SERMO 136/C

 

UNDE SUPRA. AURELI AUGUSTINI

 

Opera quae Christus modo facit in cordibus.

1. Opera Domini nostri Iesu Christi quae tunc fecit in corporibus, modo facit in cordibus, quamquam in multis etiam corporibus facere omnino non cesset, sed plus est quod in cordibus facit. Si enim magnum est videre lumen caeli, quanto maius est videre lucem Dei! Ad hoc enim cordis oculi sanantur, ad hoc aperiuntur, ad hoc mundantur, ut videant lucem, quod Deus est. Deus enim lux est, ait Scriptura, et tenebrae in eo non sunt ullae 1, et Dominus in Evangelio: Beati mundo corde quia ipsi Deum videbunt 2. Qui ergo caecum istum et videntem miramur, cordibus nostris sanandis atque mundandis, ipso donante, quantum valemus, instemus. Mores sint boni, et corda mundata sunt. Quid enim prodest a peccatis in sacro fonte mundari et continuo pessimis moribus inquinari?

De ordine operis dominici quod illuminatus est caecus.

2. Ordo ipse operis huius dominici quo illuminatus est caecus ammonet intueri aliquid magnum et necessarium. Poterat enim Dominus Iesus Christus - et quis est qui dicat: Non poterat? - tangere oculos eius sine sputo et luto, et continuo illi reddere vel potius illi indere aspectum. Poterat hoc. Quid dicam: manu si tetigisset? Quid ille non posset verbo si iussisset? Quid verbo non potest verbum? Non enim qualecumque verbum, sed quod in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Hoc Verbum in principio Deus apud Deum caro factum est ut habitaret in nobis 3. Ambulabat ergo Verbum carne vestitum. Et caro patebat, Verbum latebat. Sed hoc Verbum in carne venturum multi ante Prophetae tamquam praecones eius in spiritu eius et veritate ante praedixerunt. Multi ante venerunt dicentes: Ecce veniet, et talis veniet in quo futura est remissio peccatorum. Ecce veniet multis modis, multis figuris, multis sacrificiorum typis, multis mysteriorum velamentis. Nihil aliud sonabat quam: ecce veniet. Qui posteaquam venit, continuo amicus sponsi de aqua: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi 4; qui promittebatur esse venturus, de quo scripsit Moyses, cuius Lex et Prophetae sunt testes. Propter quem sanctificandum aedificatum est templum, cuius sanguis figuratus est in victimis sacerdotum. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Servavit ergo et Dominus in isto curando caeco nato, in quo figurabatur genus humanum caecum natum, in hoc ergo homine illuminando servavit ordinem. Spuit in terra et lutum fecit, et inunxit oculos eius saliva Dominus. Terra Prophetas significat. Haec enim praemissa est terra, quia Prophetae quid nisi terra? Homines videlicet facti de terra acceperunt spiritum Domini et inunxerunt populum Dei. Prophetiam tenebant, sed nondum videbant.

In Christo completa est omnis prophetia.

3. Sed vide quo missus est, ut faciem lavaret: ad piscinam Syloam. Quid est Syloa? Bene quod non tacuit Evangelista: quod interpretatur missus 5. Quis est: missus, nisi qui assidue dicit: Pater qui misit me ? Quis est: missus, nisi de quo dictum est: Ecce Agnus Dei? In ipso lavatur facies et qui fuerat inunctus videt, quia in Domino Christo completa est omnis prophetia. Qui non cognoscit Christum inunctus ambulat. Et si forte Prophetam legit, Iudaeus est. Quid legis Prophetam? Vade ad Syloam ut videas eum et cognoscas cuius salivam in oculis portas. Ordo autem iste qui praecessit in oculis hominis huius, etiam in eius corde servatus est. Attendite quemadmodum interrogaverunt illum Iudaei. Tu quid dicis de homine isto? Dico, inquit, quia propheta est 6. Nondum laverat faciem cordis in Syloam. Oculi quidem iam patebant, sed cor inunctum erat, quando faciem laverat. Respondit ut potuit, ut inunctus nondum videns. Defendit inunctionem suam, hoc est cordis sui, oculorum autem corporis iam apertionem.

Et peccatores exaudit Deus.

4. Dixit etiam aliquid ut inunctus nondum videns: Scimus quia peccatores Deus non exaudit 7. Hoc si verum esset, sine causa Publicanus ille pectus tutundisset, sed adhuc inuncto nondum videnti hoc ignoscamus. Nam et peccatores exaudit Deus. Ipsi sunt enim pupilli, humiles, pauperes. Iudicate, inquit, pupillo et egeno, humilem et pauperem iustificate 8. Humilis et pauper erat qui oculos levare in caelum non audebat. Percussit pectus suum dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori. Et descendit iustificatus 9 qui dixit : Propitius esto mihi peccatori. Certe peccatores Deus non exaudit ? Quid est pupillus, nisi in fide adhuc parvulus? Pupillus enim deminutivum verbum est : pupus, pupulus, pupillus. Quando enim creverit et pubescere ceperit, non est pupillus, sed iam adultus dicitur. Cum vero ad annos viginti quinque pervenerit, iam legitimus nuncupatur. Quid dicamus, fratres? Si consideremus magnitudinem sanctorum angelorum, nonne homines in terra positi pupilli sumus? Sed dicit aliquis: Quomodo pupilli sumus, qui etsi parvuli, tamen clamamus: Pater noster qui es in caelis 10? Hoc propterea quia spiritaliter pupilli sumus, non carnaliter. Carnaliter enim pupillus est cuius pater mortuus est; spiritaliter pupillus, cuius Pater occultus est. Tunc pupilli non erimus, quando Patrem nostrum viderimus.

Fidem habet qui corde videt.

5. Ergo iste iam patentibus oculis, corde tamen adhuc inunctus, quando lavit faciem inveniamus. Irati Iudaei, victi atque convicti, et caeci irascentes videnti, miserunt eum foras. Quando foras missus est, tunc ingressus est unde eum non possent foras mittere Iudaei positi in domo Dei. Ergo foras missus invenit Dominum in templo et ait illi - utique cognoscebat a quo illuminatus erat corpore, restabat ut corde. Modo lavat faciem cordis sui, modo venit ad Syloam, quia modo intellegit Unigenitum missum - Tu credis, inquit, in Filium Dei? Et ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? quasi inunctus nondum videns. Et Dominus: Et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est. Haec verba dare hoc est faciem lavare. Denique ille modo lota iam facie, videns corde: Credo, inquit, Domine, et prostratus adoravit eum 11. Conversi ad Dominum ...