DE VERBIS APOSTOLI (ROM@M 8, 12-17):
" ERGO, FRATRES, DEBITORES SUMUS NON CARNI,
UT SECUNDUM CARNEM VIVAMUS ", ETC.
CONTRA PELAGIANOS
HABITUS IN BASILICA GRATIANI,
DIE NATALI MARTYRUM BOLITANORUM
1. 1. Verbi Dei altitudo exercet studium, non denegat intellectum. Si enim omnia clausa essent, nihil esset unde revelarentur obscura. Rursus si omnia tecta essent, non esset unde alimentum perciperet anima, et haberet vires quibus posset ad clausa pulsare. In lectionibus apostolicis superioribus, quas Caritati vestrae, quantum Dominus adiuvare dignatus est, exposuimus, multum laborem et sollicitudinem passi sumus. Compatiebamur vobis, et solliciti eramus et pro nobis et pro vobis. Quantum autem existimo, adiuvit Dominus et nos et vos; et ea quae prorsus difficillima videbantur, sic per nos enodare dignatus est, ut nulla quaestio remaneret, quae conturbet mentem piam. Impia enim mens odit etiam ipsum intellectum; et homo aliquando nimium mente perversa timet intellegere, ne cogatur quod intellexerit facere. De talibus ait Psalmus: Noluerunt intellegere, ut bene agerent 1. Vos autem, carissimi, quia bonum est bene sentire de vobis, exigitis intellectum, exigit Deus fructum. Intellectus enim, sicut scriptum est, bonus omnibus facientibus eum 2. Hoc tamen quod restat et hodie recitatum est, quamvis non habeat tantam difficultatem, quantam habuerunt superiora, quae iam, ut potuimus, adiuvante Domino, transvecti sumus, desiderat tamen intentionem vestram; velut enim conclusio fit, propter illa quae dicta sunt in superioribus lectionibus, ubi laborabatur, ne forte reus constitueretur Apostolus omnium quodammodo peccatorum dicendo: Non enim quod volo ago 3. Deinde ne lex videretur aut sufficere posse homini habenti liberum arbitrium, etiamsi nullum ultra auxilium divinum porrigeretur, aut certe frustra data fuisse crederetur, dicta est et causa quare sit lex data, quia et ipsa in adiutorium data est, sed non sicut gratia.
2. 2. Data est enim, sicut iam exposuimus, et tenere debetis, et vobis vehementius et diligentius nos commendare debemus; data est ut inveniret se homo, non ut morbus sanaretur, sed ut praevaricatione morbo crescente medicus quaereretur 4. Et quis est iste medicus, nisi qui dixit: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus 5? Qui ergo non confitetur Creatorem, negat superbus auctorem. Qui autem negat aegritudinem suam, superfluum iudicat Salvatorem. Ergo et in natura nostra Creatorem laudemus; et propter vitium quod nobis infliximus, Salvatorem quaeramus. Et quomodo quaerimus Salvatorem? Ut det legem? Parum est: Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino esset ex lege iustitia 6. Si ergo non est data lex quae posset vivificare, quare data est? Sequitur, et ostendit quare sit data: quia etiam sic in adiutorium data est, ne te sanum putares. Si ergo data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia. Et quasi quaereremus: Quare ergo data est? Sed conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 7. Quando audis promissorem, exspecta factorem. Idonea fuit humana natura per liberum arbitrium vulnerare se: sed iam vulnerata et saucia, non est idonea per liberum arbitrium sanare se. Si enim volueris intemperanter vivere ut aegrotes, ad hoc medicum non requiris; ad labem sufficis tibi. Cum autem intemperanter agens coeperis esse aegrotus, non sic potes ab aegritudine liberare te, quomodo potuisti per intemperantiam te in aegritudinem praecipitare. Et tamen medicus etiam sano praecipit temperantiam. Bonus medicus hoc facit, non vult esse necessarius aegrotanti. Sic etiam Dominus Deus creato homini sine vitio temperantiam praecipere dignatus est; quam si ille servasset, medicum postea morbo suo non desideraret. Sed quia non servavit, languidus factus est, cecidit; infirmus creavit infirmos, id est: infirmus genuit infirmos. Et tamen in omnibus qui nascuntur infirmis Deus quod bonum est operatur, formando corpus, vivificando corpus, alimenta praebendo, pluviam suam et solem suum super bonos et malos dando; non est unde accusent bonum, nec mali. Insuper etiam genus humanum iusto suo iudicio condemnatum noluit in interitum sempiternum relinquere: sed misit et medicum, misit Salvatorem, misit eum qui gratis sanaret; parum est qui gratis sanaret, qui sanatis etiam mercedem daret. Nihil addi ad istam benevolentiam potest. Quis est qui dicat: Sanem te, et do tibi mercedem? Optime fecit. Sciebat enim se divitem venisse ad pauperem: et sanat aegrotos, et sanatis donat, et non aliud quam se ipsum donat. Salvator est adiutorium languidi, ipse Salvator est praemium sanati.
