RURSUM IN IOANNIS (CAPP. 5; 9):
" DE QUINQUE PORTICIBUS, UBI MULTITUDO LANGUENTIUM IACEBAT;
ET DE PISCINA SILOE "
1. Nec auribus, nec cordibus vestris rudia repetuntur; reparant tamen audientis affectum, et quodam modo commemorata innovant nos; nec piget ea quae nota sunt audire, quia semper dulcia sunt, quae Domini sunt. Sic est expositio divinarum Scripturarum, sicut sunt ipsae divinae Scripturae; etsi notae sunt, leguntur tamen ad commemorationem. Sic et expositio earum, etsi nota est, repetenda est tamen, ut qui obliti sunt commemorentur, vel qui forte non audierunt, audiant; et qui tenent quod audire consueverunt, repetendo fiat ut oblivisci non possint. Meminimus enim de hoc capitulo Evangelii iam nos locutos Caritati vestrae 1. Nec piget tamen eadem vobis commemorare, sicut non piguit eamdem vobis lectionem repetere. Apostolus Paulus dicit quadam in Epistola: Eadem scribere vobis, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium 2. Ita et nos eadem dicere vobis, nobis non pigrum, vobis autem tutum.
2. Quinque porticus, in quibus iacebant infirmi, legem significant, quae primo data est Iudaeis et populo Israel per famulum Dei Moysen. Etenim Moyses ipse, minister legis, quinque libros fecit. Propter numerum ergo librorum, quos ille scripsit, quinque porticus legem figurabant. Quia vero lex non data est quae sanaret infirmos, sed quae proderet et ostenderet; sic enim dicit Apostolus: Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 3; propterea in illis porticibus iacebant aegroti, non sanabantur. Quid enim ait? Si data esset lex quae posset vivificare. Non ergo illae porticus, quae figurabant legem, sanare poterant aegrotos. Dicit mihi aliquis: Quare ergo data est? Ipse exposuit apostolus Paulus: Conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Qui enim aegrotabant, sanos se esse putabant. Acceperunt legem, quam implere non poterant; didicerunt in quo morbo essent, et imploraverunt manus medici; voluerunt sanari, quia cognoverunt se laborare; quod non cognoscerent, nisi datam legem implere non possent. Innocens enim homo sibi videbatur, et ex ipsa superbia innocentiae falsae insanior fiebat. Ad domandam ergo superbiam, et ad denudandam, data est lex; non ad liberandos aegrotos, sed ad convincendos superbos. Ergo attendat Caritas vestra: ad hoc data est lex, quae proderet morbos, non quae tolleret. Ideo ergo aegroti illi, qui in domibus suis secretius aegrotare possent, si illae quinque porticus non essent, prodebantur oculis omnium in illis porticibus, sed a porticibus non sanabantur. Utilis ergo erat lex ad prodenda peccata, quia reus homo abundantius factus ex praevaricatione legis, posset edomata superbia implorare auxilium miserantis. Attendite Apostolum: Lex subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia 4. Quid est: lex subintravit, ut abundaret delictum? Sicut alio loco dicit: Ubi enim non est lex, nec praevaricatio 5. Peccator homo potest dici ante legem, praevaricator non potest. Cum autem accepta lege peccaverit, non solum peccator, sed etiam praevaricator invenitur. Cum ergo praevaricatio adiuncta sit peccato, ideo abundavit delictum. Abundante autem delicto, discit humana superbia tandem subici, et confiteri Deo, et dicere: Infirmus sum 6. Dicere etiam verba illa Psalmi, quae non dicit nisi anima humiliata: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi 7. Dicat ergo hoc anima infirma, saltem convicta per praevaricationem; et non sanata, sed demonstrata per legem. Audi et ipsum Paulum ostendentem tibi quia et lex bona est, et tamen nisi gratia Christi non liberat a peccato. Lex enim prohibere potest, et iubere: afferre medicinam, ut sanetur illud quod non permittit hominem implere legem, non potest, sed gratia illud facit. Ait enim Apostolus: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Id est, iam video quia quod reprehendit lex, malum est; et quod iubet lex, bonum est. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati 8. Hoc ex poena peccati, ex traduce mortis, ex damnatione Adam, repugnat legi mentis, et captivat legi peccati, quae est in membris. Convictus est iste; accepit legem ut convinceretur; vide quid ei profuit quod convictus est. Audi verba sequentia: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 9.
