SERMO 126

 

DE VERBIS EVANGELII IOANNIS (5, 19):
NON POTEST FILIUS A SE FACERE QUIDQUAM,
NISI QUOD VIDERIT
PATREM FACIENTEM "

 

Fides intellectum praecedere debet.

1. 1. Arcana et secreta regni Dei prius quaerunt credentes, quos faciant intellegentes. Fides enim gradus est intellegendi; intellectus autem meritum fidei. Aperte hoc Propheta dicit omnibus praepropere et praepostere intellegentiam requirentibus, et fidem neglegentibus. Ait enim: Nisi credideritis, non intellegetis 1. Habet ergo et fides ipsa quoddam lumen suum in Scripturis, in Prophetia, in Evangelio, in Apostolicis lectionibus. Omnia enim ista quae nobis ad tempus recitantur, lucernae sunt in obscuro loco, ut nutriamur ad diem. Dicit apostolus Petrus: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes tamquam lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris 2.

Perversum est credere nolle nisi quod videas.

1. 2. Videtis ergo, fratres, quantum sint perversi et properando vitiosi, qui tamquam immaturi conceptus ante ortum quaerunt abortum; qui nobis dicunt: Quid me iubes credere quod non video. Videam aliquid, ut credam. Iubes credere, dum non videam. Ego videre volo, et videndo credere, non audiendo. Dicat Propheta: Nisi credideritis, non intellegetis 3. Ascendere vis, et gradus oblivisceris. Utique perverse. O homo, si iam tibi possem ostendere quod videres, non hortarer ut crederes.

Ex creaturis quae videntur, assurgendum ad Creatorem qui non videtur.

2. 3. Ergo: Fides est, sicut alibi definitum est, sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur 4. Si non videntur, quomodo convincuntur quia sunt? Unde enim sunt ista quae vides, nisi ex illo quod non vides? Utique vides aliquid, ut credas aliquid, et ex eo quod vides, credas quod non vides. Ne sis ingratus ei qui te fecit videre, unde possis credere quod nondum potes videre. Dedit tibi Deus oculos in corpore, rationem in corde. Excita rationem cordis, erige interiorem habitatorem interiorum oculorum tuorum, assumat fenestras suas, inspiciat creaturam Dei. Est enim aliquis intus qui per oculos videat. Nam quando alicunde nimie cogitas averso interius habitatore, quae sunt ante oculos tuos non vides. Fenestrae enim frustra patent, quando qui per eas attendit absens est. Non ergo oculi vident, sed quidam per oculos videt. Erige illum, excita illum. Non enim denegatus est tibi. Rationale animal te Deus fecit, praeposuit te pecoribus, ad imaginem suam te formavit 5. Siccine uti oculis debes ut pecus, tantum ut videas quid addas ventri, non menti? Erige ergo rationalem aspectum, utere oculis ut homo, intende caelum et terram, ornamenta caeli, fecunditatem terrae, volatus avium, natatus piscium, vim seminum, ordinem temporum. Intende facta, et quaere factorem. Aspice quae vides, et quaere quod non vides. Crede in eum quem non vides, propter ista quae vides. Et ne sermone meo te exhortatum putes, Apostolum audi dicentem: Invisibilia enim Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta, conspiciuntur 6.

Miracula insolita fecit Christus, ut et in cotidianis quae viluerant, agnosceretur factor.

