SERMO 154/A

 

TRACTATUS SANCTI AUGUSTINI DE EO QUOD APOSTOLUS AIT (ROM 7, 15):
QUIA NON QUOD VOLO AGO, SED QUOD ODI HOC FACIO "

 

Quid agatur in homine.

1. Apostolus Paulus cum legeretur, audivimus quid agatur in homine; et unusquisque se considerans invenit quia verum dixit Apostolus. Dixit enim, quia non quod vult agit, sed quod odit hoc facit. Et dixit: Si quod nolo hoc facio, consentio legi quoniam bona est 1; quia, quod nolo, non vult et lex; quod me prohibet lex ne faciam, hoc ego nolo facere: sed quod nolo, hoc... est in me aliud quod pugnat contra voluntatem meam. Et dixit: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Ecce quid agatur in homine. Sed videte quid dixit in sequentibus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 2.

In homine rixa est.

2. Attendat ergo unusquisque homo seipsum: quia in Epistola sua Paulus speculum posuit, ubi se videat omnis homo. Quod iubet lex, delectat mentem nostram; et quod prohibet lex, delectat carnem nostram; et contendunt mens nostra et caro nostra; mens contendit pro lege, caro contra legem; et ambulat unus homo cum rixa, quae in illo agitur. In uno homine rixa est: tacet lingua, et intus tumultus est. Propono vobis, ubi illud melius videatis. Videt homo alienam mulierem, et concupiscit illam. Attendit legem, quae dicit: Ne forniceris; et quid dicit mens hominis intus? Bene dixit lex, magnam rem dixit lex, amat castitatem; et caro delectatur iniquitate. Facta est rixa in homine. Duo vincant unum; carnem contradicentem vincant duo, lex et mens. Sed videte quid dixit ipsa mens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Ergo vincitur mens a carne. Invocet auxilium Salvatoris, et evadet laqueum deceptoris. Videte enim quid dixit Apostolus. Qualis erat Apostolus, quam magnus et fortis athleta Dei! Tamen conduceretur captivus, si non illi subveniret crucifixus. Ideo, cum periclitaretur, quid dixit? Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius, ut non faciam iniquitatem, quod delectat carnem meam? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 3.

Christus te spectat pugnantem, potest adiuvare periclitantem.

3. Spectat te ergo Christus pugnantem. Theatrum est conscientia tua, ubi duo contendunt, mens et caro. Mens consentit legi, caro contradicit legi; et vult refrenare carnem. Magna lucta: sed qui te spectat pugnantem, potest adiuvare periclitantem. Nam si pancratium faceres cum aliquo homine, feriret te, et ferires illum; et spectaret te homo, quis vestrum vinceret. Quicumque habebat vincere, praemium accipiebat. Hoc tibi habebat dicere homo: Qui vestrum vicerit, accipiet hoc. Paratus erat coronare vincentem; numquid poterat adiuvare laborantem? Modo autem qui te spectat, Christus est; clama ad illum, quando laboras, ut vincas; quia et caro tua malo suo contendit ut vincat. Nam duo homines si contenderitis, et pancratium feceritis, quicumque vestrum vinceret, coronaretur. In ista autem lucta si vicerit mens, animam et carnem liberat; si vicerit caro, ambo in gehennam mittuntur. Ergo malo suo contendit caro, et malo suo vult vincere. Praestatur carni, ut vincatur, ne in aeterno igne puniatur.

Vicerimus, si desideriis carnis nostrae malis non consenserimus.

4. Consentit ergo et Psalmus quem cantavimus, ut diximus: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam 4. Istud est profundum ubi caro contra mentem contendit. Si enim vicerit mens, ambo ab illa sursum levantur; levatur illuc et caro victa, quia bono suo est victa. Quomodo in domo quando contendit mala uxor cum bono viro, malo suo vincit, et bono suo vincitur. Si enim vicerit uxor mala, fit perversa domus, quando barbatus servit mulieri malae. Si autem victa fuerit mala uxor, incipit servire bono viro; mulier fit ipsa bona, quia servit bono viro. Sic est ergo et caro nostra, quomodo uxor mala victa, quia bono suo vincitur. Ut invocetur ille in auxilium, qui coniungat duos et coronet ambos, ideo de isto profundo clamamus ad Dominum nostrum, ut diximus in Psalmo. Si enim vicerimus, et desideriis carnis nostrae malis non consenserimus, postea resurget caro; et non ibi invenis mala desideria, cum quibus contendas. Modo enim invenis desideria mala, contra quae pugnes: et dicitur tibi: Vince, et coronaris. Et quid est tibi modo vincere? Desideriis malis non consentire. Nam numquid potes non illa habere desideria mala? Sed vincere est... consentire. Quando autem receperimus carnem in die resurrectionis, convertitur ipsa caro, fit immortalis; et iam non invenis desiderium cum quo lucteris... in qua coroneris. Et iam cum fueris sursum cum carne tua, numquid clamas de profundo, ubi litigabas contra carnem tuam?

