SERMO 142

 

DE VERBIS DOMINI IN EVANGELIO SECUNDUM IOANNEM: (14, 6)
EGO SUM VIA VERITAS ET VITA "

 

Via tuta Christus.

1. Erigunt nos divinae Lectiones, ne desperatione frangamur; et rursus terrent, ne superbia ventilemur. Tenere autem viam mediam, veram, rectam, tamquam inter sinistram desperationis et dexteram praesumptionis, difficillimum esset nobis, nisi Christus diceret: Ego sum via. Ego sum, inquit, via veritas et vita 1. Tamquam diceret: Qua vis ire? Ego sum via. Quo vis ire? Ego sum veritas. Ubi vis permanere? Ego sum vita. Securi ergo ambulemus in via; sed insidias timeamus iuxta viam. Inimicus insidiari non audet in via, quia Christus est via; sed iuxta viam plane non desinit. Unde in Psalmo dicitur: Iuxta semitam scandala posuerunt mihi 2. Dicit et alia Scriptura: Memento quia in medio laqueorum ingrederis 3. Isti laquei, inter quos ingredimur, non sunt in via, sed tamen sunt iuxta viam. Quid formidas, quid metuis, si in via ambulas? Tunc time, si deseris viam. Nam ideo etiam permittitur inimicus ponere iuxta viam laqueos, ne securitate exultationis via deseratur, et in insidias incidatur.

Via Christus humilis. Fornicari a Domino.

2. Via Christus, humilis Christus; veritas et vita Christus, excelsus et Deus. Si ambules in humili, pervenies ad excelsum; si infirmus humilem non asperneris, in excelso fortissimus permanebis. Quae enim causa humilitatis Christi, nisi infirmitas tua? Valde enim et irremediabiliter te obsidebat infirmitas; et haec res fecit ut veniret ad te tantus medicus. Si enim vel sic aegrotares, ut tu posses ire ad medicum, poterat tolerabilis videri ipsa infirmitas; sed quia tu ire non potuisti ad eum, ille venit ad te; venit docens humilitatem, qua redeamus. Quia superbia nos redire non sinebat ad vitam, et ipsa fecerat a vita recedere exaltatum humanum cor adversus Deum, et neglegens in ipsa sanitate praecepta salutaria, decidit anima in infirmitatem. Discat audire infirma illum, quem contempsit incolumis; audiat ut surgat, quem sprevit ut caderet. Audiat tandem experimento edocta, quod praecepto docta noluit obtinere. Docuit enim eam miseria sua, quam fecit neglegentem felicitas, heu quid sit mali a Domino fornicari, de se praesumendo; o quam bonum sit adhaerere Domino, semper humile sentiendo. Recedere enim ab illo simplici et singulari bono in istarum multitudines voluptatum, et in amorem saeculi corruptionesque terrenas accedere, hoc est fornicari a Domino. Huic clamatur: Facies fornicaria facta est tibi, et impudorata facta es tota 4. Videamus nunc obiurgationis consilium.

Obiurgatio peccatoris, ut salubriter confundatur.