3. Intendite ergo. Erant illae porticus legem significantes, portantes aegrotos, non sanantes; prodentes, non curantes. Sed quis curabat aegrotos? Qui descendebat in piscinam. Quando autem descendebat aeger in piscinam? Cum Angelus signum dabat de aquae motu. Sic enim erat sanctificata illa piscina, ut Angelus veniret, et moveret aquam. Homines aquam videbant; sed ex motu aquae turbatae intellegebant praesentiam Angeli. Si quis tunc descendisset, curabatur. Quare ergo ille aegrotus non curabatur? Consideremus verba ipsius: Hominem, inquit, non habeo, ut cum mota fuerit aqua, deponat me in piscinam; cum enim venio, descendit alius 10. Ergo tu non potes postea descendere, si alter ante te descendat? Significatum est hic, quia non curabatur nisi unus ad motum aquae. Quisquis prior descendisset, ipse solus curabatur; quicumque autem postea descendisset, ad illum motum aquae non sanabatur; sed exspectabat donec iterum moveretur. Quid sibi vult ergo hoc sacramentum? Non enim sine causa est. Intendat Caritas vestra. Aquae positae sunt in Apocalypsi in figura populorum. Nam cum multas aquas vidisset, quaesivit Ioannes in Apocalypsi quid esset, et dictum est ei populos esse 11. Aqua ergo illa populum significabat Iudaeorum. Sicut enim populus ille tenebatur quinque libris Moysi in lege, sic et aqua illa quinque porticibus cingebatur. Quando turbata est aqua? Quando turbatus est populus Iudaeorum. Et quando turbatus est populus Iudaeorum, nisi quando venit Dominus Iesus Christus? Passio Domini, aquae turbatio. Turbati sunt enim Iudaei, quando passus est Dominus. Ecce ad ipsam perturbationem pertinet quod modo legebatur. Volebant illum Iudaei occidere, non solum quia ista faciebat sabbatis, sed quia Filium Dei se dicebat, aequalem se faciens Deo. Aliter enim se dicebat Filium Dei Christus, aliter dictum est hominibus: Ego dixi: dii estis, et filii Altissimi omnes 12. Nam si sic se faceret Filium Dei, quomodo quicumque homo potest dici filius Dei (per gratiam enim Dei dicuntur homines filii Dei), non irascerentur Iudaei. Sed quia alio modo illum intellegebant dicere Filium Dei se esse, secundum quod est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 13; et secundum id quod dicit Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 14; videbant hominem, et irascebantur, quia aequalem se Deo faciebat. Ille autem noverat se aequalem, sed ubi illi non videbant. Quod enim illi videbant, crucifigere volebant; quod non videbant, ab eo iudicabantur. Quid videbant Iudaei? Quod videbant et Apostoli, quando dixit Philippus: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Quid autem non videbant Iudaei? Quod nec ipsi Apostoli, quando respondit Dominus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui me videt, videt et Patrem 15. Hoc ergo in illo Iudaei quia videre non poterant, tamquam hominem superbum et impium habebant, aequalem se facientem Deo. Turbatio erat, turbabatur aqua, Angelus venerat. Dictus est enim et Dominus magni consilii Angelus 16, quia nuntius voluntatis Patris. " Angelus " enim graece, latine " Nuntius " est. Et habes Dominum dicentem annuntiare se nobis regnum caelorum. Venerat ergo ille magni consilii Angelus, sed Dominus omnium Angelorum. Et propter hoc Angelus, quia carnem suscepit: Dominus autem Angelorum, ex eo quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 17. Si enim omnia, et Angeli. Et ideo ipse factus non est, quia per ipsum facta sunt omnia. Quod autem factum est, sine Verbo operante factum non est. Caro autem, quae facta est mater Christi, nasci non potuit, nisi per Verbum, quod de illa postea natum est, crearetur.