Chananaea fide clamando quod impetravit obtinuit.

5. Et mulier illa, quae clamabat post Dominum, Chananaea quomodo clamavit! Filia eius daemonium patiebatur: quoniam caro non consentit menti, a diabolo possidebatur. Si illa tantum clamavit pro filia sua, nos quantum debemus clamare pro carne et anima nostra? Videtis enim quid clamando impetravit. Nam primo contempta est; erat enim Chananaea, de gente mala, ubi idola colebantur. Dominus autem Iesus Christus in Iudaea ambulabat, unde erant Patriarchae, unde erat Virgo Maria, quae peperit Christum; et ipsa sola gens Deum verum colebat, idola non colebat. Ergo cum interpellaret illum nescio qua Chananaea, noluit illam audire. Ideo contemnebat, quia sciebat quid servabat; non ut ipse beneficium negaret, sed ut ipsa perseverans impetraret. Dixerunt ergo illi discipuli ipsius: Domine, iam dimitte illam, da illi responsum: vides quia clamat post nos, et taedium nobis facit. Et dixit ille ad discipulos suos: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel 5. Ad gentem Iudaeam sum missus, ubi quaererem oves quae perierant. Erant aliae oves in aliis Gentibus, sed non ad illas venerat Christus; quia non crediderunt in praesentia Christi, sed crediderunt Evangelio Christi. Ideo dixit: Non sum missus nisi ad oves; ideo in praesentia sua elegit Apostolos. Et de ipsis ovibus erat Nathanael, de quo dixit: Ecce Israelita, in quo dolus non est 6. De ipsis ovibus erat turba illa tanta, quae ferebat ramos ante asinum Domini et dicebat: Benedictus qui venit in nomine Domini 7. Oves illae de domo Israel perierant, et praesentem pastorem cognoverant, et in Christum praesentem crediderant. Ergo illa quando aporiabatur, cum ovibus gentilibus differebatur. Cum audisset hoc, quod dixit discipulis suis Dominus, perseveravit clamando, et non dimisit. Et Dominus ad illam: Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus. Canem illam fecit: quare? Quia de Gentibus erat, qui idola colebant: canes enim lapides lingunt. Non est bonum tollere panem filiorum, et dare canibus. Et illa non dixit: Domine, noli me facere canem, quia non sum canis; sed magis dixit: Verum dicis, Domine, canis sum. Unde agnovit convicium, inde meruit beneficium; ubi enim aporiata est iniquitas, ibi coronata est humilitas. Ita, Domine, verum dicis: Sed et canes comedunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum. Et tunc Dominus: O mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut vis 8. Iam dudum canis, modo mulier, latrando mutata. Micas de mensa cadentes desiderabat: subito se ad mensam invenit discumbentem. Quando enim illi dicit: Magna est fides tua, iam inter illos computavit, quorum panem nolebat mittere canibus.

Orando perseveremus.

6. Omnia ista quid nos docent, nisi, quando bonum est quod Deo petimus, orando perseveremus, donec desiderio suspirantis accipiamus? Ideo enim Deus differt petentes, ut exerceat desiderantes. Sed vitam aeternam debemus petere magnis gemitibus, hic vitam bonam, et postea vitam aeternam; quia et vitam bonam a Deo debes petere, qui adiuvet voluntatem tuam. Si non adiuvaverit, victus remanes; incipies captivus duci, si non tibi subveniat quod dictum est: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 9. Duas ergo res securi petamus: in isto saeculo vitam bonam, in futuro saeculo vitam aeternam. Alias res nescimus an utiles sint nobis. Petit homo a Deo, ut ducat uxorem; unde scit, si bono suo ducit? Petit homo a Deo, ut acquirat divitias; unde scit, si pauper securus dormiebat, dives factus latrones somniat? Non scit ergo, quid illi utile sit ab omnibus quae habet saeculum istud. Securus autem rogat bonam vitam, et vitam aeternam; hic ut Deum promereatur, ibi ut a Deo coronetur. Vita autem bona quae est? Amare Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, et amare fratrem tamquam teipsum. Amemus ergo Deum nostrum, diligamus nos in unitate ipsius, habeamus in illo pacem, et inter nos caritatem; ut, quando venerit ipse Dominus noster Christus... possimus: Domine, te adiuvante fecimus quod iussisti, te propitio accipiamus quod promisisti.