3. 3. Ergo, fratres, quod hodie admoniti estis, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus 8. Ad hoc enim adiuti sumus, ad hoc Spiritum Dei accepimus, ad hoc etiam in laboribus nostris quotidianum adiutorium postulamus. Lex cui minatur non implendo quod iubet, eum facit esse sub se; hi sunt sub lege, non sub gratia. Bona est lex, si quis ea legitime utatur 9. Quid est ergo: Legitime uti lege? Per legem agnoscere morbum suum, et quaerere ad sanitatem divinum adiutorium. Quia, sicut dixi, et saepe dicendum est: Si lex posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia, nec quaereretur salvator, nec veniret Christus, nec sanguine suo ovem perditam quaereret. Sic enim dicit alio loco idem Apostolus: Nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 10. Quae igitur utilitas legis, et quod adiutorium? Quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Itaque lex, inquit, paedagogus noster erat in Christo Iesu 11. Ex ista similitudine rem de qua loquor, attendite. Paedagogus puerum non ducit ad se ipsum, sed ad magistrum; sed cum puer bene institutus iam creverit, sub paedagogo non erit.
4. 4. Tractans de his Apostolus etiam alio loco: valde enim assidue hoc commendat; sed utinam non surdis. Commendat autem hoc assidue, commendans fidem Gentibus; quia fide impetrant adiutorium, ut impleant legem, non per legem, sed vires implendi impetrantes per fidem; ad hoc assidue dicit et commendat ista Apostolus, propter Iudaeos, qui de lege gloriabantur, et libero suo arbitrio legem sufficere arbitrabantur; ac per hoc quia libero suo arbitrio legem sufficere arbitrabantur, ignorantes Dei iustitiam, id est, ex fide iustitiam datam a Deo, et suam volentes statuere, quasi suis viribus impletam, non clamante fide impetratam, iustitiae Dei, sicut dicit, non sunt subiecti. Finis enim legis Christus, ait, ad iustitiam omni credenti 12. Ergo cum de hic tractat, opposuit sibi: Quid ergo lex? Quasi: Quae utilitas legis? Respondit: Praevaricationis gratia posita est. Hoc est quod dicit alibi: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Et ibi quid addidit? Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia 13. Quia in leviore aegritudine contemnebatur adiutorium medicinae: crevit morbus, et quaesitus est medicus. Quid ergo lex? Praevaricationis gratia posita est; unde humiliaretur cervix superborum multum sibi tribuentium, et voluntati suae tantum arrogantium, ut sibi liberum arbitrium posse putarent ad iustitiam sufficere: quae tunc quando erat integra libertate, id est, in paradiso, ostendit vires suas, ostendit quantum possent, sed ad ruendum, non ad surgendum. Lex ergo praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per angelos in manu Mediatoris 14.
5. 5. Mediator autem unius non est; Deus autem unus est 15. Quid est: Mediator unius non est? Quia inter duos utique mediator est. Si unus est Deus, et mediator non est unius; inter quid et Deum quaerimus mediatorem? Quia mediator unius non est, Deus autem unus est. Inter quid et quid sit mediator, invenimus ipso Apostolo dicente: Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus 16. Si non iaceres, mediatorem necessarium non haberes: quia vero iaces, et surgere non potes, mediatorem quodammodo Deus tibi porrexit brachium suum. Et brachium Domini cui revelatum est 17? Nemo ergo dicat: Quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia; ergo peccemus, ergo quod volumus faciamus. Qui hoc dicit, aegritudinem amat, non sanitatem. Gratia medicina est. Qui vult semper aegrotare, ingratus est medicinae. Ergo, fratres, accepto adiutorio, porrecto nobis desuper divino auxilio, brachio Domini, et ipso brachio Domini porrecto nobis auxilio Spiritu Sancto, debitores sumus non carni, ut secundum carnem ambulemus. Quia fides bene operari non potest, nisi per dilectionem. Ipsa est enim fidelium fides, ne sit daemonum fides; quia et daemones credunt, et contremiscunt 18. Illa est ergo laudabilis fides, ipsa est vera gratiae fides, quae per dilectionem operatur 19. Ut autem habeamus dilectionem, et ex ea possimus habere bonam operationem, numquid eam nobis dare nos possumus, cum scriptum sit: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 20? Caritas usque adeo est donum Dei, ut Deus vocetur, apostolo Ioanne dicente: Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo 21.
