SERMO 132/A

 

EX EVANGELIO SECUNDUM IOANNEM. DE EUCHARISTIA

 

Christum manducare, quid sit.

1. Qualem vocem Domini audistis invitantis nos? Quis invitavit, quos invitavit, et quid praeparavit? Invitavit Dominus servos, et praeparavit eis cibum se ipsum. Quis audeat manducare Dominum suum? Et tamen ait: Qui manducat me, vivit propter me 1. Quando Christus manducatur, vita manducatur. Nec occiditur ut manducetur, sed mortuos vivificat. Quando manducatur, reficit, sed non deficit. Non ergo timeamus, fratres, manducare istum panem, ne forte finiamus illum, et postea quod manducemus non inveniamus. Manducetur Christus: vivit manducatus, quia resurrexit occisus. Nec quando manducamus, partes de illo facimus. Et quidem in sacramento sic fit, et norunt fideles quemadmodum manducent carnem Christi; unusquisque accipit partem suam, unde et ipsa gratia partes vocantur. Per partes manducatur, et manet integer totus; per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in caelo, manet integer totus in corde tuo. Totus enim erat apud Patrem, quando venit in virginem; implevit illam, nec recessit ab illo. Veniebat in carnem, ut eum homines manducarent; et manebat integer apud Patrem, ut angelos pasceret. Quod enim sciatis, fratres (et qui scitis, et qui nescitis, scire debetis), quando Christus factus est homo, panem angelorum manducavit homo 2. Unde, quomodo, qua via, quibus meritis, qua dignitate panem angelorum manducaret homo, nisi creator angelorum fieret homo? Securi ergo manducemus: non finitur quod manducamus; et manducemus, ne nos finiamur. Quid est, Christum manducare? Non hoc est solum, in sacramento corpus eius accipere; multi enim accipiunt indigni, de quibus dicit Apostolus: Qui manducat panem, et bibit calicem Domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit 3.

Quomodo manducandus est Christus.

2. Sed quomodo manducandus est Christus? Quomodo ipse dicit: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in illo 4. Si itaque in me manet, et ego in illo, tunc manducat, tunc bibit; qui autem non in me manet, nec ego in illo, etsi accipit sacramentum, acquirit magnum tormentum. Qui ergo in me manet quod ait, alio loco ipse dicit: Qui facit mandata mea, in me manet, et ego in illo 5. Videte ergo, fratres, quia si separemini, qui fideles estis, a corpore Domini, timendum est ne fame moriamini. Ipse enim dixit: Qui non manducat carnem meam, nec bibit sanguinem meum, non habebit in se vitam 6. Si ergo separemini, ut non manducetis corpus et sanguinem Domini, metuendum est ne moriamini; si autem accipiatis indigne, et bibatis indigne, metuendum est ne iudicium manducetis et bibatis. Angustiae vobis sunt magnae. Bene vivite, et dilatantur angustiae. Nolite vobis male viventibus vitam promittere: quod non promittit Deus, fallit se homo, quando promittit sibi. Malus testis, tu tibi promittis quod veritas tibi negat. Veritas dicit: Si male vivitis, in aeternum moriemini; et tu tibi dicis: Et male vivo, et in aeternum cum Christo vivo? Quomodo fieri potest, ut mentiatur veritas, et tu verum dicas? Omnis homo mendax 7. Ergo non potestis bene vivere, nisi ille adiuverit, nisi ille dederit, nisi ille donaverit. Inde orate, et manducate. Orate, et ab his angustiis liberabimini. Implebit enim vos, et in bene agendo, et in bene vivendo. Inspiciatur vestra conscientia. Implebitur os vestrum laude Dei et exultatione; et dicetis illi, de magnis angustiis liberati: Liberasti gressus meos subter me et non sunt infirmata vestigia mea 8.