IN EVANGELII IOANNIS (10, 1-16):
DE PASTORE, ET MERCENARIO, ET FURE
1. 1. Non ignorat fides vestra, carissimi, et ita vos didicisse novimus, docente Magistro de caelo, in quo spem vestram posuistis, quia Dominus noster Iesus Christus, qui iam pro nobis passus est et resurrexit, caput est Ecclesiae, et est corpus eius Ecclesia, et in eius corpore unitas membrorum et compago caritatis, tamquam sanitas exsistit. Quicumque autem in caritate friguerit, infirmatur in corpore Christi. Sed potens est ille, qui iam exaltavit caput nostrum, etiam infirma membra sanare: dum tamen non nimia impietate praecidantur, sed haereant corpori donec sanentur. Quidquid enim adhuc haeret corpori, non desperatae sanitatis est; quod autem praecisum fuerit, nec curari, nec sanari potest. Cum ergo sit ille caput Ecclesiae, et sit corpus eius Ecclesia, totus Christus et caput et corpus est. Resurrexit iam ille. Caput ergo habemus in caelo. Caput nostrum interpellat pro nobis. Caput nostrum sine peccato et sine morte, iam propitiat Deum pro peccatis nostris; ut et nos in fine resurgentes, et immutati in gloriam caelestem, sequamur caput nostrum. Quo enim caput, et cetera membra. Sed dum hic sumus, membra sumus; ne desperemus, quia secuturi sumus caput nostrum.
2. 2. Videte enim, fratres, dilectionem ipsius capitis nostri. Iam in caelo est, et hic laborat, quamdiu hic laborat Ecclesia. Hic Christus esurit, hic sitit, nudus est, hospes est, infirmatur, in carcere est. Quidquid enim hic patitur corpus eius, se dixit pati: et in fine segregans ipsum corpus suum ad dexteram, et reliquos a quibus modo conculcatur segregans ad sinistram, dicturus est his qui sunt ad dexteram: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Quibus meritis? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; et cetera sic exsequitur, tamquam ipse accepisset: usque adeo ut illi non intellegentes respondeant et dicant: Domine, quando te vidimus esurientem, hospitem, et in carcere? Et dicit eis: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Sic etiam in nostro corpore caput sursum est, pedes in terra sunt: tamen in aliqua constipatione et coarctatione hominum, quando tibi aliquis pedem calcat, nonne dicit caput: Calcas me? Nec caput tuum, nec linguam tuam quisquam calcavit: sursum est, in tuto est, nihil ei mali contigit; et tamen quia per connexionem caritatis unitas est a capite usque ad pedes, non se inde lingua separavit, sed dixit: Calcas me; cum eam nemo contigerit. Quomodo ergo lingua, quam nemo contigit, dicit: Calcas me; sic Christus caput, quod nemo calcat, dixit: Esurivi, et dedistis mihi manducare. Et illis qui hoc non fecerunt, dixit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Et quomodo conclusit? Sic: Ibunt illi in ambustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam 1.
3. 3. Cum ergo Dominus nunc loqueretur, dixit se esse pastorem, dixit se esse et ianuam. Utrumque ibi habes; et: Ego sum ianua; et: Ego sum pastor 2. Ianua est in capite, pastor in corpore. Dicit enim Petro, in quo uno format Ecclesiam: Petre, amas me? Respondit: Domine, amo. Pasce oves meas. Et tertio: Petre, amas me? Contristatus est Petrus, quod eum tertio interrogavit 3: quasi ille qui vidit conscientiam negatoris, non videret fidem confitentis. Noverat illum semper, noverat illum et quando se Petrus ipse non noverat. Tunc enim se non noverat, quando dixit: Tecum ero usque ad mortem 4; et quam esset infirmus, nesciebat. Quomodo plerumque revera et infirmis contingit, ut aegrotus nesciat quid in illo agatur, medicus autem sciat; cum ille aegritudinem ipsam patiatur, medicus non patiatur. Magis dicit medicus quid agatur in altero, quam ille qui aegrotat quid agatur in se ipso. Petrus ergo tunc infirmus, Dominus autem medicus. Iste dicebat se habere vires, qui non habebat; ille autem tangens venam cordis eius, dicebat quod ter eum esset negaturus. Et ita factum est quomodo praedixit medicus, non quomodo praesumpsit aegrotus 5. Ergo post resurrectionem suam Dominus interrogavit eum, non nesciens quo ille animo confiteretur amorem Christi, sed ut trina confessione amoris, deleret trinam negationem timoris.
