SERMO 140/A

 

ITEM EIUSDEM IN OMELIA DE EO LOCO EVANGELII (IO 13, 34-35),
UBI DICIT
DOMINUS:
MANDATUM NOVUM DO VOBIS UT DILIGATIS INVICEM ", ETC.

 

[FRAGMENTUM]

 

Deus factus est homo, non Deus mutatus in hominem.

1. ... Accepit a nobis quod vile est, dedit nobis quod magnum est; accepit malum nostrum, dedit nobis bonum suum; accepit mortem, dedit nobis vitam; accepit hic contumelias, dedit nobis honorem; accepit hic crucem, dedit nobis requiem. Quanta sunt quae hic accepit mala! quanta sunt quae dedit nobis bona! Factus est ergo Dominus noster Iesus Christus filius hominis; tamen Deus factus est homo, non Deus mutatus in hominem, sed manens in semetipso Deus perfectus, et nihil in deterius commutatus; suscipiens hominem mutandum in se melius, non in illo deterius. Et reliqua.