DE VERBIS EVANGELII IOANNIS (8, 31-34):
" SI MANSERITIS IN VERBO MEO, VERE DISCIPULI MEI ESTIS ", ETC.
1. 1. Novit Caritas vestra, omnes nos unum Magistrum habere, et sub illo condiscipulos esse. Nec ideo magistri vestri sumus, quia de loco superiore loquimur vobis: sed magister est omnium qui habitat in omnibus nobis. Ipse modo in Evangelio nobis omnibus loquebatur, et dicebat nobis, quod etiam ego dico vobis: dicit autem ille de nobis, et nobis et vobis: Si manseritis in verbo meo, non utique in meo, qui modo loquor; sed in eius, qui modo ex Evangelio loquebatur: Si manseritis in verbo meo, inquit, vere discipuli mei estis. Ad discipulum parum est accedere, sed manere. Non ergo ait: Si audieritis verbum meum; aut: Si accesseritis ad verbum meum; aut: Si laudaveritis verbum meum: sed videte quid dixerit: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos 1. Quid dicimus, fratres? Manere in verbo Dei, labor est, an non est? Si labor est, attende magnum praemium; si labor non est, gratis accipis praemium. Maneamus ergo in eo qui manet in nobis. Nos, si in illo non manserimus, cadimus; ille autem, si in nobis non manserit, non ideo domum perdidit. Novit enim ille manere in se, qui numquam deserit se. Absit autem ab homine, ut maneat in se, qui perdidit se. Ergo nos in illo manemus indigentia: ipse in nobis manet misericordia.
2. 2. Iam ergo si propositum est quid facere debeamus, quid accepturi sumus videamus. Indixit enim opus, et promisit mercedem. Quod est opus? Si manseritis in verbo meo. Breve opus; verbo breve, magnum opere: Si manseritis. Quid est: Si manseritis? Si in petra aedificaveritis. O quam magnum est hoc, fratres, super petram aedificare, quam magnum est! Venerunt flumina, flaverunt venti, descendit pluvia, et impegerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat supra petram 2. Quid est ergo in verbo Dei manere, nisi nullis tentationibus cedere? Praemium quod est? Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Compatimini nobis, quia vocem meam sentitis obtusam; adiuvate me tranquillitate. O praemium! Cognoscetis veritatem. Forte aliquis diceret: Et quid mihi prodest, cognoscere veritatem? Et veritas liberabit vos. Si non delectat veritas, delectet libertas. In consuetudine latinae linguae liberari duobus modis dicitur; et maxime in eo consuevimus audire hoc verbum, ut quicumque liberatur, intellegatur periculum evadere, molestiis carere. Liberari autem proprie dicitur liberum fieri: quomodo salvari, salvum fieri; sanari, sanum fieri; sic liberari, liberum fieri. Ideo dixi: Si non delectat veritas, delectet libertas. Hoc in graeca lingua evidentius sonat, nec potest aliter intellegi. Et ut noveritis quia aliter intellegi non potest; loquente Domino, responderunt Iudaei: Nos nemini servivimus umquam; quomodo tu dicis: Veritas liberabit vos? 3 Id est: Veritas liberos vos faciet, quomodo dicis nobis, qui nemini umquam servivimus? Quos vides, inquiunt, non habere servitutis necessitatem, quomodo polliceris eis libertatem?
3. 3. Audierunt quod debuerunt: sed non fecerunt quod debuerunt. Quid audierunt? Quia dixi: Veritas liberabit vos; attendistis vos quia non servitis homini, et dixistis: Nemini servivimus umquam. Omnis: Iudaeus et Graecus, dives et pauper, honoratus et privatus, imperator et mendicus, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati 4. Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati. Si agnoscant homines servitutem, videbunt unde accipiant libertatem. Ingenuus est aliquis captivatus a barbaris, ex ingenuo factus est servus; audit homo miserator, considerat se habere pecuniam, fit redemptor, pergit ad barbaros, dat pecuniam, redimit hominem. Plane reddidit libertatem, si abstulit iniquitatem. Sed quis abstulit iniquitatem? Homo homini? Ille qui serviebat apud barbaros, a redemptore suo redemptus est; et multum interest inter redemptorem et redemptum; tamen sub domina iniquitate forte conservi sunt. Interrogo redemptum: Habes peccatum? Habeo, inquit. Interrogo redemptorem: Habes peccatum? Habeo, inquit. Ergo nec tu te iactes redemptum, nec tu te extollas redemptorem: sed fugite ambo ad verum liberatorem. Parum est quia qui sub peccato sunt, servi dicti sunt; et mortui dicuntur. Quod timet homo ne faciat illi captivitas, iam illi fecit iniquitas. Quid enim, quia videntur vivere, numquid ideo erravit ille qui dixit: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos 5? Ergo mortui omnes sub peccato, servi mortui, serviendo mortui, moriendo servi.
