DE VERBIS EVANGELII IOANNIS (16, 7-11):
" EGO VERITATEM DICO VOBIS, EXPEDIT VOBIS UT EGO VADAM ", ETC.
1. Medicina omnium animae vulnerum, et una propitiatio pro delictis hominum est, credere in Christum; nec omnino quisquam mundari potest, sive ab originali peccato, quod ex Adam traxit, in quo omnes peccaverunt, et filii irae naturaliter facti sunt; sive a peccatis quae ipsi non resistendo carnali concupiscentiae, sed eam sequendo, eique serviendo in flagitiis et facinoribus, addiderunt; nisi per fidem coadunentur et compaginentur corpori eius, qui sine ulla illecebra carnali et mortifera delectatione conceptus est, nec eum in delictis mater in utero aluit, et peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius 1. In eum quippe credentes, filii Dei fiunt; quia ex Deo nascuntur per adoptionis gratiam, quae est in fide Iesu Christi Domini nostri. Quapropter, carissimi, merito idem Dominus et Salvator noster hoc unum peccatum dicit; de quo arguit mundum Spiritus Sanctus, quia non credit in eum. Ego, inquit, veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Si enim ego non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio. De peccato quidem, quia non crediderunt in me; de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me; de iudicio autem, quia princeps huius mundi iudicatus est 2.
2. De hoc ergo uno peccato voluit mundum argui, quod non credunt in eum; videlicet quia in eum credendo cuncta peccata solvuntur, hoc unum imputari voluit, quo cetera colligantur. Et quia credendo nascuntur ex Deo, et filii Dei fiunt: Dedit enim, inquit, illis potestatem filios Dei fieri, credentibus in eum 3. Qui ergo credit in Filium Dei, in quantum adhaeret illi, et fit etiam ipse per adoptionem filius et heres Dei, coheres autem Christi, in tantum non peccat. Unde dicit Ioannes: Qui natus est ex Deo, non peccat 4. Et ideo peccatum unde mundus arguitur hoc est, quod non credunt in eum. Hoc est peccatum de quo itidem dicit: Si non venissem, peccatum non haberent 5. Numquid enim alia innumerabilia peccata non habebant? Sed adventu eius hoc unum peccatum accessit non credentibus, quo cetera tenerentur. In credentibus autem quia hoc unum defuit, factum est ut cuncta dimitterentur credentibus. Nec ob aliud apostolus Paulus: Omnes, inquit, peccaverunt, et egent gloria Dei 6; ut qui crediderit in eum, non confundatur 7; sicut et Psalmus dicit: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non confundentur 8. Qui ergo in se gloriatur, confundetur; non enim sine peccatis invenietur. Ille itaque tantummodo non confundetur, qui in Domino gloriatur. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Itaque cum de Iudaeorum infidelitate loqueretur, non ait: Etenim si quidam illorum peccaverunt, numquid peccatum eorum fidem Dei evacuabit? Quomodo enim diceret: Si quidam illorum peccaverunt; cum ipse dixerit: Omnes enim peccaverunt? Sed ait: Si quidam illorum non crediderunt, numquid incredulitas eorum fidem Dei evacuabit? 9 Ut hoc peccatum expressius demonstraret, quo uno clauditur adversus cetera, ne per Dei gratiam relaxentur. De quo uno peccato per adventum Spiritus Sancti, hoc est, per donum ipsius gratiae quod fidelibus datur, mundus arguitur, dicente Domino: De peccato quidem, quia non crediderunt in me 10.