4. Turbabantur ergo Iudaei. Quid est hoc? Utquid ista facit sabbatis? Et maxime ad ipsa verba Domini: Pater meus usque nunc operatur, et ego operor 18. Turbavit illos quod carnaliter intellegebant, quia septimo die requievit Deus ab omnibus operibus suis 19. Scriptum est enim in Genesi, et optime scriptum est, et rationabile quare scriptum est. Illi autem putantes quasi Deum fatigatum post omnia requievisse septimo die, et ideo benedixisse eum, quia in eo a lassitudine refectus est, non intellegebant stulti, quia qui verbo fecit omnia, fatigari non potuit. Legant, et dicant mihi quomodo posset fatigari Deus dicens: Fiat; et factum est. Hodie si sic faciat homo, quomodo fecit Deus, quis fatigatur? Dixit: Fiat lux; et facta est lux. Item: Fiat firmamentum; et factum est 20; aut si dixit, et factum non est, fatigatus est. Alio loco breviter: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt 21. Qui ergo sic facit, quomodo laborat? Si autem non laborat, quomodo requiescit? Sed in illo sabbato, ubi requiescere dictum est Deum ab omnibus operibus suis, in requie Dei requies nostra significata est; quia erit sabbatum huius saeculi, cum transierint sex aetates. Quasi sex dies saeculi transeunt. Unus dies ab Adam usque ad Noe transiit; alius a diluvio usque ad Abraham transiit; tertius ab Abraham usque ad David transiit; quartus a David usque ad transmigrationem Babyloniae transiit; quintus a transmigratione Babyloniae usque ad adventum Domini nostri Iesu Christi. Modo sextus dies agitur. In sexta aetate, in sexto die sumus. Ergo reformemur ad imaginem Dei, quia sexto die factus est homo ad imaginem Dei 22. Quod ibi fecit formatio, hoc in nobis reformatio; et quod ibi fecit creatio, hoc in nobis recreatio. Post istum diem in quo modo sumus, post istam aetatem, ventura est requies quae promittitur sanctis, quae prefigurabatur in illis diebus. Quia et revera post omnia quae fecit in mundo, nihil fecit postea novum in creatura. Ipsae creaturae convertentur et commutabuntur. Nam ex quo institutae sunt creaturae, nihil amplius additum est. Sed tamen, nisi ille qui fecit, mundum regeret, caderet quod factum est; non potest nisi administrare illud quod fecit. Quia ergo nihil additum est creaturae, requievisse dictus est ab omnibus operibus suis; quia vero quod fecit gubernare non cessat, recte dixit Dominus: Pater meus usque nunc operatur. Intendat Caritas vestra. Perfecit, requievisse dictus est; perfecit enim opera, et nihil addidit. Gubernat quod fecit: ergo non cessat. Sed quanta facilitate fecit, tanta facilitate gubernat. Nolite enim putare, fratres, quia non laborabat cum conderet, et laborat quia regit; quomodo in navi laborant qui fabricant navem, laborant qui gubernant; homines enim sunt. Ille enim quanta facilitate dixit, et facta sunt, tanta facilitate et iudicio per Verbum gubernat omnia.