3. 4. Quis ergo liberat a morte et a servitute, nisi in mortuis liber? Quis est in mortuis liber, nisi inter peccatores sine peccato? Ecce venit princeps mundi, ipse dicit Redemptor noster, Liberator noster: Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet 6. Tenet quos decepit, quos seduxit, quibus peccatum mortemque persuasit; in me nihil inveniet. Veni, Domine; veni, Redemptor, veni; agnoscat te captivus, fugiat te captivator: tu esto mihi liberator. Ille me perditum invenit, in quo diabolus nihil quod agit invenit. Invenit in illo carnem princeps huius saeculi, invenit: et qualem carnem? Mortalem, quam possit tenere, quam possit crucifigere, quam possit occidere. Erras, deceptor, non fallitur Redemptor: erras. Vides in Domino carnem mortalem, non est caro peccati: similitudo est carnis peccati. Misit enim Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Vera caro, mortalis caro, sed non peccati caro. Misit enim Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. Misit enim Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati: in carnem, non tamen in carnem peccati; sed in similitudinem carnis peccati. Propter quid? Ut de peccato, quod certe nullum in se erat, damnaret peccatum in carne: ut iustitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum 7.
4. 5. Si Ergo similitudo erat carnis peccati, non caro peccati; quomodo: Ut de peccato damnaret peccatum in carne? Solet et similitudo capere nomen eius rei cuius est similitudo. Homo dicitur verus: sed etiam si pictum in pariete ostendas, et quaeras quid sit, respondetur: Homo. Peccatum ergo appellata est caro habens similitudinem carnis peccati, ut esset sacrificium pro peccato. Dicit idem apostolus alio loco: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit 8. Eum qui non noverat peccatum; quem qui non noverat peccatum, nisi eum, qui dixit: Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet 9? Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit; eum ipsum Christum nescientem peccatum, fecit pro nobis Deus peccatum. Quid est hoc, fratres? Si diceretur: Fecit in illum peccatum, aut: Fecit illum habere peccatum; intolerabile videretur: quomodo toleramus quod dictum est: Fecit eum peccatum, ut ipse Christus sit peccatum? Qui noverunt Scripturas Veteris Testamenti, recognoscunt quod dico. Non enim semel dictum est, sed aliquoties, creberrime peccata dicta sunt sacrificia pro peccatis. Offerebatur, verbi gratia, pro peccato hircus, aries, quodlibet: ipsa victima quae offerebatur pro peccato, peccatum nominabatur 10. Peccatum ergo dicebatur sacrificium pro peccato: ita ut alicubi dicat Lex, sacerdotes ponere debere manus suas super peccatum 11. Ergo: Eum qui non noverat peccatum, fecit pro nobis peccatum; id est: sacrificium pro peccato factus est. Peccatum oblatum est, et deletum est peccatum. Fusus est sanguis Redemptoris, et deleta est cautio debitoris. Ipse est sanguis qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum.
5. 6. Quid est ergo quod insipienter exsultasti, meus captivator, quia carnem mortalem habuit meus Liberator? Si habuit peccatum, vide: si aliquid tuum in eo invenisti, tene. Verbum caro factum est 12. Verbum creator est, caro creatura est. Quid ibi tuum, inimice? Et Verbum Deus est, et anima hominis creatura est, et caro hominis creatura est, et caro mortalis Dei creatura est. Peccatum quaere. Sed quid quaeras? Veritas loquitur: Veniet princeps mundi huius, et in me nihil inveniet 13. Non ergo non invenit carnem, sed nihil suum, id est, nullum peccatum. Decepisti innocentes, fecisti nocentes. Occidisti innocentem; peremisti quem non debebas, redde quod tenebas. Quid ergo ad horam exsultasti, quia invenisti in Christo carnem mortalem? Muscipula tua erat: unde laetatus es, inde captus es. Ubi te exsultasti aliquid invenisse, inde nunc doles quod possederas perdidisse. Ergo, fratres, qui credimus in Christum, maneamus in verbo eius. Si enim manserimus in verbo eius, vere discipuli eius sumus. Non enim soli illi duodecim, sed omnes qui manemus in verbo eius, vere discipuli eius sumus. Et cognoscemus veritatem, et veritas liberabit nos; id est, Christus Filius Dei, qui dixit: Ego sum veritas 14. Liberos nos faciet; hoc est: liberabit nos, non a barbaris, sed a diabolo; non a corporis captivitate, sed ab animae iniquitate. Solus est qui sic liberat. Nemo se liberum dicat, ne servus remaneat. Non remanebit in servitute anima nostra, quia quotidie dimittuntur debita nostra.