SERMO 140

 

DE VERBIS EVANGELII (IO 12, 44-50):
QUI CREDIT IN ME, NON CREDIT IN ME, SED IN EUM QUI ME MISIT ".
CONTRA QUODDAM DICTUM MAXIMINI ARIANORUM EPISCOPI,
QUI CUM
SEGISVULTO COMITE CONSTITUTUS, IN AFRICA BLASPHEMABAT

 

Fides in Christo.

1. Quid est quod audivimus, fratres, dicentem Dominum: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui me misit 1? Bonum est nobis credere in Christum; maxime quia ipse aperte etiam dixit istud quod audistis, hoc est, quoniam ipse lux venerat in mundum, et qui credit in eum, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae 2. Bonum est ergo credere in Christum. Magnum bonum est credere in Christum; et magnum malum est non credere in Christum. Sed quia Christus Filius de Patre est quidquid est, Pater autem non est de Filio, sed Pater est Filii; commendat quidem in se fidem, sed honorem revocat ad auctorem.

Nativitates Christi duae.

2. Hoc enim firmum et fixum tenete, si vultis perseverare catholici, quia Deus Pater Deum Filium genuit sine tempore, et fecit ex Virgine in tempore. Nativitas illa excedit tempora; nativitas ista illuminat tempora. Ambae tamen nativitates mirabiles: illa sine matre, ista sine patre. Quando genuit Deus Filium, de se genuit, non de matre; quando genuit mater filium, virgo genuit, non de viro. De Patre natus est sine initio; de matre natus est hodie certo initio. De Patre natus fecit nos; de matre natus refecit nos. De Patre natus est, ut essemus; de matre natus est, ne periremus. Genuit autem Pater aequalem sibi, et totum quidquid est Filius, habet de Patre. Quod autem Deus Pater est, non habet de Filio. Itaque dicimus Patrem Deum de nullo, Filium Deum de Deo. Propterea omne quod Filius facit mirabiliter, omne quod dicit veraciter, ei tribuit de quo est; nec esse potest aliud, quam ille de quo est. Adam factus est homo; potuit esse aliud, quam est factus. Factus est enim iustus, et potuit esse iniustus. Unigenitus autem Dei Filius, quod est, hoc mutari non potest; in aliud converti non potest, minui non potest, quod erat non esse non potest, non esse Patri aequalis non potest. Sed plane ille, qui omnia Filio dedit nascenti, dedit non indigenti; sine dubio et ipsam aequalitatem cum Patre Pater dedit Filio. Quomodo Pater dedit? numquid minorem genuit, et addidit illi ad formam, ut faceret aequalem? Si hoc fecisset, indigenti dedisset. Iam vero dixi vobis, quod firmissime tenere debetis, id est, totum quod est Filius Pater dedit, sed nascenti, non indigenti. Si nascenti dedit, non indigenti, et aequalitatem sine dubio dedit, et aequalitatem dando aequalem genuit. Et licet alius sit ille, alius iste; non tamen aliud est ille, aliud iste; sed quod ille, hoc et iste. Non qui ille, hic et iste; sed quod ille, hoc et iste.

Verus Filius Dei cur dictus Christus.

3. Qui me misit, inquit, audistis: Qui me misit, inquit, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar; et scio quia mandatum eius vita aeterna est 3. Ioannis Evangelium est, tenete. Qui me misit, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar; et scio quia mandatum eius vita aeterna est. O si donet ut dicam quod volo! Facit enim mihi angustias inopia mea, et copia illius. Ipse, inquit, mandatum mihi dedit quid dicam, et quid loquar; et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quaere in Epistola Ioannis huius evangelistae quid de Christo dixit. Credamus, inquit, in verum Filium eius Iesum Christum. Ipse est verus Deus, et vita aeterna 4. Quid est: Verus Deus, et vita aeterna? Verus Filius Dei, verus Deus est, et vita aeterna. Quare dixit: in verum Filium eius? Quia multos filios habet Deus, propterea discernendus erat, addendo quod verus esset Filius. Non tantum dicendo quod est Filius; sed addendo, ut dixi, quod est verus Filius; ideo discernendus erat, propter multos filios, quos habet Deus. Nos enim filii sumus gratia, ille natura. Nos facti a Patre per ipsum: ille quod Pater, hoc et ipse est; numquid quod Deus est, sumus et nos?