5. Non quia videntur perversae res humanae, videatur nobis non esse gubernationem rerum humanarum. Omnes enim homines in locis suis ordinantur: sed unicuique videtur quia ordinem non habent. Tu tantum vide quid velis esse: nam quomodo volueris esse, novit artifex ubi te ponat. Pictorem attende. Ponuntur ante illum varii colores, et novit ubi ponat quemque colorem. Certe peccator niger color esse voluit; ideo nescit ordo artificis ubi eum ponat? Quanta ordinat de nigro colore? Quanta ornamenta facit pictor? Facit inde capillos, facit barbam, facit supercilia; non facit frontem, nisi de albo. Tu vide quid velis esse: non cures ubi te ordinet qui non novit errare, scit ubi te ponat. Sic enim per leges istas mundi videmus hoc fieri. Effractor esse voluit nescio quis: novit lex iudicis quia contra legem fecit; novit lex iudicis ubi illum ponat: ordinat illum optime. Ille quidem male vixit: sed non male ordinavit lex. Ex effractore erit metallicus: de opere metallici quanta opera construuntur? Illius poena damnati ornamenta sunt civitatis. Sic ergo Deus novit ubi te ponat. Noli putare quia turbas consilium Dei, si perversus esse volueris. Qui creare te noverat, ordinare te non novit? Bonum est ibi ut illuc coneris, ut bono loco ponaris. Quid dictum est de Iuda ab Apostolo? Abiit in locum suum 23. Operante utique divina providentia, quia per malam voluntatem malus esse voluit, non autem Deus malum ordinando fecit. Sed quia ipse malus peccator esse voluit, fecit quod voluit, sed passus est quod noluit. In eo quod fecit quod voluit, peccatum eius deprehenditur; in eo quod passus est quod noluit, ordo Dei laudatur.
6. Hoc quare dixi? Ut intellegatis, fratres, quod optime dictum sit a Domino Iesu Christo: Pater meus usque modo operatur. Quia non deserit creaturam, quam fecit. Et dixit: Quomodo operatur, et ego operor 24. Iam ibi se significavit aequalem Deo. Pater meus, ait, usque modo operatur, et ego operor. Ille carnalis sensus de sabbato turbatus est. Putabant enim fatigatum Dominum requievisse, ut nihil operaretur. Audiunt: Pater meus usque modo operatur, turbantur. Et ego operor: fecit se aequalem Deo, turbantur. Sed nolite iam expavescere. Turbatur aqua, sanari habet aegrotus. Quid est hoc? Ideo turbantur illi, ut patiatur Dominus. Patitur Dominus, funditur pretiosus sanguis, redimitur peccator, donatur gratia peccanti, et dicenti: Miser ego homo, quis me liberavit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Dominum nostrum Iesum Christum 25. Sed quomodo curatur? Si descendat. Sic enim erat illa piscina, quo descenderetur, non quo ascenderetur. Possent enim esse et tales piscinae, sic instructae, ut ascenderetur ad illas. Quare autem illa talis facta est, quo descenderetur? Quia passio Domini humilem quaerit. Descendat humilis, non sit superbus, si vult sanari. Quare autem unus? Quia unica est Ecclesia per totum orbem terrarum, unitas salvatur. Ubi ergo salvatur unus, unitas significatur. Per " unum " unitatem intellege. Ab unitate ergo noli recedere, si non vis immunis esse ab ista salute.
