SERMO 139/A

 

IN EVANGELIUM SECUNDUM IOANNEM (CAP. XI):
DE RESURRECTIONE LAZARI

 

A Christo Lazarus resuscitatus.

1. Sic est ista evangelica lectio tanto miraculo diffamata, ut nemo etiam infidelium non audierit a Christo Lazarum resuscitatum; quanto magis erga fideles notum est, quod infideles ignorare non potuerunt? Et tamen, quando legitur, tamquam novo spectaculo animus innovatur. Non est ergo inconveniens, ut etiam nos quod de illa solemus dicere, discendo repetamus. Nec erit forte fastidio quod dicturus sum; saepius enim ista lectio repetitur in auribus vestris, quam noster de illa tractatus. Nam si legatur quando sabbatum non est, aut quando dies dominicus non est, sermo de illa non redditur. Hoc dixi, ne dedignemini audire quod dicam. Nemo ergo dicat: Iam illud dixit; quia et diaconus iam illud legit, et tamen libenter auditum est. Ergo audite.

Tres mortui suscitati tria in peccatis hominum mortis genera significant.

2. A Domino Iesu Christo in sancto Evangelio tres mortuos didicimus suscitatos. Unam, filiam archisynagogi, ad cuius domum venit, et eam, cum prius periclitari aegritudine audisset, mortuam invenit; et ait illi: Puella, tibi dico, surge 1, et resurrexit. Alium, iuvenem, qui iam extra portam civitatis mortuus efferebatur, et graviter a matre vidua plangebatur; tunc enim vidit haec, sed iussit stare portantes, et ait: Iuvenis, tibi dico, surge; et sedit ille mortuus, et coepit loqui, et reddidit illum matri suae 2. Tertius est iste Lazarus, quem modo fidei oculis vidimus et morientem et resurgentem, valde maiori miraculo, et grandi beneficio; erat enim quadriduanus, et iam putebat; resuscitatus est tamen. Quid sibi volunt isti tres mortui? Non enim nihil significant, et Domini facta miraculorum, verba sunt mysteriorum. Invenimus ergo in peccatis hominum mortis genera tria. Recolite istos tres mortuos; primo illa puella in domo mortua erat, nondum elata erat; iuvenis autem ille, iam elatus extra portam; Lazarus autem sepultus, et mole lapidis pressus. Quae sunt ergo tria genera in peccatis? Dico. Si quisquam malae concupiscentiae in corde consenserit, et quod illa blandiendo suaserit, facere decreverit, iam mortuus est. Nemo scit, quia non est elatus; secreta mors est, in domo est, in cubiculo est, tamen mors est. Nemo se dicat non fecisse adulterium, si facere statuit; si titillanti delectationi faciendum esse consenserit, iam fecit; ille adulter, illa casta est. Deum interroga; respondeat tibi de morte ista domestica, de morte interiore, de morte cubiculari; de qualibus cubilibus legimus: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini 3. Audi ergo de ista morte resuscitatoris sententiam: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo 4, qui nondum exercuit fornicationem in corpore suo. Sed aliquando respicit Dominus, et paenitet decrevisse, paenitet consensisse; in cubiculo mortuus est, in cubiculo resurgit. Si autem faciat quod decrevit, processit mors, iam foris est; sed et ipsa paenitendo finitur, et mortuus elatus vitae redditur. Si autem facto accedat etiam consuetudo, iam putet, et tamquam lapide mole ipsius consuetudinis premitur; sed nec ipsum Christus contemnit, potens est et ipsum resuscitare; sed lacrimat. Christum flevisse Lazarum, cum Evangelium legeretur, audivimus. Qui ergo consuetudine premuntur, vim patiuntur, et Christus ut eos resuscitet fremit. Multum enim illos increpat sermo divinus, multum ad eos clamat Scriptura; multum ad eos clamamus, ut etiam audiamur, et tamquam reviviscente Lazaro gratulemur. Auferte, inquit, lapidem. Unde fieri posset ut ille resurgeret, nisi remoto consuetudinis pondere? Exclamate, ligate, obiurgate, accusate, lapidem removete; quando tales videtis, nolite parcere; laboratis, sed lapidem removetis. Ille, ille, cuius vox ad cor pervenit, clamet: Lazare, veni foras; id est: Vive, exi de sepulchro, muta vitam, fini mortem. Et processit ille mortuus, ligatus institit; quia, etsi desiit peccare, adhuc de praeteritis reus est, et opus est ut precetur, et agat paenitentiam propter facta; non propter ea quae facit, quia iam non facit; reviviscit, non facit; sed propter ea, quae fecit, adhuc ligatus est. Ergo ministris Ecclesiae suae, per quos manus imponitur paenitentibus, Christus dicit: Solvite eum, et sinite illum 5. Solvite, solvite: quae solveritis in terra, soluta erunt in caelo 6. Qui haec a me audierat et tenebat, putet se modo legisse quod scripsi; qui autem non audierat, in corde scribat, ut quando vult legat.