DE EO QUOD DICITUR IN EVANGELIO IOANNIS (21, 15-19):
SIMON IOANNIS, DILIGIS ME?
1. Omnia quae modo leguntur de sancto Evangelio, post resurrectionem Domini gesta et dicta sunt. Audivimus ergo Dominum Iesum Christum interrogantem apostolum Petrum, interrogantem utrum diligeret eum. Interrogabat ergo Dominus servum, magister discipulum, creator hominem, redemptor liberatum, firmitas trepidum, praescius ignarum; et, ubi se faciebat interrogantem, ibi ostendebat docentem. Non enim aliquid Christus nesciret, quod Petrus in corde gestaret. Interrogat semel, respondet ille. Nec sufficit, interrogat iterum, nec aliud, sed hoc quod interrogaverat; hoc idem etiam ille respondet. Tertio repetitur interrogatio, tertio respondet dilectio; ille enim ter interrogabatur propter amorem, qui ter negaverat per timorem. Cum Dominus moreretur, timuit, timuit et negavit; resurgens autem Dominus amorem inseruit, timorem fugavit. Quid enim iam timeret Petrus? Nam, quando negavit, utique ideo negavit, quia mori timuit; resurgente Domino quid timeret, in quo mortem mortuam reperiret? Certe ille nempe ipse interrogabat vivus, qui sepultus est mortuus; ille aderat, qui in ligno pependerat. Quando iudicabatur Dominus noster Iesus Christus a Iudaeis, tunc Petrus interrogatus, et quod peius est a muliere, et quod est dedecorosius ab ancilla, timuit et negavit; sub ancilla trepidavit, sub Domino fortiter stetit. Confitenti autem amorem suum semel, et iterum, et tertio, oves suas commendavit. Diligis me? inquit. Domine, tu scis quia amo te. Et ille: Pasce agnos meos. Hoc semel, hoc iterum, hoc tertio; tamquam non esset ubi ostenderet Petrus amorem suum in Christum, nisi esset pastor fidelis sub principe omnium pastorum. Amas me? Amo. Et quid praestaturus es, amans me? quid mihi collaturus es homo creatori tuo? quid collaturus es de amore tuo, redemptus redemptori tuo, ut multum, miles regi tuo? quid es collaturus? Hoc solum exigo: Pasce oves meas 1.
2. Videte tamen, fratres, propter homines servos malos, qui de grege Domini peculia sibi fecerunt, et quod non emerant diviserunt. Extiterunt enim quidam servi infideles, diviserunt gregem Christi, et de grege ipsius quodammodo furtis suis peculia sibi fecerunt, et audis eos dicere: Oves meae sunt illae. Quid quaeris ad oves meas? Non te inveniam ad oves meas. Si et nos dicamus meas, et illi dicant suas, perdidit Christus oves suas. Ponite vobis ante oculos principem pastorum, Dominum gregis sui, stantem, et discernentem, et diiudicantem inter servos suos. Tu quid dicis? Oves meae sunt istae. Et tu quid dicis? Istae sunt oves meae. Quas ego emi, ubi sunt? Servi mali, oves vestras dicitis, et quod emi vobis vindicatis, cum vos, si non emerem, periretis. Nos absit ut dicamus vos oves nostras; non est ista vox catholica, non est germana, non est Petri, quia est contra Petram. Oves estis, sed illius qui emit et nos et vos. Unum Dominum habemus: pastor est, sed non conductus. Suas pascit, et, quod nemo facit de ovibus, et pretium dedit, et instrumentum confecit. Quaere pretium, sanguis ipsius est; quaere instrumentum, Evangelium est, quod modo cum recitaretur audistis. Quid dixit Petro? Amas me? Amo. Pasce oves meas 2. Numquid tuas? Vultis noscere, cui dicat tuas? Audite in libro sancto qui vocatur Canticum canticorum; leguntur ibi sancta amatoria 3, sponsus et sponsa, Christus et Ecclesia. Et ille totus liber quasi carmen est nuptiarum, quomodo dicunt epithalamium, sed cubilis sancti, cubilis casti: In sole enim posuit tabernaculum suum, hoc est, in luce, in publico, ubi pateret, et non lateret. Et ipse tamquam sponsus processit de thalamo suo 4; accepit enim coniugem, humanam carnem. Thalamus eius erat uterus virginalis; illic sibi coniunxit Ecclesiam, ut impleretur quod ante praedictum est: Et erunt duo in carne una 5.