7. Quid sibi ergo vult quod triginta et octo annos infirmus erat? Scio, fratres, me ista iam dixisse; sed et qui legunt obliviscuntur, quanto magis qui raro audiunt? Intendat ergo paululum Caritas vestra. In quadragenario numero completio iustitiae figuratur. Completio iustitiae, quia hic vivimus in labore, in aerumnis, in continentia, in ieiuniis, in vigiliis, in tribulationibus; ipsa est exercitatio iustitiae, ferre tempus hoc, et ab hoc saeculo quodam modo ieiunare; non a cibo carnis, quod raro facimus; sed ab amore saeculi, quod semper facere debemus. Ille ergo implet legem, qui se abstinet ab isto saeculo. Non enim potest amare quod aeternum est, nisi destiterit amare quod temporale est. Intendite amorem hominis: sic putate quasi manum animae. Si aliquid tenet, tenere aliud non potest. Ut autem possit tenere quod datur, dimittat quod tenet. Hoc dico, videte quia aperte dico: Qui amat saeculum, amare Deum non potest; occupatam habet manum. Dicit illi Deus: Tene quod do. Non vult dimittere quod tenebat: non potest accipere quod offertur. Numquid dixi: Non possideat nescio quis? Si potest, si hoc de illo exigit perfectio, non possideat. Si non potest, aliqua necessitate impeditus, possideat, non possideatur; teneat, non teneatur; dominus sit rei suae, non servus; sicut dicit Apostolus: De cetero, fratres, tempus breve est; superest ut ei qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et qui emunt, tamquam non possidentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui flent, tamquam non flentes; et qui utuntur hoc saeculo, tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi. Volo vos sine sollicitudine esse 26. Quid est: Noli amare quod possides in hoc saeculo? Non teneat manum tuam, unde tenendus est Deus. Non occupetur amor tuus, quo potes ad Deum tendere, et inhaerere ei qui te creavit.
8. Dicis, et respondes mihi: Et Deus scit quia innocenter possideo. Tentatio probat. Turbatur tibi quod possides, et blasphemas. Modo talia patiebamur. Turbatur quod possides, et non inveniris qui eras, et ostendis aliud esse in voce tua nunc, et aliud pridie in voce tua. Atque utinam tuum vel cum clamore defendas, et non alienum cum audacia usurpare coneris; et quod peius est, ne reprehendaris, quod alienum est tuum esse dicis. Sed quid opus est? Illud moneo, illud dico, fratres, et ego fraterne moneo; Deus iubet, et ego commoneo, quia commoneor. Ille terret me, qui tacere non sinit. De me exigit quod dedit. Dedit enim erogandum, non servandum. Si autem servavero, et abscondero, dicit mihi: Serve nequam et piger, quare non dedisti pecuniam nummulariis, et ego veniens cum usuris eam exigerem? 27 Et mihi quid proderit, quia nihil perdidi ex eo quod accepi? Parum est Domino meo, avarus est: sed avaritia Dei salus nostra est. Avarus est, nummos suos quaerit, imaginem suam colligit. Dares, inquit, pecuniam nummulariis, et ego veniens cum usuris exigerem. Et si forte oblivio faceret, ut non vos commonerem; vel tentationes et tribulationes quas patimur, admonerent vos. Certe audistis verbum Dei. Benedictus Dominus et gloria ipsius. Congregati enim estis, et suspendimini in verbo dispensatoris Dei. Non ad carnem nostra attendatis, per quam vobis exhibetur; quia esurientes non attendunt ad vilitatem vasculi, sed ad caritatem cibi. Probat vos Deus. Congregati estis, laudate verbum Dei; tentatio probabit quomodo audiatis: habebitis negotia, in quibus ostendatur quales estis. Nam et qui hodie conviciose clamat, heri libenter audiebat. Ideo praemoneo, ideo dico, ideo non taceo, fratres mei, quia veniet interrogandi tempus. Dominus enim interrogat iustum et impium. Certe hoc cantastis, certe simul cantavimus: Dominus interrogat iustum et impium. Et quid sequitur? Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam 28. Et alio loco: In cogitationibus impii interrogatio erit 29. Non ubi ego te interrogo, ibi interrogat Deus. Ego interrogo linguam tuam, Deus interrogat cogitationem tuam. Novit autem quomodo audias, et novit quomodo exigat, qui iubet ut dem. Erogatorem me esse voluit, exactionem sibi servavit. Monere, docere, corripere nostrum est; salvare vero et coronare, aut damnare et in gehennas mittere, non est nostrum. Iudex autem tradet ministro, minister in carcerem. Amen dico tibi, non exies inde, donec solvas novissimum quadrantem 30.
