IN QUO QUAESTIONES PROPOSITAE EX ACTIBUS APOSTOLORUM (CAP. 10),
ET EX EVANGELIO, SOLVUNTUR; SEU DE QUATTUOR QUAESTIONIBUS;
PRIMA, DE VISIONE PETRI. SECUNDA, DE VERBIS EVANGELII:
" LUCEAT LUMEN VESTRUM CORAM HOMINIBUS,
UT VIDEANT BONA FACTA VESTRA ", ETC. ET PAULO POST:
" CAVETE FACERE IUSTITIAM VESTRAM CORAM HOMINIBUS,
UT VIDEAMINI AB EIS ", ETC. TERTIA, DE VERBIS EVANGELII:
" NESCIAT SINISTRA TUA QUID FACIAT DEXTERA TUA ".
QUARTA, DE DILECTIONE INIMICI (MT 5, 16; 6, 1-4; 5, 43-48)
1. 1. Ante diem Dominicum superiorem, memini me propositarum de Scripturis quarumdam quaestionum factum esse debitorem Sanctitati vestrae 1. Est autem, quantum Dominus dare dignatur, solvendi tempus, ne diutius debeamus, nisi solam caritatem, quae semper redditur, et semper debetur. De visione Petri dixeramus quaerendum esse, quid sibi velit vas illud; tamquam linteum submissum da caelo quattuor lineis, in quo erant omnia quadrupedia terrae, et serpentia, et volatilia caeli; et quod dictum est Petro voce divina: Occide et manduca 2; et quod ter factum est et assumptum.
2. 2. Adversus eos quidem qui voracitatem a Domino Deo imperatam Petro arbitrantur, facile est disputare. Primo, quia etiamsi ad litteram velimus accipere quod dictum est: Occide, et manduca; non occidere et manducare peccatum est, sed immoderate uti donis Dei, quae tribuit ad usus homini.
2. 3. Iudaei enim acceperant certa animalia quae manducarent, et certa a quibus abstinerent; quod in significatione rerum futurarum eos accepisse, manifestat apostolus Paulus, dicens: Nemo ergo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum 3. Itaque iam temporibus Ecclesiae dicit alio loco: Omnia munda mundis, sed malum est homini qui per offensionem manducat 4. Erant enim qui tempore illo, quo ista scribebat Apostolus, carnibus vescebantur, in offensionem quorumdam infirmorum. Immolatitia enim caro eorum pecorum quae aruspices immolabant, tunc in macello vendebatur, et multi fratres abstinebant se ab edendis carnibus, ne vel ignari incurrerent in eas carnes de quibus sacrificium idolis factum erat. Unde alio loco idem Apostolus, ne timore conscientia trepidaret, ait: Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini est enim terra et plenitudo eius. Et iterum: Si quis autem vos vocaverit ex infidelibus, et volueritis ire; omnia quae apponuntur vobis manducate, nihil diiudicantes propter conscientiam. Si quis autem vobis dixerit: quod immolatitium est; nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam 5. Omne ergo in his rebus sive mundum sive immundum, non in contactu carnis, sed in conscientiae puritate, aut in macula constitutum est.
3. 4. Unde data est licentia Christianis, quae Iudaeis non est data. Omnia enim animalia quae Iudaeis prohibita sunt manducare, signa sunt rerum, et sicut dictum est, umbrae futurorum. Sicut illa circumcisio significat circumcisionem cordis, quam illi in carne gestabant, et in corde repudiabant; sic et epulae illae praecepta mysteriorum sunt, et signa futurorum. Veluti quod scriptum est eis, ut quae sunt ruminantia et fissa ungula, ipsa manducent; quibus autem vel utrumque vel unum horum defuerit, non manducent 6; homines quidam significantur, non pertinentes ad societatem sanctorum. Fissa enim ungula ad mores, ruminatio vero ad sapientiam pertinet. Quare ad mores fissa ungula? Quia difficile labitur. Lapsus enim peccati signum est. Ruminatio autem ad sapientiae doctrinam quomodo pertinet? Quia dixit Scriptura: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, vir autem stultus glutit illum 7. Qui ergo audit, et negligentia fit obliviosus, quasi glutit quod audivit; ut iam in ore non sapiat, auditionem ipsam oblivione sepeliens. Qui autem in lege Domini meditatur die et nocte, tamquam ruminat, et in quodam quasi palato cordis verbi sapore delectatur. Hoc ergo quod praeceptum est Iudaeis, significat quod ad Ecclesiam, id est, ad corpus Christi, ad gratiam societatemque sanctorum non pertinent illi, qui aut neglegentes auditores sunt, aut malos mores habent, aut in utroque vitio reprehenduntur.
