SERMO 136/B

 

EX EVANGELIO SECUNDUM IOANNEM, CAP. 9:
DE ILLUMINATIONE CAECI NATI

 

Lavat faciem in Christo qui baptizatur in Christo.

1. Quicumque nomen Christi audistis et credidistis et nondum baptizati estis inunctos oculos habetis. Lavate et videte quia et iste caecus non sine causa, cum inunctus fuisset, missus est ad piscinam Siloam quod interpretatur: missus 1. Quis est missus, nisi a Patre Christus? Ergo faciem lavat in Christo qui baptizatur in Christo. Quod autem huic iam contigerat in corpore nondum contigerat in corde. Gradibus enim suis sunt cuncta disposita. In corde ei tunc contigit quando agnovit Filium Dei et adoravit. Quando autem adhuc prophetam putabat inunctos quodammodo oculos cordis habebat et nondum videbat. Quando ei Dominus dixit: Tu credis in Filium Dei? ut sciatis quia nondum videbat sic respondit: Quis est, Domine, ut credam in eum? Et Dominus: Et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est 2; vidisti eum oculis carnis, vide et oculis cordis. Quando vidit oculis cordis? Quando audivit, et credidit quod audivit.

Christus venit in mundum ut Salvator.

2. Quando ergo quodammodo inunctos oculos cordis agebat et nondum videbat, et sic loquebatur, audistis quid dixerit: Scimus quia peccatores Deus non exaudit 3. Hoc non diceret si hanc in corde suo lucem videret. Si enim peccatores Deus non exaudisset, confusus de templo ille Publicanus descenderet. Descendit autem iustificatus magis quam ille Pharisaeus. Unde autem descendit iste iustificatus? Quia fecit quod ait Scriptura: Peccatum meum cognovi et iniquitatem meam non operui. Dixi: Proloquar adversum me delictum meum Domino meo et tu dimisisti iniquitatem cordis mei 4. Certe ergo peccatores Deus non exaudit? Hoc ergo credite quod iam illuminati credunt: exaudit Deus peccatores. Etenim quod ait Dominus in iudicium se venisse in hunc mundum ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant 5, multos non intellegentes potest movere. Salvator enim Christus venit. In quodam loco et ait: Non enim venit Filius hominis ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum 6. Si ergo propterea venit ut salvos faciat, acceptabile est quod ait venisse se ut qui non vident videant. Illud autem durum est ut qui vident caeci fiant. Si intellegamus non est durum sed purum. Ut autem intellegatis quam veraciter dictum sit, referte oculos ad eos ipsos duos qui orabant in templo. Pharisaeus videbat, Publicanus caecus erat. Quid est: " videbat "? Videntem se putabat; de visione sua, hoc est de iustitia, gloriabatur. Ille autem caecus erat quia peccata sua confitebatur. Iactavit ille merita sua, confessus est iste peccata sua. Descendit iustificatus 7 Publicanus magis quam ille Pharisaeus, quia Christus venit in mundum ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant. Ideo cum dixissent Pharisaei qui tunc audiebant dicentem: Numquid et nos caeci sumus? 8 utique illi similes erant qui ascenderat in templum et dicebat Deo: Gratias ago tibi quoniam non sum sicut ceteri homines, iniusti, adulteri, raptores 9, tamquam diceret: gratias tibi ago quia non sum caecus, sed video, sicut et ceteri homines de genere ipsius Publicani. Quid illi dixerunt: Numquid et nos caeci sumus? Et Dominus ad illos: Si caeci essetis non haberetis peccatum. Nunc autem quia dicitis: Videmus, peccatum vestrum manet 10. Non dixit: peccatum accedit, sed: manet. Erat enim. Cum enim non confitemini, non tollitur, sed manet.

Deus facit miracula solus.