4. 4. Ergo hoc Dominus exigit a Petro: Petre, amas me? 6 quasi: Quid mihi dabis, quid mihi praestabis, quia amas me? Quid erat praestaturus Petrus resurgenti Domino, et eunti in caelum, atque sedenti ad dexteram Patris? Quasi diceret: Hoc mihi dabis, hoc mihi praestabis, si amas me, ut pascas oves meas; per ianuam intres, non per aliam partem ascendas. Audistis, cum Evangelium legeretur: Qui intrat per ianuam, pastor est; qui autem ex alia parte ascendit, fur est et latro; et dissipare quaerit, et spargere, et tollere 7. Quis est qui intrat per ianuam? Qui intrat per Christum. Quis est iste? Qui imitatur passionem Christi, qui cognoscit humilitatem Christi; et cum Deus factus sit homo pro nobis, cognoscat se homo non esset Deum, sed hominem. Qui enim vult Deus videri, cum sit homo, non imitatur illum, qui cum Deus esset, homo factus est. Tibi autem non dicitur: Esto aliquid minus quam es; sed: Cognosce quod es. Cognosce te infirmum, cognosce te hominem, cognosce te peccatorem; cognosce quia ille iustificat, cognosce quia maculosus es. Appareat in confessione tua macula cordis tui, et pertinebis ad gregem Christi. Quia confessio peccatorum invitat medicum sanaturum; quomodo in aegritudine qui dicit: Sanus sum, non quaerit medicum. Numquid non ad templum ascenderat Pharisaeus ille et Publicanus? Ille de sua sanitate gloriabatur, iste vulnera sua medico ostendebat. Dicebat enim ille: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut Publicanus iste. Gloriabatur super alterum. Ergo si Publicanus ille sanus esset, invideret illi Pharisaeus; quia non haberet super quem extolleretur. Quomodo ergo venerat, qui sic invidebat? Non erat utique sanus: et cum se sanum diceret, non descendit curatus. Ille autem ad terram oculos deiciens, et non audens in caelum tollere, percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Et quid dicit Dominus? Amen dico vobis, quia descendit iustificatus de templo Publicanus, magis quam Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur 8. Qui ergo se exaltant, per alteram partem volunt ascendere ad ovile: qui autem se humiliant, per ianuam intrant ad ovile. Ideo de illo dixit: intrat; de illo: ascendit. Qui ascendit, videtis, qui alta petit, non intrat, sed cadit. Ille autem qui se submittit, ut per ianuam intret, non cadit, sed pastor est.
5. 5. Sed tres personas dixit Dominus, et debemus illa investigare in Evangelio: pastoris, mercenarii et furis. Cum legeretur, puto quod animadvertistis, designavit pastorem, designavit mercenarium, designavit furem. Pastorem dixit animam suam ponere pro ovibus et intrare per ianuam. Furem dixit et latronem ascendere per aliam partem. Mercenarium dixit, lupum vel etiam furem si videat, fugere; quia non est illi cura de ovibus: mercenarius est enim, non pastor. Ille intrat per ianuam, quia pastor est; ille ascendit per aliam partem, quia fur est; ille videns eos qui volunt tollere oves, timet et fugit, quia mercenarius est, quia non est illi cura de ovibus; mercenarius est enim. Si invenerimus tres istas personas, invenit Sanctitas vestra et quos diligatis, et quos toleretis, et quos caveatis. Diligendus est pastor, tolerandus est mercenarius, cavendus est latro. Sunt homines in Ecclesia, de quibus dicit Apostolus, qui ex occasione evangelizant, quaerentes ab hominibus commoda sua 9, sive pecuniaria, sive honorum vel laudis humanae. Quomodolibet volentes accipere munera evangelizant, et non tam salutem eius quaerunt cui annuntiant, quam commodum suum. Ille autem qui audit salutem ab eo qui non habet sulutem si ei crediderit quem ille annuntiat, neque in illo spem posuerit, per quem illi annuntiatur salus: qui annuntiat, habebit detrimentum; cui annuntiatur, habebit lucrum.
