DE VERBIS APOSTOLI (ROM 7, 15-25):
" NON ENIM QUOD VOLO, FACIO BONUM;
SED QUOD NOLO MALUM, HOC AGO ", ETC.
1. 1. Lectio divina quae de apostoli Pauli Epistola recitata est, quotiescumque legitur, timendum est ne male intellecta det hominibus occasionem quaerentibus occasionem. Proclives sunt quippe homines ad peccandum, et vix se tenent. Ubi ergo audierint Apostolum dicentem: Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago 1; agunt malum, et quasi displicentes sibi quia agunt malum, putant se Apostolo esse similes, qui dixit: Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Nonnumquam ergo legitur, et tunc nobis ingerit necessitatem disputandi, ne homines male sumentes salubrem cibum vertant in venenum. Sit ergo intenta Caritas vestra, donec quod Dominus donaverit, dicam vobis; ut ubi me forte laborare videritis in difficultate alicuius obscuritatis, adiuvetis me affectu pietatis.
1. 2. Prius ergo recolite, quod Deo propitio soletis audire, vitam iusti in isto corpore adhuc bellum esse, nondum triumphum. Huius autem belli aliquando erit triumphus. Ideo Apostolus dixit, et voces belli, et voces triumphi. Voces belli modo audivimus: Non enim quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod odi, illud facio; consentio legi, quoniam bona est. Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis 2. Quando audis repugnantem, quando audis captivantem, bellum non agnoscis?
2. 2. Vox ergo triumphi nondum est; sed quia futura est, docet te idem Apostolus, dicens: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem; ibi est vox triumphi: tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam. Dicant triumphantes: Ubi est, mors, contentio tua? 3 Dicemus ergo; quandoque dicemus; et ipsum quandoque non erit longe. Non enim tantum remanet de saeculo, quantum iam exemptum est. Hoc igitur tunc dicemus. Modo autem in isto bello, ne male intellegentibus lectio ista tuba sit hostis, non nostra, unde ille incitetur, non unde vincatur; advertite, obsecro, fratres mei, et qui certatis certate. Qui enim nondum certatis, non estis intellecturi quod dico; qui iam certatis, intellecturi estis. Vox mea in aperto, vestra erit in silentio. Prius illud recolite quod scripsit ad Galatas, unde hoc bene possit exponi. Ait enim, fidelibus loquens, baptizatis loquens, quibus utique in sancto lavacro omnia fuerant dimissa peccata; his tamen loquens, sed pugnantibus loquens, ait: Dico autem: Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Non dixit: ne feceritis; sed: ne perfeceritis. Quare hoc? Sequitur et dicit: Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Quod si Spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege 4; utique, sed sub gratia. Si Spiritu ducimini; quid est: duci Spiritu? Spiritui Dei consentire iubenti, non carni concupiscenti. Tamen concupiscit et resistit ; et vult aliquid, et non vis tu; persevera, ut nolis tu.
3. 3. Desiderium tamen tuum tale esse debet ad Deum, ut nec sit ipsa concupiscentia cui resistas. Videte quid dixerim: Desiderium, inquam, tuum tale esse debet ad Deum, ut omnino non sit ipsa concupiscentia cui resistere oporteat. Resistis enim, et non consentiendo vincis; sed melius est hostem non habere, quam vincere. Hostis iste aliquando non erit. Refer animum ad vocem triumphi, et vide si erit. Ubi est, mors, contentio tua? Non erit. Ubi est, mors, aculeus tuus? 5 Quaeres locum eius, et non invenies. Non enim haec, quod maxime debetis audire; non enim haec quasi alia natura est, sicut insaniunt Manichaei. Languor noster est, vitium nostrum est. Non separatum alibi erit, sed sanatum nusquam erit. Ergo concupiscentias carnis ne perfeceritis 6. Melius quidem erat implere quod lex dixit: Ne concupiscas 7. Plenitudo est ista virtutis, perfectio iustitiae, palma victoriae: Ne concupiscas. Hoc quia modo impleri non potest, vel illud impleatur quod sancta Scriptura item dicit: Post concupiscentias tuas non eas 8. Melius est eas non habere; sed quia sunt, noli post eas ire. Nolunt post te ire; noli post eas ire. Si velint post te ire, non erunt; quia contra mentem tuam non rebellabunt. Rebellant, rebella; pugnant, pugna; expugnant, expugna; hoc solum vide: ne vincant.