4. 5. Sic cetera quae ad hunc modum praecepta sunt data Iudaeis, umbraticae sunt significationes futurorum. Posteaquam venit lux mundi Dominus noster Iesus Christus, tantummodo ut intellegantur, non etiam ut observentur, leguntur. Data est ergo licentia Christianis, ut secundum hanc vanam consuetudinem non faciant, sed manducent quod velint, cum moderatione, cum benedictione, cum gratiarum actione. Fortassis ergo et Petro ita dictum est: Occide, et manduca 8; ut non iam teneret observationes Iudaeorum; non tamen ei quasi gurges ventris et foeda voracitas imperata est.
5. 6. Sed tamen ut intellegatis hoc in figura esse monstratum, erant in illo vase serpentia. Numquidnam poterat manducare serpentes? Quid ergo sibi vult ista significatio? Vas illud Ecclesiam significat: quattuor lineae quibus dependebat, quattuor partes orbis terrarum, per quas tenditur Ecclesia catholica, quae ubique diffusa est. Quicumque ergo voluerit in partem ire, et ab universo conscindi, non pertinet ad quattuor linearum sacramentum. Si autem ad visionem Petri non pertinet, nec ad claves quae datae sunt Petro. A quattuor enim ventis dicit Deus congregari sanctos suos in fine 9; quia nunc per omnes istos quattuor cardines fides evangelica dilatatur. Animalia ergo illa, Gentes sunt. Omnes enim Gentes quae immundae erant, in erroribus et superstitionibus et concupiscentiis suis, antequam veniret Christus, illo adveniente donatis sibi peccatis mundae sunt factae. Unde iam post remissionem peccatorum, quare non recipiantur in corpus Christi, quod est Ecclesia Dei, cuius personam Petrus gestabat?
6. 7. Petrus enim in multis locis Scripturarum apparet quod personam gestet Ecclesiae; maxime illo in loco ubi dictum est: Tibi trado claves regni caelorum. Quaecumque ligaveris in terra, erunt ligata et in caelo; et quaecumque solveris in terra, erunt soluta et in caelo 10. Numquid istas claves Petrus accepit, et Paulus non accepit? Petrus accepit, et Ioannes et Iacobus non accepit, et ceteri Apostoli? Aut non sunt istae in Ecclesia claves, ubi peccata quotidie dimittuntur? Sed quoniam in significatione personam Petrus gestabat Ecclesiae, quod illi uni datum est, Ecclesiae datum est. Ergo Petrus figuram gestabat Ecclesiae; Ecclesia corpus est Christi. Recipiat igitur iam mundatas Gentes, quibus peccata donata sunt; unde miserat ad illum Cornelius gentilis homo, et qui cum illo gentiles erant. Huius eleemosynae acceptae mundaverant eum ad quemdam modum; restabat ut tamquam cibus mundus incorporaretur Ecclesiae, hoc est, corpori Domini. Petrus autem trepidabat tradere Gentibus Evangelium; quia illi qui crediderant ex circumcisione, prohibebant Apostolos tradere incircumcisis christianam fidem; et dicebant non eos debere accedere ad participationem Evangelii, nisi suscepissent circumcisionem, quae tradita erat patribus eorum.
7. 8. Vas ergo illud dubitationem istam sustulit; et ideo post illam visionem admonitus est ab Spiritu Sancto, ut descenderet et iret cum eis qui venerant a Cornelio, et perrexit. Cornelius enim et qui cum illo erant, tamquam ex illis animalibus habebantur, quae in vase fuerant demonstrata; quos tamen iam mundaverat Deus, quia eleemosynas eorum inde acceptaverat. Occidendi ergo erant et manducandi, id est, ut interficeretur in eis vita praeterita, qua non noverant Christum; et transirent in corpus eius, tamquam in novam vitam societatis Ecclesiae. Nam et ipse Petrus cum ad eos venisset, commemoravit breviter quid sibi in illa visione monstratum sit. Ait enim: Et vos scitis quam illicitum sit viro Iudaeo coniungi, aut accedere ad alienigenam; sed mihi Deus ostendit, neminem communem aut immundum hominem dicere. Quod utique tunc ostendit Deus, cum vox illa sonuit: Quae Deus mundavit, tu ne immunda dixeris 11. Et postea veniens ad fratres in Ierosolymam, cum quidam tumultuarentur, quod Gentibus Evangelium traderetur, reprimens eorum commotionem, etiam ipsum visum commemoravit 12; quod nisi ad eamdem intellegentiam pertineret, commemorandum non esset.