3. Non enim sic increpat, ut insultet; sed ad confusionem vult perducere praesumptionem, ut sanet. Exclamavit Scriptura vehementer, nec palpavit adulando, quos voluit reparare sanando. Adulteri, nescitis quia amicus huius mundi inimicus Dei constituitur? 5 Amor mundi adulterat animam; amor fabricatoris mundi castificat animam; sed nisi de corruptione erubuerit, ad amplexus illos castos redire non concupiscit. Confundatur ut redeat, quae se iactabat ne rediret. Superbia ergo impediebat animae reditum. Qui autem increpat, non facit peccatum, sed ostendit peccatum. Quod nolebat anima videre, ponitur ei ante oculos; et quod post dorsum habere cupiebat, ad faciem illi admovetur. Vide te in te. Quid vides stipulam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides? 6 Revocatur ad se anima, quae ibat a se. Sicut a se ierat, sic a Domino suo. Se enim respexerat, sibique placuerat, suaeque potestatis amatrix facta fuerat. Recessit ab illo, et non remansit in se; ideo et a se pellitur, et a se excluditur, et in exteriora prolabitur. Amat mundum, amat temporalia, amat terrena. Quae si se ipsam amaret, neglecto a quo facta est, iam minus esset, iam deficeret, amando quod minus est; minus est enim ipsa quam Deus; et longe minus, tantoque minus, quanto minus est res facta quam factor. Ergo amandus est Deus; ita ut pro amore eius, si fieri potest, nos ipsos obliviscamur. Quis ergo est iste transitus? Oblita est anima se ipsam, sed amando mundum; nunc obliviscatur se, sed amando artificem mundi. Pulsa ergo a se, quodammodo, perdidit se; et quia nec facta sua novit videre, iustificat iniquitates suas. Effertur et superbit in petulantia, in luxuria, in honoribus, in potestatibus, in divitiis, in potentia vanitatis. Arguitur, corripitur, ostenditur sibi, displicet sibi; confitetur foeditatem, desiderat pulchritudinem; et quae ibat effusa, redit confusa.

Odium peccatoris cum eius amore.

4. Contra illam videtur orare, qui dicit: Imple facies eorum ignominia. Imple, inquit, facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine 7. Oderat eos, quorum facies impleri ignominia cupiebat? Vide quemadmodum amet eos, quos vult quaerere nomen Domini. Amat tantum, an odit tantum? An et odit, et amat? Immo et odit, et amat. Odit tua, amat te. Quid est: Odit tua, amat te? Odit quod fecisti, amat quod Deus fecit. Quae sunt enim tua, nisi peccata? Et quis es tu, nisi quod fecit Deus? Neglegis quod factus es, diligis quod fecisti; amas extra te opera tua, neglegis in te opus Dei. Merito is, merito laberis, merito et a te ipso pergis; merito audis: Spiritus ambulans et non revertens 8. Audi potius vocantem et dicentem: Convertimini ad me, et convertar ad vos 9. Non enim Deus avertitur et convertitur; manens corripit, incommutabilis corripit. Aversus est, quia tu te avertisti; tu ab illo fecisti casum, non ipse a te fecit occasum. Ergo audi dicentem tibi: Convertimini ad me, et convertar ad vos. Hoc est enim, quod convertor ad vos, quia convertimini ad me. Fugientis dorsa persequitur, faciem redeuntis illuminat. Quo enim fugies, a Deo fugiens? Quo fugies, fugiens ab illo, qui nullo loco continetur, et nusquam absens est; qui conversum liberat, punit aversum? Quem habes iudicem fugiens, hunc patrem habeto rediens.

Tumor superbiae humilitatis medicamento sanandus. Christus et via et ianua.

5. Tumuerat autem superbia, et ipso tumore per angustum redire non poterat. Clamat ille, qui factus est via: Intrate per angustam portam 10. Conatur ingredi, impedit tumor; et tanto magis perniciose conatur, quanto magis impedit tumor. Tumidum enim vexat angustia; vexatus autem amplius tumebit. Amplius tumens, quando intrabit? Ergo detumescat, si cupit ingredi. Unde autem detumescat? Accipiat humilitatis medicamentum. Bibat contra tumorem poculum amarum, sed salubre; bibat poculum humilitatis. Quid se artat? Non sinit moles, non magna, sed tumida; magnitudo enim soliditatem habet, tumor inflationem. Non sibi magnus tumidus videatur; detumescat, ut magnus sit, ut certus et solidus. Non ista desideret: non de ista pompa rerum labentium corruptibiliumque glorietur. Audiat eum ipsum qui dixit: Intrate per angustam portam; dicentem: Ego sum via 11. Quasi enim quaereret tumidus: Qua intrabo? Ego sum, inquit, via. Per me intra; non nisi per me ambules, ut intres per ianuam. Nam sicut dixi: Ego sum via, ita: Ego sum ianua 12. Quid quaeris qua redeas, quo redeas, qua intres? Ne alicubi erres, ipse tibi omnia factus est. Breviter ergo dicit: Humilis esto, mitis esto. Audiamus hoc apertissime dicentem, ut videamus qua sit via, quae sit via, quo sit via. Quo vis venire? Certe forte avaritia omnia vis possidere. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo 13, inquit. Fortasse dicturus es: Christo sunt tradita; numquid mihi? Audi Apostolum dicentem: Audi, ut dixi iam dudum, ne desperatione frangaris; audi quomodo amatus es non amandus, audi quomodo amatus es turpis, foedus, antequam esset in te quod amari dignum esset. Amatus es prius, ut dignus fieres qui amareris. Etenim Christus, sicut ait Apostolus, pro impiis mortuus est 14. An forte impius amari merebatur? Quaero quid merebatur impius. Damnari, respondes. Christus tamen pro impiis mortuus est. Ecce quid tibi praestitum est impio; iam pio quid servatur? Quid praestitum est impio? Christus pro impiis mortuus est. Desiderabas autem omnia possidere. Noli per avaritiam; per pietatem hoc quaere; si enim ita quaesieris, possidebis. Tenebis enim eum per quem facta sunt omnia, et cum ipso omnia possidebis.