9. Redeamus ergo ad rem. Perfectio iustitiae quadragenario numero demonstratur. Quid est quadragenarium numerum implere? Continere se ab amore huius saeculi. Continentia a rebus temporalibus, ne perniciose amentur, quasi ieiunare est ab isto saeculo. Ideo Dominus quadraginta diebus ieiunavit 31, et Moyses 32, et Elias 33. Qui ergo dedit servis ieiunare posse quadraginta diebus, non potuit octoginta vel centum ieiunare? Quare noluit amplius quam dederat servis, nisi quia in ipso quadragenario numero est mysterium ieiunii, continere ab isto saeculo? Quid est hoc dicere? Quod ait Apostolus: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo 34. Ipse ergo implet numerum quadragenarium. Et quid ostendit Dominus? Quia hoc Moyses fecit, hoc Elias, hoc Christus, hoc et lex, hoc et Prophetae, hoc et Evangelium docet; ne aliud putes esse in lege, aliud in Prophetis, aliud in Evangelio. Omnes Scripturae nihil te aliud docent, nisi continentiam ab amore saeculi, ut amor tuus currat in Deum. Figuratur quia hoc docet lex, quadraginta diebus ieiunavit Moyses. Figuratur quia hoc docent Prophetae, quadraginta diebus ieiunavit Elias. Figuratur quia hoc docet Evangelium, quadraginta diebus ieiunavit Dominus. Ideo et in monte ipsi tres apparuerunt, Dominus in medio, Moyses et Elias a lateribus. Quare? Quia ipsum Evangelium testimonium habet a lege et Prophetis 35. Quare autem in quadragenario numero est perfectio iustitiae? In Psalterio dictum est: Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum psallam tibi 36. Quod significat decem praecepta legis, quam Dominus non venit solvere, sed adimplere. Ipsa autem lex per orbem terrarum, quattuor angulos habere constat: Orientem, Occidentem, Meridianum et Aquilonem, sicut dicit Scriptura. Unde et vas, quod portabat figurata omnia animalia, quod demonstratum est Petro, quando dictum est: Macta et manduca 37, ut ostenderentur Gentes crediturae et intraturae in corpus Ecclesiae, sicut quod manducamus in corpus nostrum intrat, quattuor lineis dimissum est de caelo (ipsae sunt quattuor partes orbis terrarum) totum orbem crediturum ostendit. Ergo in quadragenario numero continentia a saeculo est. Haec est legis plenitudo: legis autem plenitudo caritas. Ideo ante Pascha quadraginta diebus ieiunamus. Signum enim est ante Pascha vitae huius nostrae laboriosae, ubi in laboribus et aerumnis, et continentia implemus legem. Post Pascha autem, id est, resurrectionis Domini dies celebramus, significantes resurrectionem nostram. Ideo quinquaginta dies celebrantur: quia denarii merces additur quadragenario, et fit quinquagenarius. Quomodo est merces denarius? Non legistis quia qui ad vineam conducti sunt, sive illi qui prima, sive qui sexta, sive qui novissima hora, non potuerunt accipere nisi denarium 38? Iustitiae nostrae cum addita fuerit merces eius, in quinquagenario erimus. Iam tunc non nobis vacabit nisi laudare Deum. Ideo per illos dies Alleluia dicimus. Alleluia enim laus Dei est. In ista fragilitate mortalitatis, in isto quadragenario hic, velut ante resurrectionem, gemamus in orationibus, ut tunc laudemus. Modo tempus est desiderandi, tunc tempus erit amplectendi et fruendi. Non deficiamus in tempore quadragenario, ut gaudeamus in tempore quinquagenario.