3. Loquebantur ergo inter se amantes isti, Christus et Ecclesia. Ait illi Ecclesia: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie? Quare volo ut annunties mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie? Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum 6. Ideo, inquit, volo ut annunties mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie, ut, quando ad te venio, non errem, ne forte quasi operta fiam super greges sodalium tuorum, id est, irruam in greges, non tuos, sed sodalium tuorum. Velut operta. Quid est aliud, operta, nisi quasi latens et ignorata? Solent Donatistae in his verbis dicere sensum suum, non sensum Scripturarum. Hoc enim solent dicere. Africa meridies est, meridies mundi Africa est; ideo Ecclesia interrogat Dominum: Ubi pascis? Ubi cubas? et respondet ille: In meridie; quasi, noli me quaerere nisi in Africa. Lege et intellege, mens haeretica. Speculum tibi proponitur modo, hic te inveni; intellege quia adhuc sponsa interrogat; quare facis iam respondentem sponsum? Vel femininum genus agnosce. Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Ne forte fiam sicut operta. Operta, puto, femina est, non masculus. Ergo, o Domine, sit meridies Africa; sic intellegatur, quomodo ipsi intellegunt. Africa est meridies; hic facta est pars, Donatistae; hic magna divisio et serra dissensionis ducta est per gregem Christi. Ideo interrogat velut Ecclesia transmarina, ubi non est facta ista divisio: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie? Audio enim ibi dici partem Donati, alios catholicos, alios donatistas; mihi annuntia ubi pascis, ne veniam et errem. Ibi quaero nuntium, ubi timeo incertum. Annuntia mihi, ubi pascis, ubi cubas in meridie? Quare volo ut annunties mihi? Ne forte fiam sicut operta; quia parti Donati quasi operta sum, quasi ignorata sum; ibi praedicor, et illos latet.
4. Haec dicunt Scripturae: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini paratus in cacumine montium, et exaltabitur super colles, et venient ad eum universae gentes 7. Mons dicitur, et parti Donati opertus est mons. Qui offendit in lapidem, ignoscendum est illi; qui offendit in montem, quales oculos habet? Fratres mei, excusabiliores sunt Iudaei; Iudaei enim in lapidem offenderunt, haeretici in montem offendunt. Quomodo offenderunt Iudaei in lapidem? Quia adhuc Christus, quando patiebatur, parvulus erat; et dictum est: Offenderunt in lapidem offensionis 8. Daniel autem sanctus vidit visum, et scripsit quod vidit, et ait, vidisse se lapidem praecisum de monte sine manibus. Christus est, de gente Iudaeorum veniens; erat enim et illa mons, quia regnum habet. Quid est: Sine manibus? Sine opere humano lapis praecisus, quia masculinum opus non accessit ad virginem, ut nasceretur sine opere humano. Lapis praecisus de monte sine manibus; et confregit statuam, in qua significabantur regna terrarum. Et quid dictum est? Ipse est lapis, in quem offenderunt Iudaei; offenderunt in lapidem offensionis. Quis est mons, in quem offenderunt haeretici? Audi ipsum Danielem: Et crevit lapis ille, ait, et factus est mons magnus, ita ut impleret universam faciem terrae 9. Merito Psalmus Christo Domino resurgenti ait: Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua 10. Quid est: Super omnem terram gloria tua? Super omnem terram Ecclesia tua, super omnem terram sponsa tua. Et tamen dicit: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea 11. Iam ubique sum, iam omnes terras teneo, et Afris operta sum. Ergo annuntia mihi, ne forte fiam sicut operta super greges, non ovium tuarum, sed sodalium tuorum. Sodales enim fecerunt schismata. Qui sunt sodales? Qui ad mensam Domini accesserunt, de quibus dicit alio loco Psalmus: Qui edebat panes meos 12; de quibus dicit: Si inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo; tu vero, homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Domini ambulavimus cum consensu 13. Aliquando cum consensu, modo cum dissensu, quia sine sensu. Hi sunt sodales, quos timebat illa ne in illos incideret. Timeo, inquit, ne errem; timeo ne quasi operta irruam in greges sodalium tuorum, ne errando peream, ne baptismum quem accepi iterando totum perdam.
5. Audistis sollicitudinem sponsae, audite responsum sponsi. Cum hoc dictum esset ab sponsa, continuo sponsus: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, catholica, pulchra inter haereses, Nisi cognoveris temetipsam, nisi attenderis ibi te nosse ubi me didicisti, nisi Scripturas meas praeposueris humanis rumoribus, nisi te cognoveris quia ubique es, nisi te cognoveris quia tu designata es ubi dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam 14; nisi ergo cognoveris temetipsam, quid? Exi tu; nisi cognoveris, exi. Malum verbum, luctuosum verbum, Exi. Avertat Deus a nobis! Videte, de quibus dictum est: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis 15. Malo servo dicitur: Exi, quia Servus non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum 16. Vultis videre quia malo servo dicitur: Exi? Bono servo quid dicitur? Intra in gaudium Domini tui 17. Ergo unusquisque qui audit, unusquisque qui membrum est sponsae eius, timeat quod dicitur: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu in vestigiis gregum 18. Quid est: in vestigiis gregum? Per errores hominum, non in voce pastoris. Nos, fratres, non exeamus in vestigiis gregum; habemus vestigia pastoris, quae sequendo non erramus. Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius 19. Ergo, nisi cognoveris temetipsam, exi tu in vestigiis gregum, Et pasce haedos tuos 20. Et haedos, et tuos. Nostis oves ad dexteram, haedos ad sinistram. Et pasce haedos tuos. Quare, haedos tuos? Quia exis, pascis sicut Donatus haedos tuos; si autem non exis, pascis sicut Petrus oves meas. Explicit.