4. 4. Ecce aliquid inde ponam, unde cetera intellegatis. Nostis esse homines sobrios; pauciores sunt, sed sunt. Nostis esse et ebriosos; abundant. Baptizatus est sobrius; quantum pertinet ad ebrietatem, non habet cum qua pugnet; habet alias concupiscentias, cum quibus pugnet. Sed ut de ceteris intellegatis, unius tantummodo hostis certamen in medio constituamus. Baptizatus est et ebriosus; audivit, et cum timore audivit, inter cetera mala, quibus hominibus male viventibus intercluditur regnum Dei, commemoratam esse et ebrietatem; quia ubi dictum est: Neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures; ibi additum est: Neque ebriosi, etc., regnum Dei possidebunt 9. Audivit, et timuit. Baptizatus est, dimissa sunt illi omnia quibus inebriatus est; restat adversaria consuetudo. Ergo habet cum qua pugnet renatus. Praeterita eius vitia omnia dimissa sunt ei; observet, vigilet, pugnet, ne aliquando inebrietur. Surgit ergo illa concupiscentia potandi, titillat animum, ingerit faucibus siccitatem, insidiatur sensibus; vult etiam ipsum, si potest fieri, penetrare murum, adire inclusum, trahere captivum. Pugnat, repugna. O si et ipsa non esset! Si consuetudine mala accessit, bona consuetudine morietur; tu tantum noli ei satisfacere, noli eam cedendo satiare, sed resistendo necare. Tamen quamdiu est, hostis est. Si ei non consentias, et numquam inebrieris, minor et minor erit quotidie. Nam sunt vires illius subiectio tua. Si enim ei cesseris, et inebriatus fueris, das ei vires. Numquid contra me, et non contra te? Ego de loco superiore moneo, dico, praedico; quid mali futurum sit ebriosis, ante denuntio. Non est quod dicas: Non audivi; non est quod dicas: Exigit Deus animam meam de manu illius, qui mihi tacuit. Sed laboras, quia tibi validum adversarium mala consuetudine ipse fecisti. Non laborasti, ut nutrires eum; labora, ut vincas eum. Et si minus idoneus es adversus eum, roga Deum. Tamen si te non vicerit, quamvis ipsa tua mala consuetudo luctata sit tecum, si te non vicerit, fecisti quod ait apostolus Paulus: Concupiscentias carnis ne perfeceritis 10. Facta est concupiscentia titillando; sed non est perfecta potando.
5. 5. Quod dixi de ebrietate, hoc de omnibus vitiis, hoc de omnibus cupiditatibus. Cum aliquibus enim nati sumus, aliquas consuetudine fecimus. Nam propter illas cum quibus nati sumus, baptizantur infantes, ut solvantur a reatu propaginis, non malae, quam non habuerunt, consuetudinis. Ergo semper pugnandum est, quia ipsa concupiscentia, cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu vivimus; quotidie minui potest, finiri non potest. Per illam dictum est hoc nostrum mortis corpus. De ipsa dicit Apostolus: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis 11. Tunc nata est ista lex, quando transgressa est prima lex. Tunc nata est, inquam, ista lex, quando contempta et transgressa est prima lex. Quae est prima lex? Quam in paradiso accepit homo. Nonne nudi erant, et non confundebantur? Quare nudi erant, et non confundebantur, nisi quia nondum erat lex in membris repugnans legi mentis? Fecit homo factum puniendum, et invenit motum pudendum. Manducaverunt contra interdictum, et aperti sunt oculi eorum. Quid enim? prius in paradiso clausis vel caecis oculis oberrabant? Absit. Nam Adam unde nomina imposuit volatilibus et bestiis, quando ad eum cuncta animalia adducta sunt 12? Quibus nomina imponebat, si non videbat? Deinde dictum est: Vidit mulier lignum, quia placeret oculis ad videndum. Ergo oculos apertos habebant; et nudi erant, et non confundebantur. Aperti sunt autem oculi eorum ad aliquid quod numquam senserant, quod in motu sui corporis numquam expaverant. Aperti sunt oculi ad intuendum, non ad videndum; et quia senserunt pudendum, curaverunt tegendum. Consuerunt, inquit, folia ficulnea, et fecerunt sibi succinctoria 13. Quod texerunt, ibi senserunt. Ecce unde trahitur originale peccatum, ecce unde nemo nascitur sine peccato. Ecce propter quod Dominus non sic concipi voluit, quem virgo concepit. Solvit illud, qui venit sine illo; solvit illud, qui non venit ex illo. Unde unus et unus: unus ad mortem, unus ad vitam. Homo primus ad mortem, homo secundus ad vitam. Sed quare ad mortem ille homo? Quia tantum homo. Quare ad vitam iste homo? Quia Deus et homo.