6. 6. Habes Dominum dicentem de Pharisaeis: Cathedram Moysi sedent 10. Non eos solos significabat Dominus: quasi vero eos qui crederent in Christum, ad Iudaeorum scholam mitteret, ut ibi discerent quemadmodum iter sit ad regnum caelorum. Nonne ideo Dominus venit, ut institueret Ecclesiam, ipsosque Iudaeos bene credentes et bene sperantes et bene diligentes segregaret tamquam frumenta a paleis, et faceret unum parietem circumcisionis, cui coniungeretur alius paries ex praeputio Gentium, quibus duobus parietibus de diverso venientibus esset ipse lapis angularis? Nonne ergo idem Dominus de duabus istis plebibus in uno futuris dixit: Habeo et alias oves, quae non sunt ex hoc ovili? Loquebatur autem Iudaeis: Oportet me, inquit, et eas adducere, ut sit unus grex, et unus pastor 11. Ideo duae naves erant, unde vocaverat discipulos. Duas ipsas plebes significabant, quando miserunt retia, et levaverunt tantam vim et tantum numerum piscium, ita ut pene retia rumperentur: Et oneraverunt, inquit, duas naves 12. Duae naves significabant unam Ecclesiam, sed de duabus plebibus factam, coniunctam in Christo, quamvis de diverso venientem. Hoc significant etiam duae uxores, habentes unum virum Iacob, Lia et Rachel 13. Has duas significant etiam duo caeci, qui sedebant iuxta viam, quos Dominus illuminavit 14. Et si advertatis Scripturas, in multis locis invenietis significari duas Ecclesias, quae non sunt duae, sed una. Ad hoc enim valet lapis angularis, ut ex duabus faciat unam. Ad hoc valet ille pastor, ut de duobus gregibus faciat unum. Ergo Dominus docturus Ecclesiam, et habiturus scholam suam praeter Iudaeos, sicut modo videmus, numquid, credentes in se, ad Iudaeos missurus erat, ut discerent? Sed nomine Pharisaeorum et Scribarum significavit quosdam in Ecclesia sua futuros, qui dicerent, et non facerent: se autem figuraverat in persona Moysi. Etenim personam eius gerebat Moyses, et velum ante se ideo ponebat, quando loquebatur populo; quia quamdiu illi in Lege carnalibus gaudiis et voluptatibus dediti erant, et regnum terrenum quaerebant, velamen positum erat contra faciem eorum, ne viderent Christum in Scripturis. Ablato enim velamine, posteaquam passus est Dominus, visa sunt secreta templi. Ideo cum in cruce penderet, scissum est velum templi a summo usque deorsum 15; et aperte dicit apostolus Paulus: Cum autem transieris ad Christum, auferetur velamen. Qui autem non transierit ad Christum, quamvis legat Moysen, velamen positum est super cor eius 16, sicut dicit Apostolus. Cum ergo praefiguraret quosdam tales futuros Dominus in Ecclesia sua, quid ait? Scribae et Pharisaei cathedram Moysi sedent; quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite 17.
7. 7. Quando illud audiunt clerici mali quod in ipsos dicitur, volunt pervertere. Nam audivi quosdam pervertere velle istam sententiam. Numquid non, si illis liceret, non delerent illam de Evangelio? Quia vero delere illam non possunt, pervertere illam quaerunt. Sed adest Domini gratia et misericordia, nec sinit eos facere; quia circumsepsit veritate sua omnes sententias suas, et libravit; ut quisquis inde aliquid praecidere voluerit, aut inducere male legendo vel interpretando, ille qui cor habet, quod praecisum est de Scriptura iungat Scripturae, et legat superiora vel inferiora, et inveniet sensum quem volebat ille male interpretari. Quid ergo putatis dicere istos de quibus dicitur: Quae dicunt, facite? Quia revera laicis dicitur. Laicus enim qui vult bene vivere, cum attenderit clericum malum, quid sibi dicit? Dominus dixit: Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite 18. Ambulem viam Domini, non sequar istius mores. Audiam ab illo, non verba ipsius, sed Dei. Sequar Deum, sequatur ille cupiditatem suam. Quia si voluero apud Deum sic me defendere, ut dicam: Domine, vidi male viventem illum clericum tuum, et ideo male vixi; nonne mihi dicturus est: Serve nequam; non a me audieras: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite? Malus autem laicus, infidelis, non pertinens ad gregem Christi, non pertinens ad frumentum Christi, qui tamquam palea in area toleratur, quid sibi dicit, quando coeperit illum arguere verbum Dei? Exi: quid mihi loqueris? Ipsi episcopi, ipsi clerici non illud faciunt, et me cogis ut faciam? Quaerit sibi non patronum ad causam malam, sed comitem ad poenam. Nam numquam eum ille defensurus est in die iudicii, quemcumque malum voluerit imitari. Quomodo enim diabolus omnes quos seducit, non seducit cum quibus regnet, sed cum quibus damnetur: sic omnes qui sequuntur malos, comites sibi ad gehennam quaerunt, non patrocinia ad regnum caelorum.
