SERMO 141

 

DE VERBIS EVANGELII IOANNIS (14, 6):
EGO SUM VIA, ET VERITAS, ET VITA "

 

Veritas a philosophis huius saeculi inventa, non via.

1. Inter cetera, cum sanctum Evangelium legeretur, audistis quod ait Dominus Iesus: Ego sum via, et veritas, et vita 1. Veritatem et vitam omnis homo cupit; sed viam non omnis homo invenit. Deum esse quamdam vitam aeternam, immutabilem, intellegibilem, intellegentem, sapientem, sapientes facientem, nonnulli etiam huius saeculi philosophi viderunt. Veritatem fixam, stabilem, indeclinabilem, ubi sunt omnes rationes rerum omnium creatarum, viderunt quidem, sed de longinquo; viderunt, sed in errore positi; et idcirco ad eam tam magnam et ineffabilem et beatificam possessionem, qua via perveniretur, non invenerunt. Nam quia viderunt etiam ipsi (quantum videri ab homine potest) creatorem per creaturam, factorem per facturam, fabricatorem mundi per mundum, Paulus apostolus testis est, cui utique debent credere Christiani. Ait enim, cum de talibus loqueretur: Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem. Ista, sicut recognoscitis, Pauli apostoli verba sunt. Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem iniquitate detinent 2. Numquid dixit eos non detinere veritatem? Sed: veritatem in iniquitate detinent. Bonum est quod tenent; sed malum est ubi tenent. Veritatem in iniquitate detinent.

Unde ab illis inventa veritas.

2. Occurrebat autem, ut diceretur ei: Unde illi impii veritatem detinent? Numquid Deus ad quemquam eorum locutus est? Numquid legem acceperunt, sicut Israelitarum populus per Moyses? Unde ergo detinent veritatem, vel in ipsa iniquitate? Audite quod sequitur, et ostendit. Quia quod notum est Dei, inquit, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. Manifestavit illis quibus legem non dedit? Audi quomodo manifestavit. Invisibilia enim eius, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Interroga mundum, ornatum caeli, fulgorem dispositionemque siderum, solem diei sufficientem, lunam noctis solatium; interroga terram fructificantem herbis et lignis, animalibus plenam, hominibus exornatam; interroga mare, quantis et qualibus natatilibus plenum; interroga aera, quantis volatilibus viget; interroga omnia, et vide si non sensu suo tamquam tibi respondent: Deus nos fecit. Haec et philosophi nobiles quaesierunt, et ex arte artificem cognoverunt. Quid ergo? quare revelatur ira Dei super ipsam impietatem? Quia veritatem in iniquitate detinent? Veniat, ostendat quomodo. Iam enim dixit, quomodo cognoverunt. Invisibilia eius, id est, Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque eius virtus et divinitas; ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Apostoli verba sunt, non mea: Et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt 3. Quod curiositate invenerunt, superbia perdiderunt. Dicentes se esse sapientes, id est, donum Dei sibi tribuentes, stulti facti sunt. Verba, inquam, Apostoli sunt: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.

Stultitia colentium idola.

3. Ostende, proba stultitiam ipsorum. Ostende, Apostole, et sicut ostendisti nobis unde potuerunt pervenire ad cognitionem Dei, quoniam invisibilia eius, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; ita nunc ostende quomodo dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Audi: Quia immutaverunt, ait, gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium 4. Figuras enim istorum animalium, sibi deos Pagani fecerunt. Invenisti Deum, et colis idolum. Invenisti veritatem, et ipsam veritatem in iniustitia detines. Et quod per Dei opera cognovisti, per opera hominis perdis. Totum considerasti; caeli, terrae, maris, elementorumque omnium ordinem collegisti; istud non vis attendere, quod mundus opus est Dei, idolum opus est fabri. Si faber idolo, sicut dedit figuram, daret et cor; ab ipso idolo faber adoraretur. Quomodo enim, o homo, faber tuus Deus est, sic homo idoli faber est. Quis est Deus tuus? Qui te fecit. Quis est Deus fabri? Qui illum fecit. Quis est Deus idoli? Qui fecit illud. Ergo si idolum cor haberet, nonne fabrum adoraret qui illud fecit? Ecce in qua iniquitate veritatem tenuerunt, et ad possessionem illam quam viderunt, viam perducentem non invenerunt.

Christus factus via.

4. Christus autem, quia ipse est apud Patrem veritas et vita, Verbum Dei, de quo dictum est: Vita erat lux hominum 5; quia ergo ipse est apud Patrem veritas et vita, et non habebamus qua iremus ad veritatem; Filius Dei qui semper in Patre veritas et vita est, assumendo hominem factus est via. Ambula per hominem, et pervenis ad Deum. Per ipsum vadis, ad ipsum vadis. Noli quaerere qua ad illum venias, praeter ipsum. Si enim via esse ipse noluisset, semper erraremus. Factus ergo via est qua venias. Non tibi dico: Quaere viam. Ipsa via ad te venit: Surge et ambula. Ambula moribus, non pedibus. Multi enim bene ambulant pedibus, et male ambulant moribus. Aliquando enim ipsi bene ambulantes, praeter viam currunt. Invenies quippe homines bene viventes, et non Christianos. Bene currunt; sed in via non currunt. Quanto plus currunt, plus errant; quia a via recedunt. Si autem tales homines perveniant ad viam, et teneant viam, o quanta securitas est, quia et bene ambulant, et non errant! Si autem non tenent viam, quantumvis bene ambulent, heu quam dolendum est! Melius est enim in via claudicare, quam praeter viam fortiter ambulare. Haec satis sint Caritati vestrae. Conversi ad Dominum ...