SERMO 136

 

IN EAMDEM LECTIONEM EVANGELII IOANNIS,
DE ILLUMINATIONE CAECI NATI

 

Caeci nati illuminatio.

1. Audivimus lectionem sancti Evangelii, quam solemus: sed bonum est commoneri; bonum est ab oblivionis veterno memoriam renovare. Denique vetustissima lectio, quasi nova, nos delectavit. Caecum a nativitate illuminavit Christus: quid miramini? Salvator est Christus: hoc reddidit beneficio, quod minus fecerat in utero. Quando autem ei oculos minus faciebat, non utique errabat; sed ad miraculum differebat. Dicitis forte: Unde scis? Ab ipso audivi: modo illud dixit; simul audivimus. Quando enim interrogaverunt eum discipuli eius, et dixerunt: Domine, quis peccavit, iste aut parentes eius, quoniam caecus natus est? Quid respondit, mecum audistis: Neque hic peccavit, neque parentes eius; sed ut ostendantur opera Dei in ipso 1. Ecce quare differebat, quando minus oculos faciebat. Non fecit, quod faceret; non fecit, quod facturum se esse sciebat, quando oportebat. Nec arbitremini, fratres, parentes eius nullum habuisse peccatum, aut ipsum non, quando natus est, contraxisse originale peccatum, propter quod peccatum remittendum parvuli baptizantur in remissionem peccatorum. Sed caecitas illa non fuit propter peccatum parentum, non fuit propter peccatum ipsius; sed ut manifestarentur opera Dei in ipso. Omnes enim, quando nati sumus, peccatum originale traximus; et tamen non caeci nati sumus. Interroga diligenter: et caeci nati sumus. Quis enim non caecus natus est? sed in corde. Dominus autem Iesus, quia utrumque creaverat, utrumque curavit.

Caeci error, putantis peccatores non exaudiri.

2. Vidistis caecum istum oculis fidei, vidistis etiam ex caeco videntem: sed audistis errantem. In quo errabat caecus iste, dico: primum quia Christum prophetam putabat, Dei Filium nesciebat. Deinde audivimus unam responsionem ipsius prorsus falsam: ait enim: Scimus quia peccatores Deus non exaudit 2. Si peccatores Deus non exaudit, quam spem habemus? Si peccatores Deus non exaudit, utquid oramus, et testimonium peccati nostri tunsione pectoris dicimus? Ubi est certe ille Publicanus, qui cum Pharisaeo ascendit in templum, et illo Pharisaeo iactante, ventilante merita sua, ille stans longe, et oculis fixis in terra, et tundens pectus suum, confitebatur peccata sua? Et descendit iste, qui confitebatur peccata sua, iustificatus de templo, magis quam ille Pharisaeus 3. Certe peccatores Deus exaudit. Sed ille qui ista dixit, nondum laverat faciem cordis de Siloa. In oculis eius praecesserat sacramentum: sed in corde nondum erat effectum gratiae beneficium. Quando lavit faciem cordis sui caecus iste? Quando eum Dominus foras missum a Iudaeis, intromisit ad se. Invenit enim eum, et dixit ei, sicut audivimus: Tu credis in Filium Dei? Et ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Certe iam videbat oculis: iam corde? Nondum. Exspectate: modo videbit. Respondit ei Iesus: Ego sum, qui loquor tecum 4. Numquid dubitavit? Continuo faciem lavit. Loquebatur enim cum illo Siloa, quod interpretatur missus 5. Quis est missus, nisi Christus? Qui saepe testatus est dicens: Voluntatem facio Patris mei, qui me misit 6. Ergo ipse erat Siloa. Accessit corde caecus, audivit, credidit, adoravit: faciem lavit, vidit.

Iudaeorum caecitas, calumniantium solvi sabbatum a Christo.