6. 6. Non ergo quod vult agit Apostolus; quia vult non concupiscere, et tamen concupiscit; ideo non quod vult agit. Numquid illa concupiscentia mala trahebat Apostolum subiugatum ad fornicationem et adulteria? Absit. Non ascendant tales cogitationes in cor nostrum. Luctabatur, non subiugabatur. Sed quia nolebat nec hoc habere contra quod luctaretur, ideo dicebat: Non quod volo, ago 14. Concupiscere nolo, et concupisco. Non ergo quod volo, ago; sed tamen concupiscentiae non consentio. Non enim aliter diceret: Concupiscentias carnis ne perfeceritis 15, si eas ipse perficeret. Sed constituit tibi ante oculos pugnam suam, ne timeres tuam. Si enim hoc non dixisset beatus Apostolus, quando videres moveri concupiscentiam in membris tuis, cui tu non consentires; tamen cum eam moveri videres, forsitan de te desperares et diceres: Si ad Deum pertinerem, sic non moverer. Vide Apostolum pugnantem, et noli te facere desperantem. Video aliam legem, inquit, in membris meis repugnantem legi mentis meae. Et quia nolo ut repugnet; caro enim mea est, ego ipse sum, pars mea est: Non quod volo ago; sed quod odi malum, hoc ago 16; quia concupisco.
7. 7. Quod ergo bonum ago? Quia concupiscentiae malae non consentio. Ago bonum, et non perficio bonum; et concupiscentia hostis mea agit malum, et non perficit malum. Quomodo ago bonum et non perficio bonum? Ago bonum, cum malae concupiscentiae non consentio; sed non perficio bonum, ut omnino non concupiscam. Rursus ergo et hostis mea quomodo agit malum, et non perficit malum? Agit malum, quia movet desiderium malum; non perficit malum, quia me non trahit ad malum. Et in isto bello est tota vita sanctorum. Iam quid dicam de immundis, qui nec pugnant? Subiugati pertrahuntur; nec pertrahuntur, quia libenter sequuntur. Haec, inquam, est pugna sanctorum; et in hoc bello semper homo periclitatur, quousque moriatur. Sed in fine, id est, in triumpho illius victoriae quid dicitur? immo quid dicit Apostolus iam praemeditans triumphum? Tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Vox triumphantium. Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum; cuius punctione facta est mors. Peccatum quasi scorpius est: pupugit nos, et mortui sumus. Sed quando dicitur; Ubi est, mors, aculeus tuus? quo aculeo facta es, non quem fecisti; quando ergo dicitur; Ubi est, mors, aculeus tuus? utique non erit; quia peccatum non erit. Aculeus autem mortis est peccatum. Contra peccatum data est lex. Sed virtus peccati lex 17. Quomodo virtus peccati lex? Subintravit, ut abundaret delictum 18. Quomodo hoc? Quia fuit ante legem homo peccator; data lege atque transgressa, factus est et praevaricator. Peccato tenebantur homines rei; lege data, plus praevaricatione facti sunt rei.
8. 8. Ubi spes, nisi quod sequitur: Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia 19? Ideo iste miles et quodammodo in isto bello exercitatissimus, tam exercitatus, ut esset et dux, cum laboraret in hoc bello contra hostem, et diceret: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis, legem foedam, legem miseram, vulnus, tabem, languorem; subiunxit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et gementi subventum est. Quomodo subventum est? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 20 liberabit te a lege mortis huius, id est, a corpore mortis huius, gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Quando corpus habebis, ubi nulla concupiscentia remanebit? Cum mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et dicetur morti: Ubi est, mors, contentio tua? et non erit: Ubi est, mors, aculeus tuus? 21 et nusquam erit. Modo quid? Audi: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 22. Mente servio legi Dei, non consentiendo; carne autem legi peccati, concupiscendo. Et mente legi Dei, et carne legi peccati. Et hac delector, et ibi concupisco; sed non vincor; titillat, insidiatur, pulsat, trahere conatur: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Nolo semper vincere; sed volo aliquando ad pacem venire. Nunc ergo, fratres, tenete istum modum; mente servite legi Dei, carne autem legi peccati; sed ex necessitate, quia concupiscitis, non quia consentitis. Aliquando ista concupiscentia sic insidiatur sanctis, ut faciat dormientibus quod non potest vigilantibus. Unde omnes acclamastis, nisi quia omnes agnovistis? Pudet hic immorari, sed non pigeat inde Deum precari. Conversi ad Dominum, etc.