8. 9. Fortassis quaeratur etiam illud, quare linteum erat, in quo erant illa animalia. Non utique sine causa. Novimus enim quod linteum tinea non consumit, quae vestes alias corrumpit. Excludat unusquisque de corde suo corruptiones malarum concupiscentiarum, atque ita incorruptibiliter firmetur in fide, ut pravis cogitationibus tamquam tineis non penetretur, si vult ad sacramentum illius lintei pertinere, quo figuratur Ecclesia.
9. 10. Quare ter de caelo submissum est? Quia ipsae omnes Gentes, quae pertinent ad quattuor partes orbis terrae, qua disseminatur Ecclesia, quam significabant quattuor lineae, quibus vas illud connectebatur, in nomine Trinitatis baptizantur. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti credentes innovantur, ut pertineant ad societatem communionemque sanctorum. Quattuor ergo lineae et trina submissio, etiam duodenarium Apostolorum numerum ostendit; tamquam ternis per quattuor deputatis. Quater enim tria, duodecim fiunt. Satis, ut arbitror, de ista visione tractatum est.
10. 11. Alia quaestio a nobis dilata erat, quare Dominus in ipso sermone quem in monte habuit, dixit discipulis suis: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est 13. Et paulo post in eo ipso sermone ait: Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; et: Sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi 14. Fluctuat plerumque operator inter haec duo praecepta, et cui obtemperet nescit; quando utique Domino vult obtemperare, qui utrumque praecepit. Quomodo lucebunt opera nostra coram hominibus, ut videant bona facta nostra; et quomodo rursus erit eleemosyna nostra in abscondito? Si hoc observare voluero, in illud offendo; si illud observavero, hinc pecco. Ergo uterque Scripturae locus ita temperandus est, ut ostendantur divina praecepta adversa sibi esse non posse. Nam ista quae videtur pugna in verbis, pacem intellectoris inquirit. Habeat quisque cum Dei verbo in corde concordiam, et Scripturae nulla discordia est.
11. 12. Propone ergo hominem eleemosynam facientem, sic ut omnino nesciat aliquis, si fieri potest, nec ille cui datur; ut eius etiam oculos vitans ponat potius quod inveniat, quam porrigat quod accipiat. Quid potest facere amplius, ut abscondat eleemosynam suam? Iste utique incurrit in illam sententiam, et non facit quod Dominus ait: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra 15. Nemo videt facta eius bona, non invitat ad imitandum. Erunt ceteri steriles, quantum in ipso est, dum putant a nemine fieri quod praecepit Deus, si hoc homines agant, ut non videantur bona opera eorum; cum maior misericordia in eum fiat, cui proponitur bonae imitationis exemplum, quam cui porrigitur reficiendi corporis alimentum. Propone alterum eleemosynas suas apud populum ventilantem atque iactantem, nihil aliud in eis quam velle laudari; luceant opera eius coram hominibus. Videtis quia non offendit in illud praeceptum; sed offendit in alterum dicentis Domini: Sit eleemosyna tua in abscondito 16. Talis qui fuerit, etiam pigrescit, si existant aliqui impii, qui forte reprehendant quod facit. Pendet ex lingua laudantium; similis est autem virginibus quae non portant oleum secum. Nostis enim quinque virgines stultas, quae oleum secum non portaverunt; alias autem sapientes, quae oleum secum portaverunt. Omnium lampades lucebant: sed aliae non habebant secum unde illam pascerent lucem, et ab eis quae habebant ita distinguebantur, ut illae stultae, illae sapientes dicerentur 17. Quid est ergo, ferre oleum secum, nisi habere conscientiam placendi Deo de bonis operibus, et non ibi finem gaudii sui ponere, si homines laudent, qui conscientiam videre non possunt? Quia facit enim, potest videre homo; quo autem animo faciat, Deus videt.