3. Illi autem qui eum foras miserunt, caeci remanserunt, quandoquidem Domino calumniabantur, quia sabbatum erat, quando lutum fecit de sputo, et inunxit oculos caeci. Quando enim Dominus verbo curabat, aperte calumniabantur Iudaei. Non enim sabbato operabatur aliquid, quando dicebat, et fiebat. Aperta calumnia erat: iubenti calumniabantur, loquenti calumniabantur; quasi ipsi per sabbatum non loquerentur. Possum dicere quia non solum per sabbatum, sed nullo die loquuntur, quoniam a veri Dei laudibus recesserunt. Tamen ut dixi, fratres, aperta calumnia erat. Dicebat Dominus homini: Extende manum tuam; fiebat sanus, et calumniabantur quia per sabbatum curabat 7. Quid fecit? Quid operatus est? Quod onus tulit? Sed modo spuere in terram, lutum facere, et homini oculos inungere, operari est. Nemo dubitet, operari erat. Dominus sabbatum solvebat: sed non ideo reus. Quid est quod dixi: Sabbatum solvebat? Lux ipse venerat, umbras removebat. Sabbatum enim a Domino Deo praeceptum est, ab ipso Christo praeceptum, qui cum Patre erat, quando Lex illa dabatur: ab ipso praeceptum est, sed in umbra futuri. Nemo ergo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum 8. Venerat quem venturum ista nuntiabant. Quid delectant umbrae? Iudaei, aperite oculos: sol praesens est. Nos scimus. Quid scitis, o corde caeci? Quid scitis? Quia non est iste homo a Deo, qui sic solvit sabbatum 9. Sabbatum, miseri, sabbatum ipsum Christus praedicavit, quem dicitis non esse a Deo. Sabbatum carnaliter observatis, salivam Christi non habetis. Attendite in terra sabbati etiam salivam Christi, et intellegetis per sabbatum prophetatum Christum. Sed vos quia salivam Christi in terra super oculos vestros non habetis, ideo ad Siloam non venistis, et faciem non lavistis, et caeci remansistis; bono caeci eius, immo iam non caeci nec carne, nec corde. Accepit in sputo lutum, inuncti sunt eius oculi, accessit ad Siloam, lavit faciem, in Christum credidit, vidit, non remansit in illo iudicio valde terribili: Ego in iudicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant 10.

Caecitas Iudaeorum quomodo Christi adventu aucta est.

4. Magnus terror! Ut qui non vident, videant: bene. Salvatoris officium est, professio medicinae est: Ut qui non vident, videant. Quid est, Domine, quod addidisti: Ut qui vident, caeci fiant? Si intellegamus, verissimum et rectissimum est. Quid est tamen: Qui vident? Iudaei sunt. Ergo vident? Secundum verba sua vident, secundum veritatem non vident. Quid est ergo: vident? Videre se putant, videre se credunt. Videre enim se credebant, quando contra Christum Legem defendebant. Nos scimus: ergo vident. Quid est: Nos scimus, nisi: Nos videmus? Quid est: Quia homo iste non est a Deo, quia sic solvit sabbatum 11? Videntes sunt: quod lex dicebat, legebant. Praeceptum est enim ut lapidaretur qui solveret sabbatum 12. Ideo istum dicebant non esse a Deo; sed videntes caeci erant, quia in iudicium venit in mundum ille iudex futurus vivorum et mortuorum. Quare venit? Ut qui non vident, videant: qui se non videre confitentur, illuminentur. Et qui vident, caeci fiant: id est, qui caecitatem suam non confitentur, gravius obdurentur. Denique impletum est: Qui vident, caeci fiant; legis defensores, legis tractatores, legis doctores, legis intellectores auctorem legis crucifixerunt. O caecitas! ipsa est quae ex parte Israel facta est. Ut crucifigeretur Christus, et plenitudo Gentium intraret, caecitas ex parte Israel facta est. Quid est: Ut qui non vident, videant? Ut plenitudo Gentium intraret, caecitas ex parte Israel facta est 13. Totus orbis caecus iacebat, sed venit ille, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Ignoratus est a Iudaeis, crucifixus est a Iudaeis; de sanguine suo collyrium fecit caecis. Duriores facti, caeci facti qui se iactabant videre lucem, crucifixerunt lucem. Quanta caecitas! Lucem occiderunt: sed crucifixa lux caecos illuminavit.