3. 4. Postponebas ista, nec attendebas ut homo, sed ut animal irrationale. Clamavit ad te Propheta, et frustra clamavit: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 7. Videbas ergo ista, et postponebas. Quotidiana miracula Dei non facilitate, sed assiduitate viluerant. Quid enim difficilius cognitione, quam ut nascatur homo qui non erat, moriendo discedat in secreta qui erat, nascendo procedat in publica qui non erat? Quid tam mirabile, quid tam difficile cognitu, Deo autem facile factu? Mirare ista, expergiscere. Insolita nosti mirari. Maiora sunt quam quae videre consuevisti? Mirati sunt homines Dominum Deum nostrum Iesum Christum de quinque panibus saginasse tot millia, et non mirantur per pauca grana impleri segetibus terras 8. Quae aqua erat vinum factum, viderunt homines, et obstupuerunt 9. Qui aliud fit de pluvia per radicem vitis? Ipse illa fecit, ipse ista. Illa ut pascaris, ista ut mireris. Sed utraque miranda sunt, quia opera Dei sunt. Videt homo insolita et miratur. Unde est ipse homo qui miratur? Ubi erat? Unde processit? Unde forma corporis? Unde membrorum distinctio? Unde habitus iste speciosus? De quibus primordiis? De quam contemptibilibus? Et miratur alia, cum sit ipse mirator magnum miraculum. Unde ergo ista quae vides, nisi ex illo quod non vides? Sed, ut dicere coeperam, quia tibi ista viluerant, venit ipse ad facienda insolita, ut et in ipsis solitis agnosceres artificem tuum. Venit ille cui dictum est: Innova signa 10, cui dictum est: Mirifica misericordias tuas 11. Largiebatur enim eas. Largiebatur, et nemo mirabatur. Venit ergo parvus ad parvos, venit medicus ad aegrotos, qui poterat venire cum vellet, redire cum vellet, facere quidquid vellet, iudicare ut vellet. Et hoc quod vellet, ipsa iustitia est. Et quod ille vult, inquam, ipsa iustitia est. Non enim iniquum est quod ille vult, aut aequum potest esse quod non vult. Venit suscitare mortuum, mirantibus reddere luci hominem, qui erat in luce, qui quotidie qui non erant, producit ad lucem.

Miraculum nativitatis ex virgine in Christo exhibitum.

4. 5. Fecit ista, et contemptus est a multis, plus attendentibus non quam magna faceret, sed quam parvus faceret, tamquam dicentibus apud se: Ista divina sunt, sed iste homo est. Duo ergo vides, divina et hominem. Si divina non possunt fieri, nisi a Deo, vide ne in homine lateat Deus. Attende, inquam, quae vides, crede quae non vides. Non te deseruit, qui vocavit ut credas. Quamvis iuberet te illud credere quod non potes videre, non te tamen dimisit nihil videntem, unde possis credere quod non vides. Parvane signa, parvane indicia sunt Creatoris ipsa creatura? Venit etiam, fecit miracula. Non poteras videre Deum, poteras hominem. Deus factus est homo, ut in uno tibi esset et quod videres, et quod crederes. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 12. Audis, et nondum vides. Ecce venit, ecce nascitur, ecce corpus assumit, ecce de femina procedit, qui fecit masculum et feminam. Qui fecit masculum et feminam, non est factus per masculum et feminam. Contempturus enim eras forte qui nasceretur, non contemnis quomodo nasceretur, quia semper erat antequam nasceretur. Ecce, inquam, assumpsit corpus; indutus est carne, processit ex utero. Iamne vides? Iam, inquam, vides carnem? Interrogo, sed carnem ostendo. Vides aliquid, et non vides aliquid. Ecce in ipso partu, ecce iam duo sunt, et quod videas, et quod non videas. Sed ut per ipsum quod vides, credas quod non vides. Contemnere coeperas, quia vides qui natus est. Crede quod non vides, quia de virgine natus est. Quantulus est, inquit, qui natus est. Sed quantus est, qui de virgine natus est! Et ille qui de virgine natus est, miraculum tibi temporale attulit. Non est natus de patre, scilicet de patre homine, et natus est de matre. Sed non tibi videatur impossibile, quia natus est per solam matrem, qui fecit hominem ante patrem et matrem.

Miraculo nativitatis Christi movemur ad credendum Deum Verbum.

5. 6. Attulit ergo tibi temporale miraculum, ut tu eum quaeras et mireris aeternum. Etenim ipse qui tamquam sponsus processit de thalamo suo 13, de utero scilicet virginali, ubi sanctae nuptiae factae sunt, verbum et caro, attulit, inquam, miraculum temporale, sed ipse est aeternus, ipse est Patri coaeternus, ipse est qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 14. Sed hoc videre non poteras. Fecit tibi unde sanareris, ut videre posses quod non videbas. Quod contemnis in Christo, nondum est contemplatio sanati, sed medicamentum aegroti. Noli festinare ad visionem sanorum. Angeli vident, angeli gaudent, angeli pascuntur et vivunt, nec deficit unde pascuntur, nec minuitur esca ipsorum. In sublimibus thronis, in partibus caelorum, in his quae supra caelos sunt, videtur Verbum ab angelis, et gaudetur, et manducatur, et permanet. Sed ut panem angelorum manducaret homo 15, Dominus angelorum factus est homo. Haec est salus nostra; medicina infirmorum, cibus sanorum.

Explicandum quomodo Filius faciat quae viderit Patrem facientem.