8. 8. Quomodo ergo pervertunt isti hanc sententiam, quando illis dicitur male viventibus: Merito dictum est a Domino: Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite? Recte dictum est, inquiunt. Dictum est enim vobis, ut quae dicimus, faciatis; quae autem nos facimus, vos non faciatis. Nos enim offerimus sacrificium, vobis non licet. Videte versutias hominum: quid dicam? mercenariorum. Nam si pastores essent, ista non dicerent. Ideo Dominus ut os illis clauderet, secutus est, et dixit: Cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim, et non faciunt. Quid est ergo, fratres? Si diceret de sacrificio offerendo; diceret: Dicunt enim, et non faciunt? Faciunt enim sacrificium, Deo offerunt. Quid est quod dicunt, et non faciunt? Audi quid sequatur: Alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt ea super cervices hominum, quae ipsi uno digito nolunt tangere 19. Aperte exprobravit, descripsit et ostendit. Sed illi quando sic volunt pervertere sententiam, ostendunt quia nihil quaerunt in Ecclesia, nisi commoda sua; nec Evangelium legerunt: si enim nossent ipsam paginam, et totum legissent, numquam hoc dicere auderent.
8. 9. Sed apertius attendite, quia habet tales Ecclesia. Ne quis dicat nobis: Prorsus de Pharisaeis dixit, de Scribis dixit, de Iudaeis dixit; nam tales non habet Ecclesia. Qui sunt ergo illi, de quibus omnibus Dominus dicit: Non omnis qui mihi dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum? Et addidit: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus, et in nomine tuo manducavimus et bibimus? Numquid in nomine Christi, Iudaei faciunt ista? Certe manifestum est quia de his dicit qui nomen Christi habent. Sed quid sequitur? Tunc dicam illis: Numquam vos cognovi. Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem 20. Audi Apostolum gementem de talibus. Dicit alios annuntiare Evangelium per caritatem, alios per occasionem; de quibus dicit: Annuntiant Evangelium non recte 21. Rem rectam, sed ipsi non recti. Quod annuntiant, rectum est; sed qui annuntiant, non sunt recti. Quare non est rectus? Quia aliud quaerit in Ecclesia, non Deum quaerit. Si Deum quaereret, castus esset; quia legitimum maritum anima Deum habet. Quisquis a Deo praeter Deum aliquid quaerit, non caste Deum quaerit. Videte, fratres; si uxor amet maritum quia dives est, non est casta. Non enim maritum amat, sed aurum mariti. Si autem maritum amat, et nudum amat, et pauperem amat. Si enim propterea amat, quia dives est; quid, si (quomodo sunt casus humani) proscribatur et subito egens remaneat? Renuntiat illi forte; quia quod amabat, non maritus erat, sed res eius. Si autem vere maritum amat, etiam pauperem plus amat; quia cum misericordia amat.
9. 10. Et tamen, fratres, Deus noster numquam pauper esse potest. Dives est, ipse fecit omnia, caelum et terram, mare et Angelos. Quidquid videmus, quidquid non videmus in caelo, ipse fecit. Sed tamen non divitias amare debemus, sed eum qui fecit illas. Non enim tibi promisit nisi se. Inveni aliquid pretiosius, et hoc tibi dabit. Pulchra est terra, caelum et Angeli, sed pulchrior est qui fecit haec. Qui ergo annuntiant Deum, amantes Deum; qui annuntiant Deum, propter Deum, pascunt oves, et non sunt mercenarii. Ipsam castitatem exigebat ab anima Dominus noster Iesus Christus, quando dicebat Petro: Petre, amas me? Quid est: Amas me? Castus es? Non est cor tuum adulterum? Non tua quaeris in Ecclesia, sed mea? Si ergo talis es, et amas me, pasce oves meas 22. Non enim eris mercenarius, sed eris pastor.