3. Non autem esset meritum grande credentium et beatitudo gloriosa, si semper Dominus in resuscitato corpore humanis oculis appareret. Spiritus ergo Sanctus hoc magnum munus attulit credituris, ut eum quem carnalibus oculis non viderent, a carnalibus cupiditatibus mente sobria et spiritalibus desideriis ebria suspirarent. Unde et ille discipulus, qui se dixerat non crediturum, nisi cicatrices eius manu tetigisset, cum contrectato corpore Domini quasi evigilans exclamasset: Dominus meus et Deus meus! ait illi Dominus: Quia vidisti me, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt 11. Hanc beatitudinem Spiritus Sanctus paracletus attulit, ut ab oculis carnis servi forma remota, quam de virginis utero accepit, in ipsam Dei formam, in qua Patri aequalis etiam cum in carne apparere dignatus est permansit, purgata mentis acies tenderetur; ut eodem Spiritu repletus Apostolus diceret: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc iam non novimus 12. Quia et carnem Christi non secundum carnem, sed secundum spiritum novit, qui virtutem resurrectionis eius, non palpando curiosus, sed credendo certus agnoscit; non dicens in corde suo: Quis ascendit in caelum? Hoc est Christum deducere; aut: Quis descendit in abyssum? Hoc est Christum a mortuis reducere. Sed prope est, inquit, verbum in ore tuo, quia Dominus est Iesus: et si credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem 13. Haec, fratres, Apostoli verba sunt, ipsius Sancti Spiritus sancta ebrietate ructuantis.
4. Cum ergo hanc beatitudinem, qua non videmus et credimus, nullo modo haberemus nisi eam a Spiritu Sancto acciperemus; merito dictum est: Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam illum ad vos. Semper quidem divinitate nobiscum est; sed nisi corporaliter abiret a nobis, semper eius corpus carnaliter videremus, et numquam spiritaliter crederemus; qua fide iustificati et beatificati, idipsum Verbum Deum apud Deum, per quod facta sunt omnia, et quod caro factum est, ut habitaret in nobis, corde mundato contemplari mereremur. Et si non manu tangendo, sed corde creditur ad iustitiam; recte de iustitia nostra mundus arguitur, qui non vult credere nisi quod videt. Ut autem nos haberemus iustitiam fidei, de qua mundus argueretur incredulus, propterea Dominus ait: De iustitia, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me 14. Tamquam diceret: Haec erit iustitia vestra, ut credatis in me mediatorem, quem resuscitatum ad Patrem isse certissime habebitis, quamvis eum carnaliter non videatis; ut per ipsum reconciliati, Deum spiritaliter videre possitis. Unde figuram Ecclesiae gestanti mulieri, cum ei post resurrectionem ad pedes caderet: Noli me tangere, inquit, nondum enim ascendi ad Patrem 15. Quod mystice dictum intellegitur. Noli me per corporeum contactum carnaliter credere; spiritaliter autem credes, id est, fide spiritali me tanges, cum ascendero ad Patrem. Quia beati qui non vident, et credunt. Et haec est iustitia fidei, qua mundus carens, de nobis qui ea non caremus, arguitur; quia iustus ex fide vivit 16. Sive ergo quia in illo resurgentes, et in illo ad Patrem venientes invisibiliter et in iustificatione perficimur; sive quia non videntes et credentes ex fide vivimus, quoniam iustus ex fide vivit; propterea dixit: De iustitia, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me.
5. Nec inde se mundus excuset, quod a diabolo impeditur, ne credat in Christum. Credentibus enim princeps mundi mittitur foras 17, ut iam non operetur in cordibus hominum, quos Christus per fidem coeperit possidere; sicut operatur in filiis diffidentiae 18, quos ad tentandos et tribulandos iustos plerumque concitat. Quia enim missus est foras, qui intrinsecus dominabatur, extrinsecus proeliatur. Etsi ergo per eius persecutiones Dominus dirigit mites in iudicio 19; tamen iam ipse hoc ipso quo foras missus est, iudicatus est. Et de hoc iudicio mundus arguitur; quia frustra de diabolo queritur, qui non vult credere in Christum, quem iudicatum, id est, foras missum, et propter nostram exercitationem forinsecus oppugnare permissum, non solum viri, sed etiam mulieres, et pueri, et puellae martyres vicerunt. Sed in quo vicerunt, nisi in illo in quem crediderunt, et quem non videntes dilexerunt, et quo dominante in cordibus suis pessimo dominatore caruerunt? Et hoc totum per gratiam, hoc est, per donum Spiritus Sancti. Recte itaque idem Spiritus arguit mundum, et de peccato, quia non credit in Christum; et de iustitia, quia qui voluerunt crediderunt, quamvis in quem crediderunt non viderunt; et per eius resurrectionem se quoque in resurrectione perfici speraverunt; et de iudicio, quia ipsi si vellent credere, a nullo impedirentur, quoniam princeps huius mundi iam iudicatus est 20.