5. 7. Et loquebatur hominibus, et dicebat quod audistis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem 16. Iamne, putamus, est aliquis qui intellegat? Iamne, putamus, est aliquis in quo proficit collirium carnis ad intuendum utcumque splendorem divinitatis? Locutus est, loquamur et nos. Ille, quia Verbum; nos, quia de Verbo. Quare autem nos utcumque de Verbo? Quia ad similitudinem Verbi per Verbum. Quantum ergo capimus, quantum illius ineffabilitatis participes esse possumus, loquamur et nos, nec contradicatur nobis. Praecessit enim fides nostra, ut dicamus: Credidi, propter quod locutus sum 17. Loquor ergo quod credo. Utrum etiam quod utcumque video, ille magis videt; hoc videre vos non potestis. Sed cum dixero, qui videt quod dico, sive credat et me videre quod dixi, sive non credat, quid ad me illud? Sinceriter videat, et de me quod vult credat.

Arianorum error in verbis dominicis.

6. 8. Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem 18. Hic Arianorum error exsurgit, sed exsurgit ut cadat, quia non humiliatur ut surgat 19. Quid est quod te movit? Filium minorem vis dicere. Audisti enim: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Minorem vis ex hoc Filium dici. Novi hoc, novi. Hoc te movit. Crede minorem non esse. Videre nondum potes, crede. Hoc est quod paulo ante dicebam. Sed quomodo, inquies, contra verba ipsius crediturus sum? Ipse dicit: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Attende et quod sequitur: Quaecumque enim Pater facit, eadem et Filius facit 20. Non dixit: " talia ". Paululum attendat Caritas vestra, ne vobismetipsis strepitum faciatis. Tranquillo corde opus est, pia et devota fide, intentione religiosa, non in me vasculum, sed in illum qui panem ponit in vasculo. Attendite ergo paululum. In his enim quae supra diximus hortantes ad fidem, ut animus imbutus fide sit intellectus capax, ea quae dicta sunt, festiva, laeta, facilia, sonuerunt, exhilaraverunt mentes vestras, secuti estis, intellexistis quae dixi. Quae vero dicturus sum, non quidem despero aliquos intellecturos, non tamen spero omnes intellecturos. Et quia Deus nobis proposuit per lectionem evangelii unde dicamus, nec vitare possumus quod proposuit magister, forte vereor ne qui non intellexerint, qui fortassis plures erunt ut putent me frustra sibi locutum. Sed tamen propter eos qui intellexerint non frustra loquor. Laetetur qui intellegit, quod non intellegit patienter ferat qui non intellegit; quod non intellegit ferat, et ut intellegat differat.

Refellit arianos. Carnalem ipsorum sensum explodit. Quae fecit Pater nonnisi per Filium fecit.

7. 9. Non ergo ait: Quaecumque Pater facit, talia Filius facit, tamquam alia faciat Pater, et alia faciat Filius. Videbatur enim tamquam hoc dixisse, cum superius diceret: Non facit a se Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem 21. Intende. Neque ibi ait, nisi quod audierit Patrem iubentem, sed: Viderit, inquit, Patrem facientem. Si ergo carnalem intellectum, vel potius sensum interrogemus, quasi duos sibi proposuit artifices, Patrem et Filium, Patrem facientem nullo viso, Filium facientem Patre viso. Carnalis adhuc aspectus est. Verumtamen ut ea quae superiora sunt intellegamus, ista humiliora et abiecta non declinemus. Primo sic nobis ante oculos constituamus aliquid, putemus esse duos fabros, patrem et filium. Fecit pater arcam, quam filius facere non poterat, nisi patrem videret facientem. Attendit arcam quam fecit pater, et fecit arcam aliam talem, non eamdem. Differo paululum verba quae sequuntur, et iam interrogo Arianum: Siccine intellegis, quomodo proposui? Fecit Pater aliquid, quod cum videret Filius Patrem facientem, fecit et ipse tale aliquid. Hoc enim videntur sonare verba, quibus permotus es. Neque enim ait: Non potest a se Filius facere quidquam, nisi quod audierit Patrem iubentem; sed ait: Non potest a se facere Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ecce si sic intellegis, fecit Pater, et attendit Filius, ut videret et ipse quod faceret, faceret autem aliud aliquid tale, quale fecerat Pater. Hoc quod fecit Pater, per quem fecit? Si non per Filium, si non per Verbum, incurristi in blasphemiam Evangelii. Omnia enim per ipsum facta sunt 22. Ergo iam quod fecerat Pater, per Verbum fecerat. Si per Verbum fecerat, per Filium fecerat. Quis est alius qui attendit, ut faciat aliud aliquid quod viderit Patrem facientem? Non soletis dicere duos filios habere Patrem. Unus est unicus de illo genitus. Per misericordiam vero suam, solus ad divinitatem, et non solus ad haereditatem. Cohaeredes unico suo fecit Pater, non quos de sua substantia sicut ipsum genuit, sed quos de familia sua per ipsum adoptavit. In adoptationem quippe filiorum vocati sumus, sicut sancta Scriptura testatur 23.