6. 6. Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini 22. Non quia caro malum est: nam et ipsa Dei creatura est, et ab eo condita a quo et anima; nec illa, nec illa pars Dei, sed et illa et illa creatura Dei. Ergo caro non est malum: sed secundum carnem vivere malum est. Deus summe bonus est, quia summe est qui ait: Ego sum qui sum 23. Deus ergo summe bonus est: anima magnum bonum, sed non summum bonum. Cum autem audis, Deus summe bonus est, noli putare de Deo tantum Patre dictum, sed de Patre et Filio et Spiritu Sancto. Haec enim Trinitas unum sunt, et unus est Deus, et summe bonus est. Ita plane unus est Deus, ut quando de ipsa Trinitate interrogaris, hoc respondeas: ne forte cum audieris, Unus est Deus, putes ipsum esse Patrem, ipsum esse Filium, ipsum esse Spiritum Sanctum. Non ita est: sed qui Pater est in illa Trinitate, non est Filius; qui Filius est in illa Trinitate, non est Pater; qui Spiritus Sanctus est in illa Trinitate, nec Filius est, nec Pater; sed Spiritus Patris, idemque Spiritus Filii. Ipse est enim unus Spiritus Sanctus et Patris et Filii, coaeternus Patri et Filio, consubstantialis, aequalis. Haec tota Trinitas, unus Deus summe bonus. Anima vero, ut dixi, creata a summo bono, non tamen summum bonum, sed magnum bonum. Item caro nec summum bonum, nec magnum bonum; sed tamen parvum bonum. Anima ergo magnum bonum, sed non summum bonum; vivens inter summum bonum et parvum bonum, id est, inter Deum et carnem, inferior Deo, carne superior; quare non vivit secundum summum bonum, sed vivit secundum parvum bonum? Hoc planius dicitur: Quare non vivit secundum Deum, sed vivit secundum carnem? Debitrix enim est non carni, ut secundum carnem vivat. Caro debet secundum ipsam vivere, non ipsa secundum carnem. Ipsa vivat secundum ipsam, quae vivit de ipsa. Certe unaquaeque secundum hoc vivat, unde vivit. Unde vivit caro tua? De anima tua. Unde vivit anima tua? De Deo tuo. Unaquaeque harum secundum vitam suam vivat. Caro enim sibi non est vita; sed anima carnis est vita. Anima sibi non est vita: sed Deus est animae vita. Anima ergo quae debet secundum Deum vivere; non enim debitrix est carni, ut secundum carnem vivat: ergo quae secundum Deum debet vivere, si secundum se ipsam vivat, deficit; secundum carnem vivit et proficit? Tunc autem recte vivit caro secundum animam, si anima vivat secundum Deum. Nam si anima, non dico secundum carnem, sed secundum se ipsam, ut dixi, voluerit vivere; dicturus vobis sum quid sit secundum se ipsam vivere: bonum est enim, ut hoc noveritis, et valde salubre.