Christus medicus poculum prior aegroto bibit.

6. Non haec nos quasi ratiocinando dicimus. Ipsum audi Apostolum dicentem: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? 15 Avare, ecce habes omnia. Omnia quae amas ut impediaris a Christo contemne, et ipsum tene in quo possis omnia possidere. Ipse ergo medicus nihil tali indigens medicamento, tamen ut exhortaretur aegrotum, bibit quod opus non erat, tamquam alloquens recusantem, et trepidum erigens, bibit prior. Calicem, inquit, quem ego bibiturus sum 16. Qui in me non habeo quod ab illo calice sanetur, bibiturus sum tamen, ne tu dedigneris, cui opus est ut bibas. Iam videte, fratres, si amplius debet aegrotare genus humanum accepta tanta medicina. Iam humilis Deus, et adhuc superbus homo. Audiat, discat: Omnia, inquit, mihi tradita sunt a Patre meo. Si desideras omnia, mecum habebis. Si desideras Patrem, per me habebis, in me habebis. Utquid habebo omnia, dicis, si illum non habuero? Recte dicis. Si et ipsum vis habere, audi quod sequitur. Cum enim dixisset: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, tamquam exhortans et dicens: Veni ad me, si vis omnia possidere, et ne tu diceres: Nolo omnia, sed eum volo qui fecit omnia, sequitur et dicit: Nemo novit Filium nisi Pater, et nemo novit Patrem nisi Filius. Noli desperare, audi cetera: et cui voluerit Filius revelare 17. Cui voluerit, inquit: mihi forte nolit? Non veniret ad te humilis, si tibi nollet innotescere excelsus. Forte et hic dicis: Etiam si ipse mihi innotescat, Patrem velim discere. Patrem vis nosse? Audi vocem Philippi; prior nuntiavit hanc vocem, et optime, ut decebat; sitiebat enim beatitudinem, et ubique eam quaerens, ubique sitiens remanebat; nusquam inveniebat unde satiaretur. Ait Domino sitiens: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Quid est: sufficit nobis? Ibi requiescens, amplius non requiram. Et Dominus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me videt, videt et Patrem 18. Hoc ergo opus est, ut ostendat se Filius. Non enim minorem Patre inventurus es Filium, aut frustra dixit: Ego et Pater unum sumus 19. Sed qui in se unum cum Patre, propter te tamen semetipsum exinanivit formam servi accipiens 20. Quod semetipsum exinanivit formam servi accipiens, donavit hoc tibi averso a se; converso autem ad se servavit tibi Ego et Pater unum sumus.

Proponit Christus futuram quamdam visionem.