12. 13. Proponamus ergo aliquem praeceptum utrumque servantem, utrique oboedientem. Porrigit panem esurienti, et porrigit coram illis quos vult facere imitatores suos; imitatus etiam Apostolum dicentem: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 18. Porrigit ergo pauperi panem, manifestus in opere, devotus in corde. Utrum laudem suam ibi quaerat, an gloriam Dei nullus hominum videt, nullus hominum iudicat; sed tamen illi qui studio benevolo ad imitandum parati sunt, quod bonum fieri vident, etiam pio animo fieri credunt; et laudant Deum, cuius praecepto et dono talia fieri vident. Apparet ergo opus eius, ut videant homines, et glorificent Patrem qui in caelis est; ipse autem effectus eius in corde est, ut sit eleemosyna eius in abscondito, et Pater qui videt in abscondito, reddat ei. Servavit iste modum quem debuit, nullius praecepti contemptor, sed utriusque perfector. Cavit enim ne fieret iustitia eius coram hominibus, id est, ne ibi haberet finem, ut ab hominibus laudaretur, quando non se ipsum, sed Deum voluit in opere suo bono laudari. Ea vero voluntas quia intus est in ipsa conscientia, facta est eleemosyna illa in abscondito, ut ille retribuat, cui nihil absconditur. Quis enim potest cor suum hominibus demonstrare cum facit, ut ostendat qua intentione animi faciat?
13. 14. Nam et ipsa verba, fratres, satis perpense a Domino dicta sunt. Attendite quomodo dicat: Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini, inquit, ab eis 19. Si ibi posuit finem, ubi dixit: ut videamini ab eis; iste finis est reprehensibilis atque culpabilis, usque ad hominum laudem velle benefacere, nihil amplius inde quaerere. Quisquis ergo ideo tantum facit, ut videatur ab hominibus, reprehenditur a Domino in ista sententia. Illic vero ubi iubet videri bona facta nostra, non ibi finem posuit, ut tantummodo homines hominem videant, et hominem laudent; sed transit ad gloriam Dei, ut usque ad illam perducatur operantis intentio. Luceant, inquit, opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra; sed non hoc debes quaerere. Quid ergo? Addit et dicit: et glorificent, inquit, Patrem vestrum qui in caelis est 20. Hoc si quaeris, ut glorificetur Deus, noli timere ne videaris ab hominibus. Etiam sic intus est eleemosyna tua in abscondito; ubi solus ille cuius gloriam quaeris, te videt hoc quaerere. Unde apostolus Paulus posteaquam Evangelii persecutor prostratus est, et erectus est praedicator, dicit: Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudaeae, quae erant in Christo. Tantum autem audientes erant, quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me, inquit, magnificabant Deum 21. Non gaudebat quia homo qui acceperat, cognoscebatur; sed quia Deus qui dederat, laudabatur. Ipse enim dixit: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem 22. Et tamen alio loco dicit: Sicut et ego omnibus per omnia placeo. Et ista similis quaestio est. Sed quid adiungit? Non quaerens, inquit, quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant 23. Hoc est, quod illo loco ait: Et in me magnificabant Deum; quod etiam Dominus dicit: Ut glorificent Patrem vestrum qui in caelis est. Tunc enim salvi fiunt, cum in operibus quae fieri per homines vident, eum glorificant a quo haec homines acceperunt.
14. 15. Restant duae quaestiones; sed vereor ne oneri sim iam fastidientibus, item timeo ne fraudem adhuc esurientes. Memini tamen quid solverim, et quid debeam. Restat enim videre quid sit: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua 24; et de dilectione inimici, cur antiquis videbatur data licentia ut odissent inimicos, quorum nobis imperatur dilectio. Sed quid facio? Si breviter de his disseram, fortassis non ita ut oportet intellegar; si diutius, timeo ne plus gravem vos onere sermonis, quam fructu expositionis sublevem. Sed certe si minus quam satis est, intellexeritis; adhuc me tenere debitorem, ut alio tempore ista plenius disserantur. Tamen nunc non oportet ea sic relinqui, ut omnino nihil inde dicatur. Sinistra est animi cupiditas carnalis, dextera est animi caritas spiritalis. Si ergo cum quisque facit eleemosynam, miscet cupiditatem temporalium commodorum, ut in opere illo aliquid tale conquirat; miscet sinistrae conscientiam operibus dexterae. Si autem simplici caritate et pura coram Deo conscientia homini subvenit, nihil aliud intuens, nisi ut illi placeat qui haec iubet, nescit sinistra quid facit dextera.
