DE VERBIS EVANGELII IOANNIS (6, 56-57):
" CARO MEA VERE ESCA EST, ET SANGUIS MEUS VERE POTUS EST.
QUI MANDUCAT MEAM CARNEM ", ETC.
1. Sicut audivimus, cum sanctum Evangelium legeretur, Dominus Iesus Christus exhortatus est promissione vitae aeternae ad manducandum carnem suam et bibendum sanguinem suum. Qui audistis haec, nondum omnes intellexistis. Qui enim baptizati et fideles estis, quid dixerit, nostis. Qui autem inter vos adhuc Catechumeni, vel Audientes vocantur, potuerunt esse cum legeretur audientes, numquid et intellegentes? Ergo sermo noster ad utrosque dirigitur. Qui iam manducant carnem Domini, et bibunt sanguinem eius, cogitent quid manducent, et quid bibant: ne, sicut dicit Apostolus, iudicium sibi manducent et bibant 1. Qui autem nondum manducant, et nondum bibunt, ad tales epulas invitati festinent. Per istos dies magistri pascunt, Christus quotidie pascit, mensa ipsius est illa in medio constituta. Quid causae est, o Audientes, ut mensam videatis, et ad epulas non accedatis? Et forte modo cum Evangelium legeretur, dixistis in cordibus vestris: Putamus quid est quod dicit: Caro mea vere esca est, et sanguis meus vere potus est? Quomodo manducatur caro Domini, et bibitur sanguis Domini? Putamus quid dicit? Quis contra te clausit, ut hoc nescias? Velatum est: sed si volueris, erit revelatum. Accede ad professionem, et solvisti quaestionem. Quod enim dixit Dominus Iesus, iam fideles noverunt. Tu autem " Catechumenus " diceris, diceris " Audiens ", et surdus es. Aures enim corporis patentes habes, quia verba quae dicta sunt audis: sed aures cordis adhuc clausas habes, quia quod dictum est non intellegis. Disputo, non dissero. Ecce Pascha est, da nomen ad Baptismum. Si non te excitat festivitas, ducat ipsa curiositas: ut scias quid dictum sit: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo 2. Ut scias mecum quid dictum sit, pulsa, et aperietur tibi. Et ut tibi dico: Pulsa, et aperietur tibi; ita et ego pulso, aperi mihi. Auribus personans, ad pectus pulso.
2. Sed si Catechumeni exhortandi sunt, fratres mei, ut ad tantam gratiam regenerationis accedere non morentur; quanta nobis cura esse debet in aedificandis fidelibus, ut prosit eis quod accedunt; non sibi tales epulas in iudicium manducent et bibant? Ut autem non in iudicium manducent et bibant, bene vivant. Estote exhortatores non sermonibus, sed moribus vestris: ut illi qui non sunt baptizati, sic festinent sequi vos, ut non pereant imitando vos. Qui coniugati estis, fidem tori servate uxoribus vestris. Reddite quod exigitis. Vir, a femina exigis castitatem, praebe illi exemplum, non verbum. Tu es caput, qua is vide. Hac enim debes ire, qua illi non sit periculosum sequi: immo tu ipse qua vis eam sequi, illuc debes ambulare. Ab imbecilliore sexu exigis fortitudinem: carnis concupiscentiam ambo habetis; qui fortior est, prior vincat. Et tamen quod dolendum est, multi viri a feminis vincuntur. Servant feminae castitatem, quam viri servare nolunt: et in eo quod non servant, se viros videri volunt; quasi propterea sit fortior sexu, ut eum facilius subiuget inimicus. Lucta est, proelium est, pugna est. Vir fortior est femina, vir caput est feminae 3. Femina pugnat, et vincit: tu hosti succumbis? Stat corpus, et iacet caput? Qui autem uxores nondum habetis, et tamen ad mensam Dominicam iam acceditis, et carnem Christi manducatis, et sanguinem bibitis, si ducturi estis uxores, servate vos uxoribus vestris. Quales eas vultis ad vos venire, tales vos debent et ipsae invenire. Quis iuvenis est, qui non castam velit ducere uxorem? Et si accepturus est virginem, quis non intactam desideret? Intactam quaeris, intactus esto. Puram quaeris, noli esse impurus. Non enim illa potest, et tu non potes. Si fieri non posset, nec illa posset. Quia vero illa potest, doceat te quia fieri potest. Et illam, ut possit, Deus regit. Sed tu gloriosior eris, si feceris. Quare gloriosior? Illam premit parentum custodia, refrenat infirmioris sexus ipsa verecundia: postremo leges timet, quas tu non times. Ideo ergo gloriosior eris, si feceris; quia tu si feceris, Deum times. Habet illa multa quae timeat praeter Deum: tu solum Deum times. Sed tu quem times, maior est omnibus. Ipse timendus est in publico, ipse in secreto. Procedis, videris; intras, videris; lucerna ardet, videt te; lucerna exstincta est, videt te; in cubiculum intras, videt te; in corde versaris, videt te. Ipsum time, illum cui cura est ut videat te; et vel timendo castus esto. Aut si peccare vis, quaere ubi te non videat, et fac quod vis.
3. Qui vero iam vovistis, corpus arctius castigate, et concupiscentiae frenos nec ad ipsa quae permissa sunt, patiamini relaxare; ut non solum a concubitu illicito divertatis, sed etiam licitum contemnatis aspectum. Mementote in quocumque sexu sitis, sive mares, sive feminae, Angelorum vitam ducere vos in terra. Angeli enim non nubunt, neque uxores ducunt. Hoc erimus, cum resurrexerimus 4. Quanto vos meliores, qui quod erunt homines post resurrectionem, hoc vos incipitis esse ante mortem? Servate gradus vestros: servat enim vobis Deus honores vestros. Comparata est resurrectio mortuorum stellis in caelo constitutis. Stella enim ab stella differt in gloria, ut Apostolus dicit: Sic et resurrectio mortuorum 5. Aliter enim ibi lucebit virginitas, aliter ibi lucebit castitas coniugalis, aliter ibi lucebit sancta viduitas. Diverse lucebunt: sed omnes ibi erunt. Splendor dispar, caelum commune.
4. Cogitantes ergo gradus vestros, servantes et professiones vestras, accedite ad carnem Domini, accedite ad sanguinem Domini. Qui se scit aliter esse, non accedat. Compungimini magis sermone meo. Congratulantur enim qui sciunt servare coniugibus, quod a coniugibus exigunt; qui sciunt servare omnimodo continentiam, si hanc Deo voverunt; qui vero audiunt me dicentem: Quicumque non servatis castitatem, nolite accedere ad illum panem, contristantur. Et ego nollem hoc dicere: sed quid facio? Timebo hominem, ut taceam veritatem? Ergo si illi servi non timent Dominum, etiam ego non timeam? Quasi non sciam dictum esse: Serve nequam et piger, tu dares, et ego exigerem 6. Ecce dedi, Domine Deus meus; ecce in conspectu tuo et Angelorum tuorum et in conspectu ipsius plebis tuae erogavi pecuniam tuam: timeo enim iudicium tuum. Ego dedi, tu exige. Etsi non dicam, facturus es. Ergo hoc potius dico: Ego dedi, tu converte, tu parce. Fac pudicos qui fuerunt impudici, ut simul in tuo conspectu, cum iudicium venerit, gaudeamus, et qui erogavit et cui erogatum est. Placet hoc? Placeat. Quicumque impudici estis, corrigite vos, dum vivitis. Ego enim verbum Dei loqui possum, impudicos autem in nequitia perseverantes, de iudicio et damnatione Dei liberare non possum.