7. Et vide quam aperte hoc dicat. Qui diligit me, mandata mea custodit; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Suspendit nos, quasi quid daturus, quia diligit nos. Quomodo si tibi homo dicat: Diligo te, non attendis nisi quid tibi donet, quid tibi praestet, quid prosit, in quo sit utilis. Ait ergo Dominus: et ego diligam eum. Quaere quid tibi daturus sit. Audi quod sequitur: et ostendam ei me ipsum 21. Quid est hoc, fratres? Videtis quo rapiat flamma caritatis. Visuri sumus aliquid; et ipsum aliquid, Verbum Dei est; et ipsum aliquid, Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia. Munus enuntiatur, munus proponitur. Quanta hominum, et quam vana laetitia! Fervet undique tumultus concursantium, indicantium sibi quasi magnum aliquid, excitantium se hortatione et nugatoriis blandimentis ire, videre. Quo ire? Quid videre? Quo corrupta anima pergat, redeatque corruptior, et indigna amplexu tam legitimi viri sui. Illuc itur, illuc curritur. Et proponit futuram quamdam visionem, futuram exspectationem Christus. Dicit enim: Diligam eum, et ostendam ei - non quod feci, non sinum abyssorum, non secreta terrarum, non varietates herbarum, non multitudinem generum animalium, non postremo numerum siderum, non conversiones astrorum, non dimensiones temporum. Ut quid enim haec vis videre? Quae si videres, certe magna non essent. Ego feci haec. - Ostendam me ipsum illi.

Exercetur capacitas tua dilatione bonorum.

8. Sed quando istud erit, dicit aliquis, quando ostendet? Differt, non aufert. Et in differendo quid agit? Desiderio dilatat sinum animae. Magnum quiddam daturus est, fratres; et quid dico vel magnum? Si vel hoc dicendum est. Videte quanta dat impiis, et quanta donat indignis. Quare et ipsis? Quia: Facit solem suum oriri super bonos et malos 22. Vide quemadmodum serviat creatura blasphemis; ipsa naturalia dona circumspice. Habent salutem, habent integritatem sensuum, habent spiritum membra terrena vegetantem, habent perfunctionem aeris huius, visionem lucis, rationabilem mentem, qua ceteris animantibus excellentiores sunt. Haec omnia divitibus, pauperibus, bonis, malis tamquam divitiae communes iacent. Aluntur omnes, illustrantur ista luce omnes, tamquam de publico vivunt. Dat haec omnia. Hinc, fratres, cogitare non debemus quid servet suis, quid praeparet fidelibus, ut videant non videntes et credentes? Credere antequam videas, meritum est futurae visionis. Exercetur ergo capacitas tua dilatione bonorum; ut aucta desiderio, sis idoneus capere quod promittit, et quod desideras.

Dedit pignus Spiritum suum.

9. Nam aliquid iam dedit; dedit enim pignus Spiritum suum. Quid est: Pignus dedit? Tamquam dicens: Ecce quia dabo aliquid, inde nunc do quod te erigat, quod inflammet caritatem, quod gustatum rapiat ad satietatem. Gustate et videte quam suavis est Dominus 23. Unde gustastis, inde satiabimini. Inebriabuntur, inquit, ab ubertate domus tuae, et reliqua. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen 24. Numquid aliud fons vitae, et aliud lumen? Multis modis dicitur, quod quidquid dictum fuerit non dicetur. Ergo erigamur, inflammemur, inardescamus, desideremus. Et si differimur, non auferimur. Teneamus tantum viam; ibi erit satietas nostra, ibi erit fons vitae. Venit ipse fons vitae, indutus est carne, fecit ut desideremus. Praestitit indignis mortem suam, servat dignis vitam suam.

Sarcina vobis tumor superbiae est.

