SERMO 136/A

 

EX EVANGELIO SECUNDUM IOANNEM, CAP. 9:
DE ILLUMINATIONE CAECI NATI

 

Facta miraculorum Christi quasi verba sunt sacramentorum.

1. Dominus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere 1. Invenit ergo hominem a nativitate caecum. Quis enim hominum nisi caecus nascitur? Mente dico, non corpore. Sed, ut videat, inungitur sputo et luto; sed sputo non quocumque, non cuiuscumque, sed Christi. Sputum Christi est prophetia, lutum homines. Recordamini unde factus est homo. Quando ergo prophetabant homines, sputum erat in luto. Quid dicam de prophetis antiquis? Ipse Apostolus dicit: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus 2. Thesaurum istum ecce habes sputum: inde primo inunctus est iste; et omnis, qui natus est caecus, hinc inungitur, et ad Siloam piscinam mittitur. Non enim poterat Christus de sputo suo illi oculos aperire? Postremo poterat et sine sputo et sine luto iubere ut videret, et fieret. Poterat: sed facta miraculorum quasi verba sunt sacramentorum. Ergo mittitur ad Siloam piscinam. Utquid moras istas? Agnoscimus potestatem. Quod vis facis, Christe; videat iam caecus iste. Non, inquit; eat prius ad Siloam piscinam, et lavet faciem. Gratias sancto Evangelio, interpretatur nobis Siloam piscinam. Siloa, inquit, quod interpretatur missus 3. Quis est iste missus? Missum agnoscite; clamat: Pater misit me 4. Ergo misit ipse ad ipsum: credentem misit ad baptismum. Lavit faciem, et vidit; peccata deleta sunt, et lumen effulsit. Iam vero quod interrogatus, et a Iudaeis sic exagitatus, sic respondebat, iam in corde inunctus erat. Sed quando laverit faciem de Siloa, lectio ipsa testatur. Inunctus ergo adhuc erat, nondum videbat, quando dicebat: Scimus quia peccatores Deus non exaudit 5.

Spes est et peccatori.

2. Quae spes est hominum, si peccatores Deus non exaudit? Nonne duo ascenderunt in templum orare, unus Pharisaeus et alter Publicanus? Nonne Pharisaeus dicebat: Gratias tibi ago, quod non sum sicut ceteri homines, iniusti, raptores, sicut et Publicanus iste 6? Nihil petebat, quasi satiatus ascenderat, saginamque ructabat. Non dixit: Subveni mihi; non dixit: Miserere mei, quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; non dixit: Adiutor meus esto, ne derelinquas me 7. Sed Publicanus de longinquo stabat. Res mira: in templo de longinquo stabat, et Deo templi ipse appropinquabat. Ergo de longinquo stabat, nec oculos ad caelum audebat levare: sed percutiebat pectus suum dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori. Audivimus controversiam: dicat Christus sententiam. Ecce dicit, audiamus: Amen, inquit, dico vobis, quia descendit de templo iustificatus Publicanus ille, magis quam ille Pharisaeus 8. Certe peccatores Deus non exaudit. Quando pectus suum tundebat, sua peccata puniebat; quando peccata sua puniebat, Deo iudici propinquabat. Odit enim Deus peccata: si oderis et tu, incipis iungi Deo, ut dicas ei: Averte faciem tuam a peccatis meis 9. Averte faciem tuam: sed unde? A peccatis meis; non avertas faciem tuam a me 10. Quid est autem: faciem tuam a peccatis meis? Noli ea videre, noli ea agnoscere, ut mihi possis ignoscere. Ergo spes est et peccatori; roget Deum, non desperet, tundat pectus, in se ipse vindicet paenitendo, ne ille vindicet iudicando. Humiliatus propinquat Excelso.

Agnoscat peccator peccata sua.

3. Sed quare dixerit Dominus: Descendit Publicanus ille iustificatus, magis quam ille Pharisaeus, continuo subdidit rationem, non te fraudavit. Ait enim, tamquam diceremus illi, quare hoc? Quoniam qui se, inquit, exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur 11. Audisti quare: si audisti et intellexisti, fac quod audisti, humilia te, roga Deum, dic Domino Deo tuo peccatorem te esse; quod videt, etsi non dicas. Dicis fortasse: Si videt antequam dicam, quid me opus est dicere? O homo, oblitus es: Bonum est confiteri Domino 12? oblitus es: Confitemini Domino, quoniam bonus est 13? Etsi iudici homini non confiteris, quia malus est, confitere Domino, quoniam bonus est; confitere, ingemisce, paeniteat te, pectus tunde. Delectat Deum tale spectaculum, ubi videt peccatorem suum vindicare peccatum. Tu agnosce, et ille ignoscit; tu puni, et ille parcit. Sed ut tibi parcat, peccatis tuis non debes parcere. Responde: Non parcat, deleat iniquitatem meam.

Christus genus humanum suscipit.

4. Post multa, proiectus est de synagoga Iudaeorum ille ex caeco videns; irati sunt ei, proiecerunt eum de synagoga sua. Ecce quod timebant parentes ipsius; exposuit hoc nobis Evangelista, non tacuit: Timebant enim, inquit, parentes eius, ne confiterentur Christum, et tollerentur de synagoga; et ideo dixerunt: Aetatem habet, ipsum interrogate 14. Timuerunt ergo proici de synagoga: ille non timuit, et proiectus est; parentes eius ibi remanserunt. Restat susceptor Christus, ut dicat iste: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Et quid adiunxit? Dominus autem assumpsit me 15. Veni, Christe, assume; illi proiciunt, tu suscipe; assume missus non admissum. Ecce assumit ille: ostendit se oculis, quos ipse aperire dignatus est. Tu, inquit, credis in Filium Dei? Et ille adhuc inunctus: Quis est, Domine, ut credam in eum? Et Dominus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum ipse est 16. Lavit ei faciem. Iam ergo corde videns, adoravit Salvatorem suum. Hoc facit Christus Iesus tamquam (caeco) nato generi humano, adhuc inuncto corporaliter, propter miraculum; sed miraculum fecit, ut commendaret fidem; commendavit de isto miraculo apertorum oculorum caeci nati eam fidem, qua quotidie aperit oculos generis humani et ipsius caeci nati.