7. 7. Fuerunt philosophi saeculi huius, alii putaverunt non esse beatitudinem, nisi secundum carnem vivere, et bonum hominis in voluptate corporis posuerunt. Isti philosophi Epicurei dicti sunt, ab Epicuro quodam auctore, magistro suo, et qui alii similes eorum. Exstiterunt autem alii superbi, quasi a carne se removentes, et totam spem beatitudinis suae in anima sua constituentes, posuerunt summum bonum in virtute sua. Vocem Psalmi in vobis affectus pietatis agnovit: scitis, nostis, agnovistis quomodo irrisi sunt in sancto Psalmo: Qui confidunt in virtute sua 24. Tales fuerunt philosophi, qui Stoici nuncupati sunt. Illi secundum carnem viventes, isti secundum animam viventes, nec illi nec isti secundum Deum viventes. Ideo cum ad urbem Atheniensium, ubi istae philosophorum disciplinae studio et contentione fervebant, venisset apostolus Paulus, sicut in Actibus Apostolorum legitur; ubi vos gaudeo nostrum agnoscendo et recolendo praevenire sermonem, sicut ibi scriptum est: Contulerunt cum illo quidam philosophorum Epicureorum et Stoicorum 25; contulerunt cum illo secundum carnem viventes, contulerunt cum illo secundum animam viventes, contulit cum illis secundum Deum vivens. Dicebat Epicureus: Mihi frui carne, bonum est. Dicebat Stoicus: Mihi frui mea mente, bonum est. Dicebat Apostolus: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est. Dicebat Epicureus: Beatus cuius est in fructu voluptas carnis eius. Dicebat Stoicus: Immo beatus cuius est in fructu virtus animae eius. Dicebat Apostolus: Beatus cuius est nomen Domini spes eius 26. Errat Epicureus: falsum est enim, esse hominem beatum, cuius est in fructu voluptas carnis eius. Fallitur et Stoicus: falsum est enim, et omnino mendacissimum, beatum esse hominem, cuius est in fructu virtus animae eius. Beatus ergo cuius est nomen Domini spes eius. Et quia illi vani sunt et mentiuntur: Et non respexit, inquit, in vanitates et insanias mendaces 27.
8. 8. Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus, sicut Epicurei. Sed etiam si secundum se ipsam vivere voluerit anima, carnalis erit; carnem sapit, de carne non surgit. Non est enim quemadmodum inde surgat, qui brachium porrectum iacenti non tenet. Si enim secundum carnem vixeritis. Ubi enim dictum est: Quid faciat mihi homo? ibi dictum est: Quid faciat mihi caro 28? Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Non ista morte, cum de corpore exitur; ista enim moriemini, etsi secundum spiritum vixeritis: sed illa morte, de qua Dominus in Evangelio terribiliter dicit: Eum timete, qui habet potestatem et animam et corpus perdere in gehennam ignis 29. Si ergo secundum carnem vixeritis, moriemini.
9. 9. Si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis. Hoc est opus nostrum in hac vita, actiones carnis spiritu mortificare; quotidie affligere, minuere, frenare, interimere. Quam multa enim proficientes non iam delectant, quae antea delectabant? Quando ergo delectabat, et non ei consentiebatur, mortificabatur: quia iam non delectat, mortificatum est. Calca mortuum, transi ad vivum: calca iacentem, conflige cum resistente. Mortua est enim delectatio una, sed vivit altera: et illam, dum non consentis, mortificas; cum coeperit omnino non delectare, mortificasti. Haec est actio nostra, haec est militia nostra. In hoc agone cum confligimus, Deum habemus spectatorem; in hoc agone cum laboramus, Deum poscimus adiutorem. Si enim nos ipse non adiuvat, non dico vincere, sed nec pugnare poterimus.
9. 10. Cum ergo dixisset Apostolus: Si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis; id est, illas concupiscentias carnis, quibus non consentire magna laus est, quas non habere perfectio est: si has actiones carnis morbidas, et de morte habentes contentionem, spiritu mortificaveritis, vivetis. Hic iam metuendum est, ne quisquam rursus ad mortificandas actiones carnis de spiritu suo praesumat. Non solum enim Deus spiritus est: sed et anima tua spiritus est, et mens tua spiritus est. Et cum dicis: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 30; quia spiritus concupiscit adversus carnem, et caro adversus spiritum 31. Ergo ne ad carnis actiones mortificandas de spiritu tuo praesumas, et superbia pereas, et tibi superbo resistatur, non humili gratia concedatur; Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 32.
10. 10. Ne forte ergo suboriretur tibi ista superbia, vide quid sequatur. Cum enim dixisset: Si spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis 33; ne hic se extolleret humanus spiritus, et ad hoc opus se idoneum firmumque iactaret, subiecit, et ait: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 34. Quid te ergo iam volebas extollere, ubi audisti: Si spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis? Dicturus enim eras: Hoc potest voluntas mea, hoc potest liberum arbitrium meum. Quae voluntas? Quod liberum arbitrium? Nisi ille regat, cadis: nisi ille erigat, iaces. Quomodo ergo spiritu tuo, cum audias Apostolum dicentem: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei? Tu te vis agere, a te ipso vis agi ad actiones carnis mortificandas? Quid tibi prodest quia non eris Epicureus, et eris Stoicus? Sive Epicureus eris, sive Stoicus eris, inter filios Dei non eris. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non qui secundum carnem suam vivunt, non qui secundum spiritum suum vivunt; non qui carnis voluptate ducuntur, non qui spiritu suo aguntur; sed: Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.