10. Quis est autem qui implet legem, nisi qui habuerit caritatem? Interroga Apostolum: Plenitudo legis caritas 39. Omnis enim lex in uno sermone impleta est, in eo quod scriptum est: Dilige proximum tuum tamquam te ipsum 40. Sed praeceptum caritatis geminum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Hoc praeceptum magnum est. Alterum huic simile: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Domini verba sunt in Evangelio: In his duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae 41. Sine dilectione gemina lex impleri non potest. Quamdiu non impletur lex, infirmitas est. Ideo duo minus habebat, qui triginta octo annos infirmus erat. Quid est: Duo minus habebat? Duo praecepta illa non implebat. Quid prodest quia cetera implentur, si illa non implentur? Triginta octo habes? Si illa duo non habueris, cetera nihil tibi proderunt. Minus habes duo, sine quibus nihil valeant cetera, si non habueris duo praecepta, quae perducunt ad salutem. Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam; caritatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam; caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 42. Apostoli verba sunt. Illa ergo omnia quae dixit, quasi triginta octo anni sunt: sed quia caritas ibi non erat, infirmitas erat. Quis ergo ab ista infirmitate sanabit, nisi qui venit dare caritatem? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 43. Et quia venit dare caritatem, et caritas perficit legem; merito dixit: Non veni legem solvere, sed implere 44. Sanavit aegrotum, et dixit illi ut ferret grabatum suum, et iret in domum suam. Hoc et paralytico, quem sanavit, dixit 45. Quid est: ferre grabatum nostrum? Voluptatem carnis nostrae. Ubi infirmi iacemus, quasi lectus noster est. Sed qui sanati fuerint, continent et ferunt eam, non ab ipsa carne continentur. Ergo sanus contine fragilitatem carnis tuae, ut signo quadragenarii ieiunii ab isto saeculo, impleas quadragenarium numerum, qui sanavit illum aegrotum, qui non venit legem solvere, sed implere.
11. Hoc audito, dirigite cor vestrum in Deum. Nolite vos fallere. Tunc vos interrogate, quando bene est in saeculo; tunc vos interrogate, si amatis hunc mundum, aut si non amatis; discite dimittere, antequam dimittamini. Quid est: dimittere? Animo non amare. Cum adhuc tecum est quod amissurus es, aut vivus, aut moriens illud dimittis, non potest tecum esse semper; cum ergo adhuc tecum est, solve amorem; paratus esto in voluntate Dei, suspendere in Deum. Tene te ad illum quem non amittis invitus; ut si contigerit ut amittas ista temporalia, dicas: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum 46. Si autem contigerit, et hoc vult Deus, ut illa quae habes tecum sint usque in finem; solutus ab hac vita, accipis denarium quinquagenarium, et fit in te perfectio beatitudinis, cum cantas Alleluia. Haec habentes in memoria quae commemoravi, valeant ut non diligatis saeculum. Mala est amicitia ipsius, fallax est, inimicum facit Deum. Cito in una tentatione offendit Deum homo, et fit inimicus. Immo non tunc fit inimicus, sed tunc proditur inimicus fuisse. Nam quando diligebat et laudabat, inimicus erat; sed nec ipse sciebat, nec alii. Accedit tentatio, tangitur vena, et proditur febris. Itaque, fratres, dilectio mundi, et amicitia mundi inimicos Deo facit. Et ipse non exhibet quod promisit, mendax est, et fallit. Ideo homines non cessant sperare in isto saeculo, et quis pervenit ad omnia quae sperat? Sed ad quaecumque pervenerit, continuo hoc vilescit ei quo pervenit. Incipiunt alia desiderari, alia cara sperantur; quae dum venerint, quidquid tibi venit, vilescit. Tene ergo Deum, quia numquam vilescit, quia pulchrius nihil est. Propterea enim vilescunt ista, quia non possunt stare, quia non sunt quod ipse. Tibi enim, o anima, non sufficit, nisi qui te creavit. Quidquid aliud apprehendis, miserum est; quia tibi solus ille potest sufficere qui ad similitudinem suam te fecit. Ex ipsa voce dictum est: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 47. Ibi tantum potest esse securitas, et ubi potest esse securitas, quodam modo ibi erit satietas insatiabilis. Nam neque satiaberis, ut velis discedere; neque aliquid deerit, ut quasi inopiam patiaris.