Non alia Pater, alia Filius, sed eadem opera Trinitas facit.

8. 10. Quid ergo dicis? Ipse unicus loquitur, ipse Filius unigenitus in Evangelio loquitur, ipsum Verbum nobis verba fecit, ipsum audivimus dicentem: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Iam fecit Pater ut videat quod faciat Filius, et tamen nihil facit Pater nisi per Filium. Certe turbaris, haeretice, certe turbaris; sed tamquam helleboro accepto turbaris, ut saneris. Iam te non invenis, sententiam tuam et carnalem intuitum tuum, quantum arbitror, etiam ipse condemnas. Repone oculos carnis post te, erige si aliquid habes in corde, divina intuere. Audis quidem humana verba per hominem, per Evangelistam. Per Evangelium audis humana verba, sicut homo. Sed de Verbo Dei audis, ut humana audias, divina cognoscas. Exagitavit magister, ut erudiret; seminavit quaestionem, ut moveret intentionem. Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Consequens erat ut diceret: Quaecumque enim Pater facit, talia facit Filius. Non hoc ait, sed: Quaecumque Pater facit, haec eadem et Filius facit 24. Non alia Pater facit, alia Filius facit, quia omnia quae Pater facit, per Filium facit. Suscitavit Lazarum Filius 25, numquid eum Pater non suscitavit? Illuminavit Filius caecum 26, numquid Pater non illuminavit? Illuminavit Pater per Filium in Spiritu Sancto. Trinitas est, sed una operatio, una maiestas, una aeternitas, una coaeternitas, et opera eadem Trinitatis. Non alios homines creat Pater, alios Filius, alios Spiritus Sanctus. Unum eumdemque hominem et Pater et Filius et Spiritus Sanctus creat. Et Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus Deus creat.

Trinitas personarum et unitas divinitatis.

9. 11. Attendis pluralitatem personarum sed unitatem divinitatis agnosce. Propter enim pluralitatem personarum dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Non ait: Faciam hominem, et attende cum facio, ut possis et tu alterum facere. Faciamus, inquit. Pluralitatem audio. Ad imaginem nostram. Item pluralitatem audio. Ubi ergo singularitas divinitatis? Lege sequentia: Et fecit Deushominem 27. Dicitur: Faciamus hominem, et non dicitur: Fecerunt dii hominem. Intellegitur unitas in eo quod dictum est: Fecit Deus hominem.

Sensus verborum Christi ante recta fide, perquirendus.

9. 12. Ubi est ergo intentio illa carnalis? Confundatur, abscondatur, perimatur. Loquatur nobis Verbum Dei. Iam pii, iam credentes, iam imbuti fide et comparato aliquo merito intellegentiae, convertamus nos ad ipsum Verbum, ad fontem luminis, et dicamus simul: Domine, eadem fecit Pater quae tu; quia quidquid facit Pater, per te facit. Te Verbum audivimus in principio: Non vidimus, sed credimus. Ibi consequenter audivimus, quia omnia per te facta sunt 28. Omnia ergo quae facit Pater, per te facit. Eadem ergo facis quae Pater. Quid est? Quare dicere voluisti: Non potest Filius a se facere quidquam? Video enim aequalitatem quamdam tibi cum Patre, in eo quod audio: Quaecumque Pater facit, haec eadem Filius facit 29. Agnosco aequalitatem, hic intellego, hic capio ut possum: Ego et Pater unum sumus 30. Quid est: Quod non potes facere quidquam, nisi quod videris Patrem facientem? Quid est hoc?

Difficultas intellegendi ex eo quod non intellegatur videre Verbi.