11. 11. Dicit mihi aliquis: Ergo agimur, non agimus. Respondeo: Immo et agis, et ageris; et tunc bene agis, si a bono agaris. Spiritus enim Dei qui te agit, agenti adiutor est tibi. Ipsum nomen adiutoris praescribit tibi, quia et tu ipse aliquid agis. Agnosce quid poscas; agnosce quid confitearis, quando dicis: Adiutor meus esto, ne derelinquas me 35. Adiutorem utique invocas Deum. Nemo adiuvatur, si ab illo nihil agatur. Quotquot enim, inquit, Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 36: non littera, sed Spiritu; non lege praecipiente, minante, promittente, sed Spiritu exhortante, illuminante, adiuvante. Scimus, inquit idem Apostolus, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum 37. Si non esses operator, ille non esset cooperator.
11. 12. Sed hic fortiter vigilate, ne forte dicat spiritus vester: Si subtraxerit se cooperatio Dei et adiutorium Dei, spiritus meus facit hoc; etsi cum labore, etsi cum aliqua difficultate potest, tamen implere potest. Quomodo si aliquis dicat: Remis quidem pervenimus, sed cum aliquo labore, o si ventum habeamus, facilius pervenimus. Non sic est adiutorium Dei, non sic est adiutorium Christi, non sic est adiutorium Spiritus Sancti. Prorsus si defuerit, nihil boni agere poteris. Agis quidem illo non adiuvante libera voluntate, sed male. Ad hoc idonea est voluntas tua, quae vocatur libera, et male agendo fit damnabilis ancilla. Cum dico tibi: Sine adiutorio Dei nihil agis, nihil boni dico. Nam ad male agendum habes sine adiutorio Dei liberam voluntatem: quamquam non est illa libera. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est 38; et: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati; et: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 39.
12. 13. Prorsus hoc credite, sic vos agere bona voluntate. Quia vivitis, utique agitis. Non enim adiutor est ille, si nihil agatis: non enim cooperator est ille, si nihil operamini. Sic vos tamen scitote agere bona, ut sit rector Spiritus adiutor; qui si defuerit, nihil boni omnino agere valeatis. Non sicut quidam dicere coeperunt, qui coarctati sunt aliquando gratiam confiteri; et benedicimus Deum, quia vel hoc aliquando dixerunt; accedendo enim proficere poterunt, et ad id quod vere rectum est pervenire. Iam ergo dicunt adiutricem esse gratiam Dei, ad facilius facienda. Ista sunt enim verba eorum: " Ad hoc dedit ", inquiunt, " Deus gratiam suam hominibus, ut quod facere iubentur per liberum arbitrium, facilius possint implere per gratiam " 40. Velo facilius, remo difficilius: tamen et remo itur. Iumento facilius, pedibus difficilius: sed tamen et pedibus pervenitur. Non est sic. Magister enim verus qui neminem palpat, neminem fallit, verax doctor idemque Salvator, ad quem nos duxit molestissimus paedagogus; cum de bonis operibus, id est, de sarmentorum et palmitum fructibus loqueretur, non ait: Sine me quidem potestis facere aliquid, sed facilius per me; non ait: Fructum vestrum sine me potestis facere, sed uberiorem per me. Non hoc dixit. Legite quid dixerit: Evangelium sanctum est, omnium superba colla subduntur. Non haec dicit Augustinus, haec dicit Dominus. Quid dicit Dominus? Sine me nihil potestis facere 41. Iam nunc cum auditis : Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, nolite vos demittere. Neque enim templum suum sic de vobis aedificat Deus, quasi de lapidibus qui non habent motum suum: levantur, ab structore ponuntur. Non sic sunt lapides vivi: Et vos tamquam lapides vivi coaedificamini in templum Dei 42. Ducimini, sed currite et vos; ducimini, sed sequimini; quia cum secuti fueritis, verum erit illud, quia sine illo nihil facere potestis. Non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 43.
