SERMO 123

 

DE VERBIS EVANGELII IOANNIS (2, 1-11):
VOCATUS EST AUTEM ET IESUS ET DISCIPULI EIUS AD NUPTIAS ", ETC.

 

Humilitas Christi medicina superbiae nostrae.

1. Scitis, fratres: in Christum enim credentes didicistis, et assidue etiam nos ministerio nostro commendamus vobis; quod medicina tumoris hominis, humilitas est Christi. Non enim perisset homo, nisi superbia tumuisset. Initium enim, sicut Scriptura dicit, omnis peccati, superbia 1. Contra initium peccati, initium iustitiae necessarium fuit. Si ergo initium omnis peccati superbia; unde sanaretur tumor superbiae, nisi Deus dignatus esset humilis fieri? Erubescat homo esse superbus; quoniam factus est humilis Deus. Nam quando dicitur homini ut humiliet se, dedignatur; et ut velint homines vindicari quando laedunt, superbia facit. Cum humiliari dedignantur, vindicari volunt; quasi poena cuique prodesse possit aliena. Laesus et iniuriam passus, vindicari vult; de aliena poena sibi quaerit medicamentum, et acquirit grande tormentum. Ideo in omnibus Dominus Christus humiliari dignatus est, praebens nobis viam: si tamen dignemur ambulare per eam.

Cur Christus esuriens non fecit panem de lapide, sicut in nuptiis vinum de aqua.

2. Ecce inter cetera Filius Virginis venit ad nuptias; qui cum apud Patrem esset, instituit nuptias. Quomodo facta est prima mulier, per quam venit peccatum, de viro sine femina; sic vir, per quem deletum est peccatum, de femina sine viro. Per illum ruimus, per hunc surgimus. Et quid in ipsis nuptiis fecit? De aqua vinum. Quid potentius? Qui poterat talia facere, dignatus est indigere. Qui fecit de aqua vinum, potuit facere et de lapidibus panem. Eadem potentia erat: sed tunc diabolus temptavit, ideo Christus non fecit. Scitis enim quia quando tentatus est Dominus Christus, hoc ei suggessit diabolus. Esurivit enim, quia et hoc dignatus est, quia et hoc ad humilitatem pertinuit. Esurivit panis, sicut defecit Via, sicut vulnerata est Sanitas, sicut mortua est Vita. Cum ergo esuriret, ut nostis, ait illi tentator: Si Filius Dei es, dic lapidibus istis ut panes fiant. Et respondit tentatori, docens te respondere tentatori. Ad hoc enim pugnat imperator, ut milites discant. Quid respondit? Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Et non fecit de lapidibus panes, qui utique sic potuit facere, sicut de aqua vinum. Eiusdem enim potentiae est facere de lapide panem; sed non fecit, ut voluntatem contemneret tentatoris. Aliter enim tentator non vincitur, nisi contemnatur. Et cum vicisset diabolum tentatorem, venerunt Angeli, et ministrabant ei 2. Qui ergo tantum poterat, quare illud non fecit, et hoc fecit? lege, immo recole, quod modo audisti, quando fecit hoc, id est, de aqua vinum; quid addidit Evangelista? Et crediderunt in eum discipuli eius 3. Numquid tunc diabolus fuerat crediturus?

Via ad patriam Christus humilis.

3. Qui ergo tanta potuit, esurivit, sitivit, fatigatus est, dormivit, comprehensus est, caesus est, crucifixus est, occisus est. Ista est via: ambula per humilitatem, ut venias ad aeternitatem. Deus Christus patria est quo imus; homo Christus via est qua imus. Ad illum imus, per illum imus; quid timemus ne erremus? Non recessit a Patre, et venit ad nos. Ubera sugebat, et mundum continebat. In praesepi iacebat, et Angelos pascebat. Deus et homo, idem Deus qui homo, idem homo qui Deus. Sed non unde homo, inde Deus. Deus, quia Verbum: homo, quia Verbum caro factum est; et Deus manendo, et hominis carnem assumendo; addendo quod non erat, non perdendo quod erat. Ergo et modo iam passus per ipsam humilitatem, iam mortuus, iam sepultus, iam resurrexit, iam ascendit in caelum, ibi est et sedet ad dexteram Patris: et hic est egens in pauperibus suis. Etiam hesterno die hoc commendavi Caritati vestrae [in superiore sermone], propter illud quod dixit Nathanaeli: Maius his videbis. Dico enim vobis, videbitis caelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis 4. Quaesivimus quid esset, et diu locuti sumus; numquid et hodie eadem replicare debemus? Qui affuerunt recordentur: breviter tamen commemoro.

Christus et sursum et deorsum. Christus et dives et pauper.

4. Non diceret: Ascendentes ad Filium hominis, nisi sursum esset; non diceret: descendentes ad Filium hominis, nisi et deorsum esset. Ipse sursum, ipse deorsum; sursum in se, deorsum in suis; sursum apud Patrem, deorsum in nobis. Unde et vox illa ad Saulum: Saule, Saule, quid me persequeris? 5 Non diceret: Saule, Saule, nisi quia sursum erat. Sursum eum Saulus non persequebatur; non diceret: Quid me persequeris? qui sursum erat, nisi esset et deorsum. Timete Christum sursum, agnoscite deorsum. Habe Christum sursum largientem, hic agnosce indigentem. Hic pauper est, ibi dives est. Quod hic pauper est Christus, pro nobis ipse loquitur: Esurivi, sitivi, nudus fui, hospes fui, in carcere fui. Et quibusdam dixit: Ministrastis mihi; quibusdam dixit: Non mihi ministrastis 6. Ecce probavimus Christum pauperem: Christum divitem quis nescit? Et hic ad ipsas divitias pertinebat, ut aquam in vinum verteret. Si dives est qui habet vinum, qualis dives est qui facit vinum? Ergo dives et pauper Christus: tamquam Deus dives, tamquam homo pauper. Iam et ipse homo dives ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris: adhuc tamen hic pauper esurit, sitit, nudus est.

Omnis homo pauper et mendicus Dei.

5. Tu quid es? Dives, an pauper? Multi mihi dicunt: Pauper sum; et verum dicunt. Agnosco pauperem aliquid habentem, agnosco et indigentem. Sed habet quidam multum auri et argenti. O si agnoscat se pauperem! Agnoscit se pauperem, si agnoscit iuxta se pauperem. Quid enim? Quantumvis habeas quicumque dives es, Dei mendicus es. Venitur ad horam orationis, et ibi te probo. Petis. Quomodo non pauper es, qui petis? Plus addo: Panem petis. An non es dicturus: Panem nostrum quotidianum da nobis 7? Qui panem quotidianum petis, pauper es, an dives? Et tamen Christus dicit tibi: Da mihi ex eo quod dedi tibi. Quid enim attulisti, quando huc venisti? Omnia quae creavi, creatus hic invenisti: nihil attulisti, nihil hinc tolles. De meo mihi quare non donas? Quia tu plenus es, et pauper inanis est. Primordia vestra attendite: ambo nudi nati estis. Et tu ergo nudus natus es. Multa hic invenisti: numquid tecum aliquid attulisti? De meo quaero: da, et reddo. Habuisti me largitorem, fac cito debitorem. Parum est quod dixi: Habuisti me largitorem, fac me debitorem; habeam te feneratorem. Pauca mihi das, plura reddam. Terrena mihi das, caelestia reddam. Temporalia mihi das, aeterna restituam. Te ipsum tibi reddam, quando te mihi reddidero.