9. 11. Illi autem non caste annuntiabant, de quibus gemit Apostolus. Sed quid dicit? Quid enim? dum omnimodo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur 23. Permisit ergo esse mercenarios. Pastor veritate Christum annuntiat, mercenarius occasione Christum annuntiat, aliud quaerens. Tamen et ille Christum annuntiat, et ille Christum. Audi vocem pastoris Pauli: Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur. Ipse pastor voluit habere mercenarium. Faciunt enim ubi possunt, utiles sunt quantum possunt. Quando autem ad alios usus quaerebat Apostolus, cuius vias imitarentur infirmi: Misi vobis, inquit, Timotheum, qui vos commonefaciat vias meas 24. Et quid ait? Misi pastorem qui vos commoneret vias meas; id est, qui quomodo ego ambulo, et ipse ambulat. Et mittens pastorem, quid ait? Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Nonne cum illo erant multi? Sed quid sequitur? Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi 25; id est: Ego vobis pastorem mittere volui; nam multi mercenarii sunt, sed non oportuerat ut mercenarius mitteretur. Ad alias res et negotia peragenda mittitur mercenarius: ad illas autem quas tunc volebat Paulus, pastor erat necessarius. Et vix invenit unum pastorem inter multos mercenarios: quia pauci pastores, multi mercenarii. Sed quid dicitur de mercenariis? Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam 26. De pastore autem quid ait Apostolus? Quisquis autem mundaverit se ab huiusmodi, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum semper 27. Non ad quasdam res paratum, et ad quasdam non paratum; sed ad omne bonum opus paratum. Haec de pastoribus dixi.
10. 12. De mercenariis autem iam dicemus. Mercenarius quando videt lupum insidiantem ovibus fugit 28. Hoc Dominus dixit. Quare? Quia non est ei cura de ovibus. Tamdiu ergo est utilis mercenarius, quamdiu non videt lupum, quamdiu non videt furem et latronem; cum autem viderit, fugit. Et quis est de mercenariis, qui non fugit de Ecclesia, quando videt lupum et latronem? Abundant lupi, abundant latrones. Ipsi sunt qui ascendunt per alteram partem. Qui sunt isti qui ascendunt? Qui de parte Donati volunt depraedari oves Christi, ipsi per alteram partem ascendunt. Non per Christum intrant: quia non sunt humiles. Quia superbi sunt, ascendunt. Quid est: ascendunt? Extolluntur. Unde ascendunt? Per alteram partem: unde de parte dici volunt. Qui in unitate non sunt, de altera parte sunt, et de ipsa parte ascendunt, id est, extolluntur, et volunt tollere oves. Quomodo ascendunt, videte. Nos, inquiunt, sanctificamus, nos iustificamus, nos facimus iustos. Ecce quo ascenderunt. Sed qui se exaltat, humiliabitur 29. Potens est Dominus Deus noster humiliare eos. Lupus autem diabolus est: insidiatur ut decipiat, et qui illum sequuntur; nam dictum est, quod induti quidem pellibus ovium, intus autem sunt lupi rapaces 30. Si viderit mercenarius aliquem loqui prava, aut sentire secundum perniciem animae suae, aut aliquid facere sceleratum et obscenum, et tamen quia videtur habere alicuius momenti personam in Ecclesia, unde si sperat commoda, mercenarius est; et cum videt hominem perire in peccato, videt illum sequi lupum, videt illius guttur morsu trahi ad supplicium; non illi dicit: Peccas; non illum obiurgat, ne perdat commoda sua. Hoc est ergo: Cum viderit lupum, fugit; non illi dicit: Scelerate facis. Non corporis, sed animae haec fuga est. Quem vides corpore stare, fugit animo, cum videt peccatorem, et non illi dicit: Peccas; cum etiam consilium cum illo habet.
11. 13. Fratres mei, numquid non ascendit aliquando aut presbyter aut episcopus, et non dicit aliud de superiore loco, nisi ne rapiantur res alienae, ne fraudes fiant, ne scelera admittantur? Non possunt dicere aliud, qui cathedram Moysi sedent, et ipsa de illis loquitur, non ipsi. Quid est ergo: Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? et: Omnis arbor ex fructu cognoscitur 31? Pharisaeus potest bona loqui? Pharisaeus spina est: quomodo de spina lego uvam? Quia tu, Domine, dixisti: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. De spinis me iubes uvam decerpere, cum dixeris: Numquid colligunt de spinis uvam? Respondet tibi Dominus: Non iussi te de spinis uvam legere; sed vide, attende bene, ne forte, ut fieri solet, vitis cum circumerrat per terram, involuta sit in spinis. Nam aliquando invenimus illud, fratres mei, vitem positam super caricem, quia ibi habet sepem spinosam, extendit palmites suos, et inserit in sepem spinosam, et pendet inter spinas botrus; et qui videt botrum carpit, non tamen de spinis, sed de vite, quae circumplexa est spinis. Sic ergo illi spinosi sunt; sed sedendo in cathedra Moysi, involvit eos vitis, et pendent ad eos botri, id est, verba bona, praecepta bona. Tu lege uvam, non te pungit spina, quando legis: Quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite. Pungit autem te spina, si quod faciunt facis. Ut ergo legas uvam, et non inhaereas spinis: Quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite. Facta ipsorum spinae sunt, verba ipsorum uva est, sed de vite, id est, de cathedra Moysi.
