SERMO 125/A

 

TRACTATUS SANCTI AUGUSTINI EX CAPITULO EVANGELII
DE INFIRMO IACENTE AD PISCINAM. DIE SABBATO

 

Dies sabbati.

1. Quaeri solet, quomodo scriptum est in libro legis qui appellatur Genesis, ubi est initium sanctarum Scripturarum, cur omnia opera sua Deus perfecerit sexto die, et die septimo, id est die sabbati, requieverit ab omnibus operibus suis, cum dicat Filius eius, per quem facta sunt omnia: Pater meus usque nunc operatur, et ego operor 1. Hoc enim dicens redarguebat Iudaeos, qui ei calumniabantur, quod die sabbati dixerit homini: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula 2; Iudaeis enim onera portare non licet sabbato. Quid sibi ergo vult? Numquidnam Filius contrarius est Verbo Patris, cum ipse sit Verbum Patris? Intellegere ergo debemus, ne Iudaeis similes remaneamus; ipsi enim tam carnaliter accipiebant sabbatum, ut vacantem putarent Deum ex illo die sabbati. Aut si hoc non putabant, forte credebant et ipsum in creatura sua operari per sex dies, et sabbato omni requiescere sibi et vacare, et more puerorum gaudere ad ferias. Sic ergo ista solvitur quaestio, quia verum est Deum sex diebus implesse et perfecisse opera sua condendo creaturas, sabbato autem requievisse, non a creaturis amministrandis, sed a condendis. Nam moles ista mundana, id est caelum et terra et omnia quae in eis sunt, si ab eo non reguntur, cadunt. Regit autem ille mundum sine labore, non quomodo ille portabat grabatum. Et si bene intellegatur, Deus simul et requiescit et agit; omnis enim qui sine labore agit, et in ipso opere requiescit. Si me interroges utrum Deus vacet, viveremus si vacaret? Rursus si me interroges utrum Deus requiem habeat, respondebo tibi: Et quid est quod nobis dabit, si ipse non habet? Ergo respondebo: Et requiem habet, et usque nunc operatur. Hoc tu non potes; sed ille Deus est, quod non es tu. Venerat ergo iam tempus quo umbrae transirent, et respiraret dies, sicut scriptum est in Cantico canticorum: Donec aspiret dies, et removeantur umbrae 3.

Christus umbras removet.

2. Quando ergo Dominus Iesus languidum illum, quem sanum fecit, grabatum suum tollere iubebat, umbras veteres removebat. Iam ergo venerat tempus, quo fieret quod dicit Apostolus: Nemo ergo vos iudicet in cibo et potu, et in parte diei festi, neomeniae, et sabbatorum, quod est umbra futurorum 4. Erant ergo illae observationes iudaicae mandatae a Deo umbrae futurorum; et ipsa, quae fuerant futura, veniens Christus facere incipiebat praesentia; quod exspectabatur, advenerat; quod significabatur, videbatur. Non ergo impediant umbrae, removeantur, videamus lumen. In quo? In Christo. Propter hoc enim dicit: In lumine tuo videbimus lumen 5; et: Qui sedebant in umbra mortis, lumen ortum est eis 6. Sanus est homo, et calumniaris de grabato? Ille dixit languido ut portaret lignum, qui pro illo fuerat pensurus in ligno. Stulta impietas Iudaeorum! Quem videbas iacentem, vides ambulantem; et accusas portantem? Qui sanitatem dedit ambulanti, dedit vires portanti. Esto Christianus, o Iudaeae, et intellege sabbatum; quamdiu Iudaeus es, observare sabbatum potes, intellegere non potes. Nisi ad veritatem transeas, non potes habere quod celebras.

In corde legem habemus.

3. Quid est quod dixi: Non potes habere quod celebras? Potes enim per sabbati vacationem requiem celebrare; sed nisi ad Christum transeas, ad aeternam requiem non potes pervenire; remanebis in umbra, sine luce. Transi ergo ad Christum, ut auferatur velamen. Apostolus enim hoc dicit: Usque in hodiernum diem, quamdiu legitur Moyses, velamen est super corda eorum positum; quod non revelatur, quoniam in Christo evacuatur. Velamen, non Moyses, evacuatur; velamen, non lex. Attendite quomodo Dominus venerit, et evacuatur velamen; quando pependit in ligno, velum scissum est. O magnum mysterium! O ineffabile sacramentum! Transgressores legis auctorem legis crucifixerunt, et legis secreta patuerunt. Nonne crux illa clavis fuit? Dominum tenuit, et clausa dissolvit. Sed Iudaei etiam discisso velo copertam habent faciem: Nos autem, ait Apostolus, revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur, de gloria in gloriam, tamquam a Domini spiritu 7. In lapide illi potuerunt habere legem; o si haberent in corde, nobiscum essent. Nos autem, fratres, in cordibus habeamus legem; non verbi laudibus, sed bonis operibus demonstremus. Faciendae sunt eleemosynae, tempus est; videantur fructus vestri; gaudeam de laboribus meis. Non potes dicere languido: Surge et ambula; potes dicere: Donec surgas, iace et manduca. Sanare aegrum non potes, vestire nudum potes. Fac quod potes; non a te Deus exigit quod non potes.

