DE VERBIS EVANGELII IOANNIS (10, 30):
" EGO ET PATER UNUM SUMUS "
1. 1. Dominus Deus, Iesus Christus, Filius Dei unicus, natus de Deo Patre sine aliqua matre, et natus de virgine matre sine homine patre, audistis quid dixerit: Ego et Pater unum sumus 1. Sic accipite hoc, sic credite, ut mereamini intellegere. Fides enim debet praecedere intellectum, ut sit intellectus fidei praemium. Propheta enim apertissime dixit: Nisi credideritis, non intellegetis 2. Quod ergo simpliciter praedicatur, credendum est; quod subtiliter disputatur, intellegendum est. Primitus ergo ad imbuendas vestras mentes per fidem praedicamus vobis Christum Dei Patris unicum. Quare additur: Unicum? Quia cuius est Unicus multos filios habet gratia. Ceteri ergo omnes sancti filii Dei sunt gratia, solus ille natura. Qui gratia filii sunt, non sunt quod Pater. Denique nullus sanctorum ausus est dicere, quod ille Unicus ait: Ego et Pater unum sumus. Numquid non Pater est et noster? Si non est Pater noster, quomodo dicimus orantes: Pater noster qui es in caelis 3? Sed nos filii sumus, quos vuluntate sua filios fecit, non ex natura sua filios genuit. Genuit quidem et nos, sed quomodo dicitur, adoptatos, adoptantis generatos beneficio, non natura. Denique et hoc dicti sumus, quia vocavit nos Deus in adoptionem filiorum 4; homines adoptati sumus. Ille dicitur Unicus, Unigenitus; quia hoc est quod Pater; nos autem homines sumus, Deus est Pater. Quia ergo ille hoc est quod Pater, dixit, et verum dixit: Ego et Pater unum sumus. Quid est: unum sumus? Unius naturae sumus. Quid est: unum sumus? Unius substantiae sumus.
2. 2. Forte minus intellegitis quid est unius substantiae. Laboremus, ut intellegatis adiuvet Deus et me loquentem, et vos audientes; me, ut ea dicam quae vera sunt et apta sunt vobis; vos autem, ante omnia et praecipue ut credatis; deinde ut quomodo potestis intellegatis. Quid est ergo: unius substantiae? Similitudines vobis adhibeam, ut quod minus intellegitur, exemplo clarescat. Utputa, aurum est Deus, aurum est et Filius eius. De terrenis si ad caelestia non sunt dandae similitudines, quomodo scriptum est: Petra autem erat Christus 5? Ergo quidquid est Pater, hoc est et Filius; sicut dixi, verbi gratia: Aurum est Pater, aurum est Filius. Nam qui dicit: Non est ipsius substantiae Filius cuius est Pater; quid aliud dicit nisi: Aurum est Pater, argentum est Filius? Si aurum est Pater, argentum est Filius, degeneravit a Patre unicus Filius. Homo hominem generat; cuius substantiae est pater qui generat, ipsius substantiae est filius qui generatur. Quid est, ipsius substantiae? Homo est ille, homo et ille; animam habet ille, animam et ille; carnem habet ille, carnem et ille; quod est ille, hoc et ille.
2. 3. Sed respondet mihi et dicit haeresis Ariana. Quid mihi dicit? Attende quod dixisti. Quid dixi? Quia filius hominis comparandus est Filio Dei. Plane comparandus: sed non, ut putas, ad proprietatem; sed ad similitudinem. Tu autem quidvis hinc facere, dic. Non vides, dicit, quia maior est pater qui genuit, et minor est filius qui generatus est? Quomodo ergo vos dicitis, dicite mihi; quomodo ergo vos dicitis quia aequales sunt Pater et Filius, Deus et Christus; cum videatis quia homo quando generat filium, minor est filius, et maior est pater? Homo sapiens, in aeternitate tempora inquiris; ubi non sunt tempora, quaeris aetates. Quando maior est pater, minor est filius, ambo temporales sunt; ille crescit, quia ille senescit. Nam per naturam homo pater, per naturam, ut dixi, non genuit minorem; sed per aetatem. Vis nosse quia per naturam non genuit minorem? Exspecta, crescat, et patri erit aequalis. Puer enim parvulus vel crescendo pervenit ad magnitudinem patris sui. Tu autem sic dicis minorem Dei Filium natum, ut numquam crescat et ad sui Patris magnitudinem vel crescendo perveniat. Iam ergo filius hominis natus ex homine, meliore conditione natus est quam Filius Dei. Quomodo? Quia ipse crescit, et pervenit ad magnitudinem patris sui. Christus autem, sicut dicitis, ideo minor natus est, ut remaneat minor, et non sit exspectandus saltem aetatis accessus. Sic ergo dicis, quia est in natura diversitas. Sed quare hoc dicis, nisi quia non vis eiusdem substantiae credere Filium, cuius substantiae est Pater? Postremo prius confitere ipsius esse substantiae, et dic minorem. Attende hominem, homo est. Quae est substantia eius? Homo est. Quid ille quem generat? Minor est, sed homo est. Aetas dispar est, aequalis natura est. Dic et tu: Quod est Pater, hoc est Filius, sed minor est Filius. Dic, fac gradum, dic eiusdem substantiae, sed minorem, et pervenis ad aequalem. Non enim parum accedis, non parum propinquas veritati, qua confitearis aequalem, si eiusdem substantiae confessus fueris et minorem. Sed non est eiusdem substantiae, hoc dicis. Ergo quia hoc dicis: Aurum est et argentum; tale est quod dicis, quale si homo generaret equum. Alterius enim substantiae est homo, alterius equus. Si ergo Filius alterius substantiae est quam Pater, monstrum generavit Pater. Quando enim creatura, id est, mulier parit quod non est homo, monstrum dicitur. Ut autem non sit monstrum, hoc est qui natus est, quod est ille qui genuit; id est, homo et homo, equus et equus, columba et columba, passer et passer.