13. 14. Forte dicturi eratis: Et lex sufficit nobis. Lex timorem dedit: et videte quid hinc subiunxit Apostolus, cum diceret: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 44; quia cum Spiritu Dei aguntur, caritate aguntur: Caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis; secutus adiunxit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore 45. Quid est: iterum? Quomodo terrente molestissimo paedagogo. Quid est: iterum? Sicut in monte Sina accepistis spiritum servitutis. Dicit aliquis: Alius est spiritus servitutis, alius spiritus libertatis. Si alius esset, non diceret Apostolus: iterum. Idem ergo spiritus, sed in tabulis lapideis in timore, in tabulis cordis in dilectione. Iam nudiustertius qui adfuistis audistis, quomodo longe positam plebem, voces, ignis, fumus in monte terrebat 46; quomodo autem veniens Spiritus Sanctus, idem ipse digitus Dei, quinquagesimo die post umbram Paschae quomodo venerit, et igneis linguis super unumquemque eorum insederit 47. Iam ergo non in timore, sed in dilectione; ut non servi, sed filii simus. Qui enim adhuc ideo bene agit, quia poenam timet, Deum non amat, nondum est inter filios; utinam tamen vel poenam timeat. Timor servus est, caritas libera est; et ut sic dicamus, timor est servus caritatis. Ne possideat diabolus cor tuum, praecedat servus in corde tuo, et servet dominae venturae locum. Fac, fac vel timore poenae, si nondum potes amore iustitiae. Veniet domina, et servus abscedet; quia: Consummata caritas foras mittit timorem 48. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Novum Testamentum est, non Vetus. Vetera transierunt, et ecce nova facta sunt omnia; omnia autem ex Deo 49.
14. 15. Denique quid sequitur? Quid ergo accepimus, quasi diceres: Sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater 50. Dominus timetur, pater amatur. Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Clamor iste cordis est, non faucium, non labiorum; intus sonat, auribus Dei sonat. Clauso ore, labiisque immotis, Susanna ista voce clamabat 51. Sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Cor clamet : Pater noster qui es in caelis 52. Ergo quare non tantum Pater? Quid sibi vult: Abba, Pater? Si enim quaeras quid sit: Abba, respondetur tibi: Pater. Abba enim hebraice pater dicitur. Quare voluit utrumque Apostolus ponere? Quia videbat lapidem angularem, quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli 53, non sine causa angularem dictum, nisi quia in osculum recipit utrumque parietem de diverso venientem. Hinc circumcisio, inde praeputium, tantum a se et inter se longe, quantum ab angulo longe; quantum autem ad angulum prope, et inter se utique prope; in angulo autem inter se iuncti. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum 54. Ergo inde circumcisio, inde praeputium, parietum concordia, anguli gloria. Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater.
15. 16. Qualis res est, si pignus tale est? Nec pignus, sed arrha dicenda est. Pignus enim quando ponitur, cum fuerit res ipsa reddita pignus aufertur. Arrha autem de ipsa re datur, quae danda promittitur; ut res quando redditur, impleatur quod datum est, non mutetur. Unusquisque ergo attendat cor suum, utrum ex intimis cordis medullis et sincera caritate dicat: Pater. Non modo quaeritur quanta sit ipsa caritas, utrum magna, an parva, an mediocris; utrum vel sit, quaero. Si nata est, latendo crescit, crescendo perficietur, perfecta permanebit. Non enim perfecta vergit in senium, et a senectute veniet ad mortem; ad hoc perficietur, ut aeterna permaneat. Vide enim quid sequitur. Clamamus: Abba, Pater. Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei 55. Non spiritus noster reddit testimonium spiritui nostro, quia sumus filii Dei; sed Spiritus Dei, arrha reddit testimonium pro ea re quae nobis promissa est. Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei.
15. 17. Si autem filii, et heredes. Non enim inaniter filii. Haec est merces: Et heredes. Hoc est quod paulo ante dicebam, quia medicus noster et sanitatem nobis donat, et mercedem insuper largiri dignatur. Quae est illa merces? Hereditas. Sed non quomodo est hominis patris hereditas. Relinquit enim filiis suis, non possidet cum filiis suis; et tamen magnum se facit, et gratias sibi agi desiderat, quia voluit dare quod non possit auferre. Moriens enim tolleret secum? Puto quia si posset, nihil hic filiis suis dimisisset. Heredes Dei sic sunt, ut ipse Deus sit hereditas nostra, cui dicit Psalmus: Dominus pars hereditatis meae 56. Heredes quidem Dei; si parum vobis est, audite, quo amplius gaudeatis: Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi 57. Conversi ad Dominum, etc.