3. Currant ergo ad Christum caeci ut illuminentur. Lumen enim Christus in mundo, et inter homines pessimos. Divina miracula facta sunt, neque quisquam fecit miracula ab initio generis humani nisi ille cui dicit Scriptura: Qui facit mirabilia solus 11. Quare dictum est: qui facit mirabilia solus, nisi quia quando ipse vult facere, non indiget homine? Quando autem facit homo, indiget Deo. Fecit miracula solus. Quare? Quia Deus in Trinitate est Filius cum Patre et Spiritu Sancto, utique unus Deus qui facit mirabilia solus. Discipuli autem Christi fecerunt mirabilia et ipsi, sed nemo solus. Qualia mirabilia fecerunt et ipsi? Sicut scriptum est in Actibus Apostolorum: aegri concupiscebant fimbrias eorum tangere, et tangentes sanabantur; volebant aegroti ut umbra transeuntium tangerentur iacentes. Qualia mirabilia fecerunt, et nemo illorum solus! Audi Dominum ipsorum: Sine me nihil potestis facere 12. Ergo, carissimi, patriarcham sicut patriarcham, prophetam sicut prophetam, apostolum sicut apostolum, martyrem sicut martyrem, Deum tamen super omnia diligamus et ab ipso solo nos salvos futuros sine dubio praesumamus. Adiuvare nos possunt orationes sanctorum bene de Deo meritorum, nullo tamen praecedente fructu meritorum suorum, quoniam merita cuiusque sancti dona sunt Dei. Deus qui operatur in aperto, operatur in occulto, operatur in visibilibus, operatur in cordibus. Ipse in templo suo facit mirabilia sua quando facit in hominibus sanctis. Omnes enim sancti simul caritatis igne conflantur et unum templum Deo faciunt, et singuli templum sunt et omnes simul unum templum.

Deus voluntatem ad fidem parat.

4. Animadvertistis quid dixerit sancto Heliae : Vade in Sarepta Sydoniae, ibi mandavi mulieri viduae ut pascat te. Famis enim erat magna sed non erat magnum et sine cuiusquam hominis ministerio pascere ministrum servum suum. Quid enim ad illam mulierem adhuc missus est et non ei corvus alimenta Dei afferebat? Sed nullo fructu suo corvus. Non enim, quia nutu Dei Prophetam pascebat, ideo corvus quandocumque cum Christo erat regnaturus. Missus est ad viduam bono viduae non Heliae, non quod ille aliunde alimentum non inveniret, sed ut illa sibi apud Deum, pascendo iustum, meritum compararet. Venit ergo et invenit eam colligentem ligna. Interrogat et poscit alimentum. Illa respondit se non habere unde faceret panem, tantum enim se habere dixit quod ipsi soli sufficeret et filiis suis, quod cum consumpsissent, morerentur. Tamen ante mortem quid ait: Colligo duo ligna. Quando duo ligna colligebat, crucem quaerebat. Numquid autem poscentem hominem Dei alimentum debuit excusare? Ubi est quod dixerat Dominus ad Heliam: Mandavi mulieri viduae ut pascat te? Iam si mandatum habebat agnoscere debuit venientem et dicere: Domine, veni, manduca, iam enim Dominus mihi mandavit de te ut hospitium tibi praeparem et ex eo quod non habeo porrigam ut habeam tibi. Non hoc dicit, sed audistis quid dixerit: Tantum habeo quod sola cum filiis meis consumam, et moriar. Et ille: Vade, fac panificium et affer mihi prius. Hoc enim dicebat Dominus, quia quousque det pluviam in terra, nec farina illa, nec oleum deficiat 13. Totum patrimonium mulieris viduae modica farina erat et modicum oleum. Sed non comparatur quilibet opulentus fundus urceo modico pendenti in palo: quicumque enim esset ille magnus fundus illo tempore sitiebat, urceus autem ille non deficiebat. Illa continuo credidit, ivit et fecit, hominem Dei alendum suscepit. Hoc est quod dixerat Dominus: Mandavi. Quid est: Mandavi? Voluntatem ad fidem paravi. Gratias eius misericordiae quoniam praeparatur voluntas a Domino 14.