15. 16. De dilectione autem inimici difficilior est quaestio, nec ea brevitate solvi potest. Sed cum auditis, orate pro nobis; et forte Dominus Deus cito dabit quod putamus esse difficile. Ex uno enim horreo vivimus; quia in una familia sumus. Quod ergo nos putamus esse valde intus in abdito, forte ipse qui promittit ponit in limine, ut facillime dari possit petentibus. Dilexit inimicos ipse Dominus Christus; pendens enim in cruce ait: Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt 25. Secutus est eius exemplum Stephanus, cum lapides in eum iacerentur, et ait: Domine, ne statuas illis hoc delictum 26. Dominum imitatus est servus, ut nemo servorum sit piger, et putet hoc esse factum quod a solo Domino fieri poterat. Si ergo multum est ad nos imitari Dominum, imitemur conservum. Ad eamdem quippe gratiam vocati omnes sumus. Quare ergo antiquis dictum est: Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum 27? Quia fortassis et ipsis verum dictum est; sed nobis apertius pro temporum distributione, per eius praesentiam qui videbat quid quibus vel tegendum esset vel aperiendum. Si enim habemus inimicum, quem numquam diligere iubemur; est autem diabolus: Diliges proximum tuum, hominem; et oderis inimicum tuum, diabolum. Sed quia in ipsis hominibus saepe existunt inimicitiae, in animis eorum qui per infidelitatem dant locum diabolo, et eius vasa fiunt, ut operetur in filiis diffidentiae; potest autem fieri ut relinquat homo malitiam suam, et convertatur ad Dominum; et dum adhuc saevit, dum adhuc persequitur, diligendus est, et orandum pro illo, et bene illi faciendum; ita et primum praeceptum implebis, ut diligas proximum tuum hominem, et oderis inimicum tuum diabolum; et secundum, ut diligas inimicos tuos homines, et ores pro eis qui te persequuntur 28.
16. 17. Nisi forte putas non orasse Christianos illo tempore pro Saulo persecutore Christianorum. Fortassis ad eius conversionem vox illa Stephani martyris exaudita est. In illo enim persecutorum eius numero fuit, et lapidantium vestimenta servavit 29. Idem etiam ad Timotheum scribens ait: Obsecro primum omnium fieri deprecationes, adhorationes, interpellationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus 30. Iubebat ergo orari pro regibus; et tunc reges persequebantur Ecclesias. Sed quas tunc pro se orantes persequebantur, nunc pro se exauditas defendunt.
17. 18. Vis ergo et illud antiquorum custodire praeceptum? Dilige proximum tuum, hoc est omnem hominem. Ex duobus enim primis parentibus omnes nati, omnes utique proximi sumus. Certe enim ipse Dominus Iesus Christus qui diligi praecipit inimicos, in duobus illis praeceptis totam Legem et Prophetas pendere testatus est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum 31. Nihil ibi praecepit de dilectione inimici. Non ergo totum haec duo praecepta continent? Absit. Quia cum dicit: Diliges proximum tuum, ibi sunt omnes homines, etiamsi fuerint inimici; quia etiam secundum spiritalem propinquitatem nescis quid tibi sit in praescientia Dei homo, qui tibi ad tempus videtur inimicus. Quia enim patientia Dei ad paenitentiam eum adducit, fortassis cognoscet et sequetur ducentem. Si enim Deus ipse qui novit qui sint in peccatis perseveraturi, qui relicturi iustitiam et irrevocabiliter ad iniquitatem lapsuri, tamen facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 32, invitans utique ad paenitentiam per patientiam, ut qui neglexerint eius bonitatem, experiantur in fine severitatem; quanta sollicitudine placabilem oportet esse hominem, ne forte nesciens qualis futurus sit, cum praesentes eius inimicitias attenderit, oderit eum cum quo in aeterna felicitate regnabit? Imple ergo praeceptum primum: Dilige proximum tuum, omnem hominem; et oderis inimicum tuum, diabolum. Imple et secundum. Dilige inimicos tuos, sed homines; ora pro eis qui te persequuntur 33, sed pro hominibus; bene fac eis qui te oderunt, sed hominibus.
18. 19. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi; hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius 34. Et hic quaestio est. Quomodo enim quisque diligit, quem vult ardere carbonibus? Sed si intellegatur, nulla contentio est. De illis enim vastatoribus carbonibus dicitur, qui dantur homini adversus linguam subdolam 35. Cum enim quisque benefecerit inimico, et non victus malo eius, vicerit in bono malum 36; plerumque illum inimicitiarum suarum paenitebit, et irascetur sibi, quod tam bonum hominem laeserit. Ipsa vero ustio, paenitentia est, quae tamquam carbones ignis inimicitias eius malitiasque consumit.