10. 13. Forte dicat mihi, immo dicat omnibus nobis : Hoc enim quod dixi: Non potest facere Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem 31, videre meum quomodo intellegis? Videre meum quid est? Sequestra paululum formam servi, quam propter te suscepit. Etenim in illa forma servi Dominus noster oculos et aures habebat in carne, et in illa forma humana qualem et nos portamus eadem figura corporis erat, eadem lineamenta membrorum. Caro illa venerat ex Adam, sed non ille erat Adam. Ergo Dominus ambulans sive in terra, sive in mari, sicut ei placuit, sicut voluit, quia quidquid voluit potuit, inspexit quod voluit. Iecit oculos, vidit. Avetit oculos, et non vidit. A tergo erat qui sequebatur, ante erat qui videretur. Oculis corporis quod ante erat videbat. Divinitatem vero nihil latebat. Sepone, sepone, inquam, paululum formam servi. Formam Dei vide, in qua erat antequam mundus fieret, in qua erat aequalis Patri. Per eum hoc accipe et intellege quid tibi ait: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 32. Ibi eum vide, si potes, ut possis videre quid sit videre ipsius. In principio erat Verbum 33. Quomodo videt Verbum? Habetne oculos Verbum, an in illo se inveniunt oculi nostri, et oculi non carnales, sed oculi piorum cordium? Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 34.

In Christo forma servi mortalibus ostendebatur, forma Dei beatis servabatur.

10. 14. Aspicis Christum hominem et Deum. Ostendit tibi hominem, servat tibi Deum. Et vide quia Deum tibi servat, qui se tibi hominem ostendit. Qui diligit me, inquit, mandata mea custodit. Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et tamquam diceretur: Quid ei dabis, quem diligis? Et ostendam, inquit, me ipsum illi 35. Quid est hoc, fratres? Quem iam videbant, ipse se illis demonstraturum promittebat. Quibus? A quibus videbatur, an a quibus et non videbatur? Sic loquens Apostolo cuidam ait, quaerenti videre Patrem ut sufficeret ei, et dicenti: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et ille stans ante oculos servi, in forma servi, servans oculis deificatis formam Dei, ait illi: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui me videt, videt et Patrem 36. Patrem quaeris videre, me vide. Vides me, et non vides me. Vides quod pro te assumpsi, non vides quod pro te servavi. Audi mandata, purga oculos. Quia: Qui diligit me, mandata mea custodit, et ego diligam eum. Tamquam custodienti mandata mea, et tamquam sanato per mandata mea, ostendam me ipsum illi.

Videre Verbi non aliud a Verbo. Caritas capaces reddit ad capienda divina.

11. 15. Si ergo, fratres, videre non possumus quid sit videre Verbi, quo imus? Quam visionem forte praepropere exigimus? Quid nobis ostendi volumus quod videre non possumus? Ideo ista dicta sunt quae desideramus videre, non quod iam possimus capere. Videre enim Verbi si videas, forte in eo quod vides videre Verbi, ipsum Verbum videbis, ut non aliud sit Verbum, alium videre Verbi, ne ibi sit aliquid coagmentatum et copulatum et duplex et compaginatum. Simplex enim aliquid est ineffabili simplicitate. Non quemadmodum homo, aliud est homo, aliud videre hominis. Nam aliquando exstinguitur quod est videre hominis, et manet homo. Hoc est quod dicebam dicturum me aliquid, quod non possent omnes intellegere, etiam Dominus faciat, ut aliqui intellexerint. Fratres mei, ad hoc exhortor, ut videamus videre Verbi. Ultra vires vestras est hoc, quia parvae sunt? Nutriantur, perficiantur. Unde? Mandatis. Quibus mandatis? Qui diligit me, mandata mea custodit 37. Quae mandata? Iam enim crescere volumus, iam roborari, iam perfici, ut videamus videre Verbi. Dic iam, Domine, quae mandata? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 38. Hanc ergo, fratres, caritatem de ubertate fontis hauriamus, istam capiamus, in ea nutriamur. Cape per quod sis capax. Caritas te gignat, caritas nutriat, caritas perficiat, caritas roboret, ut videas videre Verbi, non aliud esse Verbum, et aliud videre ipsius; sed ipsum quod est videre Verbi, hoc esse Verbum. Et cito forte intelleges, quia illud quod dictum est: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem 39, tale est, ac si diceret: Non esset Filius, nisi de Patre nasceretur. Sufficiat, fratres. Novi id me dixisse quod cogitatum forte aperiatur, multis saepe verbis dictum forte obscuretur.