10. Sed quia, ut diximus, tumore superbiae non redibamus, inde indignis praestitit mortem suam; humilis factus est, ut exaltaretur excelsus. Hoc egit, ut detumesceret morbus tuus. Tumentes volebant intrare discipuli illi duo, qui per matrem - quia per se non audebant - rogaverunt. Vel ipsa verecundia debuit monere quid peterent. Non audebant per se: anum matrem suam veluti emeritae aetatis fecerunt loqui ad Dominum. Desiderabant regnum, quo non intratur nisi per iter angustum. Illi autem tumentes adhuc cupiditate honoris, quanto se artius impellebant, tanto gravius vexabantur. Deprimit eos Dominus, et dat calicem amarum, de quo paulo ante locutus sum, contra tumorem. Dicebas: Non possum; per angustum me vocas, non possum intrare per angustum. Venite ad me, inquit, omnes qui laboratis et onerati estis. Sarcina vobis tumor vester est. Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos, et discite a me 25.

Christus a se vult, non mirabilia facere, sed humiles esse discamus.

11. Clamat Magister angelorum, clamat Verbum Dei, quo rationales omnes mentes sine defectu pascuntur, cibus reficiens et integer permanens, clamat et dicit: Discite a me 26. Exaudiat populus dicentem: Discite a me. Respondeat: Quid discimus a te? A magno enim artifice nescio quid audituri sumus, cum dicit: Discite a me. Quis est qui dicit: Discite a me? Qui formavit terram, qui divisit mare et aridam, qui creavit volatilia, qui creavit animalia terrena, qui creavit omnia natantia, qui posuit in caelo sidera, qui distinxit diem et noctem, qui firmavit ipsum firmamentum, qui lucem a tenebris separavit; ipse dicit: Discite a me. Numquid forte hoc nobis dicturus est, ut ista cum illo faciamus? Quis hoc potest? Solus Deus facit. Noli, inquit, timere, non te onero. Hoc a me disce, quod propter te factus sum. Discite, inquit, a me, non formare creaturam, quae per me facta est. Nec illa quidem dico ut discatis, quae quibusdam donavi, quibus volui, sed non omnibus; suscitare mortuos, illuminare caecos, aperire aures surdorum; nec ista pro magno velitis discere a me. Gavisi discipuli et exultantes redierunt, dicentes: Ecce in nomine tuo et daemonia nobis subiecta sunt. Ait illis Dominus: Nolite in hoc gaudere, quia daemonia vobis subiecta sunt; gaudete potius, quia nomina vestra scripta sunt in caelo 27. Quibus voluit, donavit expellere daemonia; donavit, quibus voluit, mortuos suscitare. Facta sunt haec miracula et ante incarnationem Domini; suscitati sunt mortui, mundati sunt leprosi. Legimus haec: et quis fecit haec, nisi ille qui postea homo Christus post David, sed Deus Christus ante Abraham? Ipse donavit haec omnia, ipse per homines fecit, nec omnibus tamen hoc dedit. Numquid quibus non dedit desperare debent, et dicere se ad eum non pertinere, quia haec dona accipere non meruerunt? In corpore membra sunt; aliud potest membrum illud, aliud illud. Compegit corpus Deus: non tribuit auri ut videat, nec oculo ut audiat, nec fronti ut olfaciat, nec manui ut gustet. Non dedit haec; sed omnibus membris sanitatem dedit, compagem dedit, unitatem dedit. Spiritu omnia pariter vivificavit, univit. Sic ergo non dedit cuidam mortuos suscitare, alii non dedit disputare; omnibus tamen quid dedit? Audivimus dicentem: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde 28. Fratres mei, tota medicina nostra ista: Discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde. Quid prodest, si miracula faciat, et sit superbus, non sit mitis et humilis corde? Nonne in illo numero deputabitur eorum, qui venturi sunt in fine et dicturi: Nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Sed quid audient? Non novi vos; recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem 29.

Caritas sine inflatione.

