SERMO 124

 

DE VERBIS EVANGELII IOANNIS (5, 2- 4):
EST AUTEM IEROSOLYMIS PROBATICA PISCINA ", ETC.

 

Aegroti ad piscinam sanatio fuit figuratio.

1. Recentissima in auribus nostris sonuit evangelica lectio, et ad cognoscendum quid sibi vellent quae lecta sunt, fecit attentos. Hoc de me exspectari arbitror, hoc me pro viribus expositurum, Domino adiuvante, polliceor. Procul dubio enim non frustra fiebant illa miracula, et aliquid nobis pro aeterna salute figurabant. Nam salus corporis quae reddita est homini, quanti temporis fuit? Quae est enim vita vestra, dicit sancta Scriptura? Vapor est, inquit, ad modicum apparens; deinceps exterminabitur 1. Quod ergo illius hominis corpori ad tempus reddita est sanitas, reddita est nonnulla vapori diuturnitas. Non itaque pro magno illud habendum est: Vana salus hominis 2. Et illud recolite, fratres, illud propheticum et evangelicum, quia in Evangelio legitur hoc testimonium: Omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni; fenum aruit, flos decidit; Verbum Domini manet in aeternum 3. Verbum Domini etiam feno dat honorem, et honorem non transitorium: dat enim et carni immortalitatem.

Tota haec vita tribulatio est. Tortores animae, timor et dolor.

2. Sed prius transit tribulatio vitae huius, de qua nobis praestat auxilium, cui diximus: Da nobis auxilium de tribulatione 4. Tota quippe ista vita intellegentibus tribulatio est. Sunt enim duo tortores animae, non simul torquentes, sed cruciatum alternantes. Horum duorum tortorum nomina sunt, timor et dolor. Quando tibi bene est, times; quando male est, doles. Saeculi huius quem non decipit prosperitas, non frangit adversitas? Tenenda est in hoc feno et in diebus feni via tutior, Verbum Dei. Cum enim dictum esset: Omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni; fenum aruit, flos decidit; quasi nos quaeramus: Quae feno spes? Quae flori feni stabilitas? sed Verbum, inquit, Domini manet in aeternum 5. Et unde, inquis, ad me Verbum Domini? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 6. Verbum enim Domini tibi dicit: Noli respuere promissum meum, quia non respui fenum tuum. Hoc ergo quod nobis praestitit Verbum Domini, ut ad ipsum nos teneremus, ne cum flore feni transiremus; hoc ergo quod nobis praestitit, ut Verbum caro fieret, suscipiens carnem, non mutatum in carnem; manens et assumens, manens quod erat, assumens quod non erat; hoc ergo quod nobis praestitit, etiam piscina illa significat.

Piscinae probaticae significatio. Humilitas Christi per superbiam non respuenda.

3. Breviter dico: aqua illa, Iudaicus populus erat; quinque porticus, Lex. Quinque enim libros scripsit Moyses. Ergo aqua quinque porticibus cingebatur, sicut ille populus lege coercebatur. Aquae perturbatio, in illo populo est Domini passio. Qui descendebat sanabatur, nonnisi unus: quia ipsa est unitas. Quibuscumque ista displicet Christi passio, superbi sunt; nolunt descendere, non sanantur. Et ego, inquit, crediturus sum Deum in carne, Deum natum ex femina, Deum crucifixum, flagellatum, mortuum, vulneratum, sepultum? Absit ut hoc credam de Deo; indignum est. Cor loquatur, non cervix. Superbo videtur indigna Domini humilitas, ideo a talibus longe fit sanitas. Noli te extollere: si vis sanari, descende. Expavescere pietas debuit, si Christus in carne mutabilis diceretur. Nunc autem commendat tibi veritas immutabilem Christum, quantum attinet ad Verbum. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum; non quod sonaret, et transiret; quia Deus erat Verbum 7. Manet ergo Deus tuus immutabilis. O verax pietas: manet Deus tuus; noli timere, non perit; et per ipsum nec tu peris. Manet, nascitur ex femina; sed in carne. Verbum autem et matrem fecit. Qui erat antequam fieret, fecit sibi in qua fieret. Infans fuit; sed in carne. Suxit, crevit, alimenta sumpsit, per aetates cucurrit, ad iuventam pervenit; sed in carne. Fatigatus dormivit, sed in carne. Esuriem sitimque passus est; sed in carne. Comprehensus, ligatus, flagellatus, contumeliis affectus, postremo crucifixus, occisus; sed in carne. Quid expavescis? Verbum Domini manet in aeternum 8. Qui respuit istam Dei humilitatem, non vult sibi a mortifero tumore superbiae sanitatem.

Christus mortalitatem suscepit, ut daret immortalitatem. Brevitas huius vitae.

4. Praestitit ergo Dominus Iesus Christus per carnem suam carni nostrae spem. Suscepit enim quod noveramus in hac terra, quod hic abundabat, nasci et mori. Nasci et mori, hic abundabat; resurgere et in aeternum vivere, non hic erat. Invenit hic viles merces terrestres, attulit peregrinas caelestes. Si expavescis mortem, ama resurrectionem. Dedit tibi auxilium de tribulatione sua: nam vana remanserat salus tua. Salutem itaque in hoc mundo peregrinam, hoc est, sempiternam, fratres, agnoscamus et diligamus, et in hoc mundo tamquam peregrini vivamus. Transire nos cogitemus, et minus peccabimus. Agamus potius Domino Deo nostro gratias, quia huius vitae ultimum diem et brevem esse voluit et incertum. A prima infantia usque ad decrepitam senectutem, breve spatium est. Quod tam diu vixerat, quid ei profuisset, si Adam hodie mortuus esset? Quid diu est, ubi finis est? Hesternum diem nemo revocat: hodiernus crastino urgetur, ut transeat. Ipso parvo spatio bene vivamus, ut illo eamus unde non transeamus. Et modo cum loquimur, utique transimus. Verba currunt, et horae volant; sic aetas nostra, sic actus nostri, sic honores nostri, sic miseria nostra, sic ista felicitas nostra. Totum transit, sed non expavescamus: Verbum Domini manet in aeternum 9. Conversi ad Dominum, etc.