Tobis, etsi caecus, tamen videbat.

4. De ipsa facienda misericordia audistis quid monuerit sanctus Tobis filium suum Tobiam: Sicut tibi est substantia, fili, ita fac; si multum habes, multum fac; si exiguum, de ipso exiguo communica 8. Vidua, quae duo minuta attulit, quam exiguum habebat! Et Dominus eam videbat 9. Certe si negligebant, quia multum non attulit quam duo minuta, videre poterat cor sapientis quae dedit. Quae plus in dona Dei misit, quam quae sibi nihil dimisit? Non hoc monuit Tobis filium suum: Ex eo quod habes, inquit, communica; non dixit: Totum da. Hoc facite quod Tobis monuit. Multi et illud fecerunt; omnia sua dimiserunt, omnia sua pauperibus donaverunt, nihil sibi reliquerunt. Nihil, putamus? Et ubi est Deus? Quid enim non habet pauper, si Deum habet? Aut quid habet dives, si Deum non habet? Facite ergo, et ammiramini verba Scripturae. Caecus pater videnti filio loquebatur, monebat ut faceret eleemosynam; qui inter cetera dicebat : Eleemosyna enim liberat a morte. Non est hoc mirum; etsi enim caecus loquebatur videnti, sed tamen vivens viventi. Quod sequitur mirum est. Cum enim dixisset de eleemosyna: Liberat a morte, addidit, et non permittit ire in tenebras 10. O pater, semper eleemosynam fecisti; quare ad has tenebras caecitatis venisti? Poterat ergo hoc dicere filius patri suo; sed ille sciebat quid diceret, et ille quod audiebat intellegebat. Sunt aliae tenebrae, quo eleemosyna intrare non permittit eos, qui amant eam facere. Quae illae sunt tenebrae? De quibus ipse Dominus dicit: Ligate illi manus et pedes, et proicite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium 11. Istae, tenebrae exteriores vocantur. Quare? Quia extra Deum sunt; qui ad illas venit, et qui in illas intrat, a Deo longe recedit. Denique servum malum mittit in tenebras exteriores; bono autem dicit: Intra in gaudium Domini tui 12. Malum est exire ad tenebras; bonum est intrare in lucem, ubi omnino non ullae sint tenebrae nec cordis nec carnis.

Colimus Deum, et colit nos Deus.

5. Erat ergo in isto Tobia caecitas carnis, sed magna lux cordis. Filius patri, ne offenderet locum, manum tenebat; pater filio, ne offenderet Deum, viam vitae demonstrabat. Ille manum tenebat; ille viam demonstrabat, ubi vere periculosum est offendere. In qua luce erat, quando ista dicebat? Certe clausi erant oculi, et tamen dicebat: Fili, fac eleemosynam; eleemosyna liberat a morte 13. Nihil videbat, qui hoc dicebat? Immo videbat, non alba et nigra, sed iusta et iniusta; discernebat, non colores, sed mores. Benedictus filius, qui audiebat caecum videntem, caecum in carne, videntem in corde! Caecitas enim transit illius, curavit illum Deus, recepit oculos; sed et si non reciperet oculos in hac carne, nonne fuerant illi oculi quandoque in morte claudendi? Omnes enim sancti, quando hinc exeunt, ad lumen veniunt; vile est videntibus Deum lumen solis huius. Cernentem filium pater exhortabatur, et de eleemosynis commonebat; multa dixit de eleemosynis, prope hoc solum filium carissimum et unicum monuit. Quanta vis est in eis, quanta virtus! Quid datur, et quid accipitur? Quid expenditur, et quid emitur? Non nobis dicitur: Emerunt eleemosynis patres vestri regnum caelorum? Et emerunt, et nobis emendum reliquerunt. Omnes emant, omnes possideant; angustias nemo patietur; possessio Dei erimus, possessio nostra Deus erit. Colimus enim Deum, et colit nos Deus. Sed quod dixi: Colimus Deum, omnes accipiunt; quod dixi: Colit nos Deus, aliquos fortasse offendi. Nos eum colimus, non ipse nos? Bonum est nobis, ut colat nos; nam nisi agrum istum coluerit, spinis implebitur. Quis est agricola, nisi qui colit agrum? Audi ergo Dominum Christum, et noli expavescere, quando tibi dicitur, colit te Deus: Ego sum, inquit, vitis, vos sarmenta, et Pater meus agricola 14. Ergo colimus Deum ut fructum habeamus, et colit nos; utrumque propter fructum nostrum fit. Nos enim de sterilibus efficimur fecundi atque fructiferi; aridi et sitientes implemur eo; fons autem siccari non novit. Fit ergo totum propter nos. Agamus gratias ei qui creavit nos, et ut cum illo regnemus vocavit nos.