11. 14. Fugiunt ergo isti, quando vident lupum, quando vident latronem. Hoc autem dicere coeperam, quia de loco superiore non possunt dicere isti, nisi: Bene facite, nolite periurare, nolite fraudare, nolite aliquem circumvenire. Aliquando autem sic vivunt, ut de tollenda aliena villa, cum episcopo consilium habeatur, et petatur ab ipso tale consilium. Aliquando nobis contigit, experti dicimus: nam non crederemus. Multi a nobis consilia mala petunt, consilia mentiendi, circumveniendi; putantes quia placent nobis. Sed in nomine Christi, si Domino placet quod dicimus, nullus talis nos tentavit, et invenit quo volebat in nobis. Quia si vult ipse qui nos vocavit, pastores sumus, non mercenarii. Sed quid ait Apostolus? Mihi minimum est ut a vobis iudicer, aut ab humano die; sed neque ego meipsum iudico. Nihil enim mihi conscius sum; sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est 32. Non ideo bona est conscientia mea, quia vos illam laudatis. Quid enim laudatis, quod non videtis? Ille laudet, qui videt; ille etiam corrigat, si quid ibi videt quod eius oculos offendit. Quia et nos non dicimus perfecte nos sanos; sed tundimus pectus nostrum, et dicimus Deo: Propitius esto, ne peccem. Tamen puto, coram illo enim loquor, nihil aliud a vobis quaerens nisi salutem vestram; et gemimus plerumque in peccatis fratrum nostrorum, et vim patimur, et torquemur animo, et aliquando corripimus illos; immo numquam non corripimus. Testes sunt omnes qui recordantur quod dico, quoties sunt a nobis correpti fratres peccantes, et vehementer correpti.
12. 15. Modo consilium nostrum tracto cum Sanctitate vestra. In nomine Christi plebs Dei estis, plebs catholica estis, membra Christi estis: Non estis divisi ab unitate. Communicatis membris Apostolorum, communicatis memoriis sanctorum martyrum, diffusorum per orbem terrarum, et pertinetis ad curam nostram, ut rationem de vobis bonam reddamus. Tota autem ratio nostra quae est, scitis. Domine, scis quia dixi, scis quia non tacui, scis quo animo dixi, scis quia flevi tibi, cum dicerem, et non audirer. Ipsa puto quod integra ratio nostra est. Securos enim nos fecit Spiritus Sanctus per Ezechielem prophetam. Nostis ipsam lectionem de speculatore: Fili, ait, hominis, speculatorem posui te domui Israel; si me dicente ad impium: Impie, morte morieris, non dixeris; hoc est, ergo enim tibi dico, ut dicas; si non annuntiaveris: Veneritque gladius, et tulerit eum, id est, quod minatus sum peccatori; ille quidem impius in impietate sua morietur, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram. Quare? Quia non dixit: Si autem speculator viderit gladium venientem, et cecinerit tuba, ut fugiat; et non se observaverit; id est, non se correxerit, ut non eum inveniat in supplicio, quod minatur Deus; veneritque gladius, et tulerit aliquem; ille quidem impius in iniquitate sua mortuus est: tu autem, inquit, animam tuam liberasti 33. Et in illo loco Evangelii quid aliud dicit servo? Cum diceret: Domine, sciebam te molestum sive durum hominem, quia metis ubi non seminasti, et colligis ubi non sparsisti; et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. Et ille: Serve, inquit, nequam et piger, magis quia me sciebas molestum et durum esse, metere ubi non seminavi, et colligere ubi non sparsi, ipsa avaritia mea debuit te docere quia lucrum quaero de pecunia mea. Oportuit te ergo ut dares pecuniam meam nummulariis et ego veniens cum usuris exegissem quod meum est 34. Numquid dixit: Dares et exigeres? Nos ergo, fratres, damus; veniet ille qui exigat. Orate, ut paratos nos inveniat.