Unum se esse cum Patre nemo praeter Christum dicere ausit.

4. Sed quidam de transverso, nesciens quid loquatur ait: Propterea, dictum est: Ego et Pater unum sumus 5, quia habent inter se concordem voluntatem, non quia ipsa est natura Filii, quae est natura Patris. Nam et Apostoli (et hoc ille dixit, non ego), nam et Apostoli unum sunt cum Patre et Filio. Horrenda blasphemia! Et Apostoli, inquit, unum sunt cum Patre et Filio, quia oboediunt voluntati Patris et Filii. Hoccine ausus est dicere? Dicat ergo Paulus: Ego et Deus unum sumus. Dicat Petrus, dicat quilibet Propheta: Ego et Deus unum sumus. Non dicit. Absit ut dicat! Novit se aliam esse naturam, salvandam naturam; novit se aliam esse naturam, illuminandam naturam. Nemo dicit: Ego et Deus unum sumus. Quantumcumque proficiat, quantumcumque sanctitate praepolleat, quantolibet culmine virtutis excellat, numquam dicit: Ego et Deus unum sumus; quia si habet virtutem, et ideo hoc dicit; hoc dicendo, quod habebat, amisit.

Aequalitas Filii cum Patre.

5. Aequalem ergo Patri credite Filium, sed tamen de Patre Filium, Patrem vero non de Filio. Origo apud illum, aequalitas apud istum. Nam si aequalis non est, verus Filius non est. Quid enim dicimus, fratres? Si aequalis non est, minor est; si minor est, interrogo salvandam naturam male credentem, quomodo minor natus est. Responde: minor crescit an non? Si crescit, ergo et Pater senescit. Si autem quod natus est, hoc erit; si minor natus est, et minor erit; cum detrimento suo perfectus erit, cum detrimento formae Patris perfectus natus, numquam perventurus est ad formam Patris. Sic impii addicitis Filium; sic haeretici blasphematis Filium. Quid ergo catholica fides dicit? Filius Deus de Patre Deo; Pater Deus non de Filio Deus. Sed Filius Deus aequalis Patri, aequalis natus, non minor natus; non aequalis factus, sed aequalis natus. Quod est ille, hoc et iste qui natus est. Aliquando fuit Pater sine Filio? Absit! Tolle Aliquando, ubi tempus non est. Semper Pater, semper Filius. Sine initio temporis Pater, sine initio temporis Filius; numquam Pater ante Filium, numquam Pater sine Filio. Sed tamen quia Filius Deus de Deo Patre, Pater autem Deus, sed non de Deo Filio; non nobis displiceat honorificentia Filii in Patre. Honorificentia enim Filii Patri tribuit honorem, non suam minuit divinitatem.

Verbum Dei mandatum Patris.

6. Quia ergo dicebam, quod proposueram: Et scio, ait, quia mandatum eius vita aeterna est 6. Intendite, fratres, quod dico: Scio quia mandatum eius vita aeterna est. Et legimus apud ipsum Ioannem de Christo: Ipse est verus Deus, et vita aeterna 7. Si mandatum Patris vita aeterna est, et Christus Filius ipse est vita aeterna; mandatum Patris ipse Filius est. Quomodo enim non est mandatum Patris, quod est Verbum Patris? Aut si mandatum a Patre Filio datum carnaliter accipitis, tamquam dixerit Pater Filio; Hoc mando tibi, hoc illud volo facias; quibus verbis locutus est unico Verbo? Numquid quando mandatum dabat ad Verbum, verba quaerebat? Quia ergo vita aeterna est Patris mandatum, et ipse Filius est vita aeterna, credite et accipite, credite et intellegite, quia Propheta dicit: Nisi credideritis, non intellegetis 8. Non capitis? Dilatamini. Apostolum audite: Dilatamini, ne sitis iugum ducentes cum infidelibus 9. Qui hoc nolunt credere antequam capiant, infideles sunt. Quia vero infideles esse voluerunt, imperiti remanebunt. Credant ergo, ut intellegant. Prorsus mandatum Patris vita aeterna est. Ergo mandatum Patris ipse Filius est, qui hodie natus est; mandatum non a tempore datum, sed mandatum natum. Exercet mentes Evangelium Ioannis, limat et excarnat, ut de Deo non carnaliter, sed spiritaliter sapiamus. Sufficiant ergo ista, fratres, vobis; ne in longitudine disputationis subrepat somnus oblivionis.