Pauli de legis impotentia et de Iudaeorum caecitate testimonium.

5. Audi videntem, qui caecus erat. Ecce in quam crucem male offenderunt, qui caecitatem suam medico confiteri noluerunt. Remanserat illis lex. Quid facit lex sine gratia? O miseri! quid fecit lex sine gratia. Quid facit terra sine Christi saliva? Quid facit lex sine gratia, nisi magis reos? Quare? Quia legis auditores et non factores, ac per hoc peccatores, praevaricatores. Mortuus est puer hospitae hominis Dei, et missus est baculus per servum, et positus est super faciem ipsius, et non revixit 14. Quid facit lex sine gratia? Apostolus iam videns, iam ex caeco illuminatus, quid dicit? Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia. Intendite: respondeamus, et dicamus: Quid est quod dixit? Si data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia. Si non poterat vivificare, ut quid data est? Secutus adiunxit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 15. Promissio illuminationis, promissio dilectionis ex fide Iesu Christi, ut daretur credentibus, Scriptura illa, id est, lex, conclusit omnia sub peccato. Quid est: conclusit omnia sub peccato? Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces 16. Quid est: conclusit Scriptura omnia sub peccato? Fecit delictorem etiam praevaricatorem. Nam sanare non potuit peccatorem. Conclusit omnia sub peccato: sed qua spe? Spe gratiae, spe misericordiae. Accepisti legem; facere voluisti, non potuisti: a superbia cecidisti, languorem tuum vidisti. Curre ad medicum, lava faciem. Opta Christum, confitere Christum, crede in Christum: accedit Spiritus litterae, et eris salvus. Nam si Spiritum litterae detrahas, lettera occidit: si occidit, ubi spes? Spiritus autem vivificat 17.

Elisaeus baculum praemittens, tum ipse veniens ad suscitandum mortuum, quid adumbret.

6. Accipiat ergo Giezi servus Elisaei baculum, tamquam legem acceperit servus Dei Moyses. Accipiat baculum, accipiat, currat, praecedat, praeveniat, baculum super faciem pueri mortui ponat. Et factum est: accepit, cucurrit, baculum super faciem pueri mortui posuit. Sed utquid? Cui baculum? Si data esset Lex quae posset vivificare, puer resuscitatus esset baculo: sed quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, adhuc iacet mortuus. Sed quare conclusit omnia sub peccato? Ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Veniat ergo Elisaeus, qui misit baculum per servum ad convincendum mortuum; veniat ipse, ipse veniat, ipse hospitium mulieris introeat, ascendat ad puerum, inveniat mortuum, conformet se membris mortui, non mortuus sed vivus. Hoc enim fecit: faciem super faciem, oculos super oculos, manus super manus, vestigia super pedes posuit, coartavit se, contraxit se, cum magnus esset parvum se fecit 18. Contraxit se; ut ita dicam, minoravit se. Quia: Cum in forma Dei esset, exinanivit se, formam servi accipiens 19. Quid est: Conformavit se vivus mortuo? Quid sit, quaeritis? Apostolum audite: Misit Deus Filium suum. Quid est: Conformavit se mortuo? Hoc dicat, sequatur, et ipse dicat: In similitudinem carnis peccati 20. Hoc est conformare se mortuo vivum: venire ad nos in similitudinem carnis peccati, non in carne peccati. Mortuus iacebat in carne peccati, conformavit se illi similitudo carnis peccati. Mortuus est enim qui quare moreretur non habebat. Mortuus est in mortuis solus liber; quoniam universa caro hominum erat utique caro peccati. Quomodo revivisceret, nisi ille qui non habebat peccatum conformans se mortuo, veniret in similitudinem carnis peccati? O Domine Iesu, passe pro nobis, non pro te, non habens culpam, et sustinens poenam, ut et culpam solvas et poenam.