DE EVANGELIO IOANNIS (20, 26-28),
UBI THOMAS TETIGIT DOMINI CICATRICES.
DIE DOMINICO OCTAVARUM PASCHAE
1. Audistis magis a Domino esse laudatos, qui non vident, et credunt, quam eos qui vident et credunt, et etiam tangere valuerunt. Thomas enim apostolus, quando se ostenderat Dominus discipulis suis, absens erat; et cum audiret ab eis quod resurrexit Christus, dixit: Nisi misero manum meam in latus eius, non credam 1. Quid, si ergo Dominus sine cicatricibus resurgeret? Neque enim poterat resuscitare carnem suam, ut nulla in ea vestigia vulnerum remanerent? Poterat hoc; sed nisi cicatrices reservaret in corpore suo, non sanaret vulnera in corde nostro. Tactus est, et agnitus est. Parum erat videre oculis suis, digitis suis credere volebat. Veni, inquit, mitte digitos tuos huc; non totum abstuli, servavi unde credas; et vide latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. At ubi ille manifestavit sibi quod illi dubium remanserat, exclamavit: Dominus meus, et Deus meus 2. Carnem tangebat, divinitatem clamabat. Quid tetigit? Corpus Christi. Numquid corpus Christi divinitas Christi erat? Divinitas Christi, Verbum erat; humanitas Christi, anima et caro erat. Ipsam animam tangere ille non poterat, sed intellegere poterat, quia corpus quod mortuum fuerat, vivum movebatur. Illud autem Verbum nec mutatur nec tangitur, nec deficit nec proficit; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc clamavit Thomas; tangebat carnem, invocabat Verbum, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 3.