12. Quid ergo prodest ut discamus? Quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde 30. Caritatem inserit, et germanissimam caritatem, sine confusione, sine inflatione, sine elatione, sine fallacia. Hoc inserit, qui dicit: Discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde. Quando potest habere sincerissimam caritatem superbus et inflatus? Necesse est quidem ut invideat. An forte, qui invidet, amat, et nos erramus? Absit, ut quisquam sic erret, ut invidum dicat habere caritatem. Ergo quid dicit Apostolus? Caritas non aemulatur. Quare non aemulatur? Non inflatur 31. Causam statim subiecit, unde abstulerit aemulationem caritati; quia non inflatur, non aemulatur. Primo quidem illud dixit: Caritas non aemulatur; sed, quasi tu quaereres, quare non aemulatur, addidit: non inflatur. Si ergo ideo aemulatur, quia inflatur; si non inflatur, non aemulatur. Si caritas non inflatur, et ideo non aemulatur, caritatem inserit, qui ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

Sine caritate non prosunt alia Dei munera.

13. Iam quilibet habeat quod vult, iactet se unde vult: Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, et cymbalum tinniens. Quid sublimius munere linguarum diversarum? Aeramentum est, cymbalum tinniens, si auferas caritatem. Audi alia munera. Si sciam omnia sacramenta; quid excellentius, quid magnificentius? Audi adhuc aliud. Si habeam omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Accessit ad ampliora. Fratres, quid aliud dixit? Si distribuam omnia mea pauperibus 32. Quid potest fieri perfectius? quandoquidem diviti propter perfectionem hoc Dominus imperavit, dicens: Vis esse perfectus? Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Iam ergo perfectus est, qui vendidit omnia sua, et dedit pauperibus? Non: ideo enim addidit: et veni, sequere me 33. Vade, inquit, omnia da pauperibus; et veni sequere me. Quare te sequor? Iam venditis omnibus et distributis pauperibus, nonne perfectus sum? Quid opus est ut sequar? Sequere, ut discas: quoniam mitis sum et humilis corde. Potest enim quisque vendere omnia sua, et dare pauperibus, nondum mitis, nondum humilis corde? Certe potest. Si enim omnia mea distribuero pauperibus... Et adhuc audi. Nam quidam relictis omnibus quae habebant, iam secuti Dominum, sed nondum ad perfectum secuti - ad perfectum enim sequi, est imitari - non potuerunt ferre tentationem passionis. Nam Petrus, fratres, ex his erat, qui dimiserant omnia, et secuti erant Dominum. Nam divite illo cum tristitia recedente, ubi conturbati discipuli interrogaverunt quo quis tandem posset esse perfectus, et eos consolatus est Dominus, dixerunt Domino: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te; quid nobis erit? 34 Et dixit Dominus quid eis hic daret, quid in futurum reservaret. Tamen iste iam ex eorum numero, qui haec fecerant. At ubi ventum est ad articulum passionis, ad vocem unius ancillae ter negavit eum, cum quod se moriturum esse promiserat.

Ad perfectionem et ad caritatem imitatione Christi pervenitur.

14. Intendat ergo Caritas vestra. Vade, inquit, vende omnia tua, da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me 35. Perfectus est Petrus iam Domino in caelo sedente ad dexteram Patris; tunc perfectus est, et maturus factus. Ad passionem ergo cum sequeretur Dominum, non erat perfectus; at ubi coepit non esse in terra quem sequeretur, tunc perfectus est? Immo vero semper ante te habes, quem sequaris. Dominus exemplum in terra posuit, Evangelium ibi reliquit; in Evangelio tecum est. Non enim mentitus est, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi 36. Ergo sequere Dominum. Quid est sequere Dominum? Imitare Dominum. Quid est: imitare Dominum? Discite a me quia mitis sum et humilis corde 37. Quia si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 38. Exhortor ergo Caritatem vestram ad ipsam caritatem. Non autem exhortarer ad caritatem, nisi aliqua caritate. Quod ergo inchoatum est, exhortor ut impleatur; et quod coeptum est, rogo ut perficiatur; et pro me a vobis rogari quaeso, ut et in me perficiatur quod vos moneo. Omnes enim imperfecti sumus, et ibi perficiemur, ubi perfecta sunt omnia. Paulus apostolus dicit: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Ipse dicit: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim 39. Et quisquam hominum se audet de perfectione iactare? Immo confiteamur imperfectionem, ut mereamur perfectionem.