3. 4. Creaturis suis dedit, ut quod sunt, hoc generent. Creaturis suis dedit Deus, creaturis mortalibus, terrenis dedit, donavit, ut hoc quod sunt generent; et putas quia hoc sibi non potuit ipse servare, qui est ante saecula? Qui non habet initium temporis, generaret filium non hoc quod ipse est, generaret degenerem? Audite quanta blasphemia sit dicere unicum Dei Filium alterius esse substantiae. Prorsus si ita est, degener est. Si dicas alicui filio hominis: Degener es; quanta iniuria est? Et quomodo dicitur filius hominis degener? Utputa, pater ipsius fortis est, ille timidus et ignavus. Quicumque illum viderit, et vult corripere, attendens patrem ipsius virum fortem, quid ei dicit? Porro vade, degener. Quid est: degener? Fortis vir fuit pater tuus, et tu timore contremiscis. Ille cui hoc dicitur, vitio degener est, natura par est. Quid est: natura par est? Homo est, quod est et pater ipsius. Sed ille fortis, ille ignavus; ille audax, ille timidus; tamen homo et homo. Vitio ergo degener est, non natura. Tu quando dicis unicum Filium, unum Patris Filium degenerem esse, non aliud dicis, nisi quia non hoc est quod Pater; et non iam natus, degener factus est dicis; sed generatus est. Istam blasphemiam quis ferat? Qualibuscumque oculis si istam blasphemiam videre possent, fugerent eam, et catholici fierent.
4. 5. Sed quid dicam, fratres? Non eis irascamur: sed pro eis oremus ut det eis Dominus intellectum, quia forte hoc nati sunt. Quid est: hoc nati sunt? Hoc acceperunt a parentibus suis, quod tenent. Praeponunt genus veritati. Fiant quod non sunt, ut possint servare quod sunt; hoc est fiant catholici, ut possint servare quod homines sunt; ut non in illis pereat Dei creatura, accedat Dei gratia. Putant enim quia Patrem honorent per contumeliam Filii. Quando illi dixeris: Blasphemas; respondet: Quare blasphemo? Quia dicis Filium non hoc esse, quod Pater est. Et ille mihi: Immo tu blasphemas. Quare? Quia aequare vis Patri Filium. Aequare volo Patri Filium, numquid extraneum? Gaudet Pater, quando illi aequo Filium unicum; gaudet, quia non invidet. Et Deus quia Filio unico non invidet, ideo hoc quod ipse est generavit. Tu et Filio facis iniuriam, et ipsi Patri, in cuius honorem vis contumeliam facere Filio. Certe enim ideo dicis non esse eiusdem substantiae Filium, ne iniuriam facias Patri ipsius. Ego tibi cito ostendo quia iniuriam facis ambobus. Quomodo, inquit? Si dicam filio alicuius: Degener, non est similis patri tuo; degener, non hoc es quod pater. Audit illud filius, et irascitur, et dicit: Ergo degener natus sum? Audit illud pater, et plus irascitur. Iratus autem quid dicit? Ergo ego filium degenerem generavi? Ergo si aliud sum, aliud generavi, monstrum generavi. Quid est, quia cum vis uni deferre per alterius iniuriam, ambobus facis iniuriam? Filium offendis, sed Patrem non propitiabis. Cum de Filii contumelia honoras Patrem, et Filium offendis et Patrem. A quo fugis? Ad quem fugis? Numquid irascente tibi Patre fugis ad Filium? Quid tibi dicit? Ad quem fugis, quem degenerem fecisti? Numquid offenso Filio curris ad Patrem? Dicit et ipse tibi: Ad quem fugis, quem degenerem genuisse dixisti? Sufficiat vobis; hoc tenete, hoc memoriae commendate, hoc in vestra fide conscribite. Hoc autem ut intellegatis, ad Deum Patrem et Filium, qui unum sunt, preces fundite.