SERMO 122

 

DE VERBIS EVANGELII IOANNIS (1, 48-51):
CUM ESSES SUB FICU, VIDI TE ", ETC.

 

Nathanael sub ficu, genus humanum sub peccato.

1. Quod dictum audivimus a Domino Iesu Christo Nathanaeli, si bene intellegamus, non ad ipsum pertinet solum. Ipse quippe Dominus Iesus sub ficu vidit omne genus humanum. Isto enim loco intellegitur per arborem fici significasse peccatum. Non ubique hoc significat, sed hoc loco, ut dixi, ea scilicet significandi congruentia, qua nostis primum hominem, quando peccavit, foliis ficulneis fuisse subtectum 1. His foliis enim pudenda texerunt, quando de peccato suo erubuerunt; et quae Deus illis membra, ipsi sibi pudenda fecerunt. Non enim erubescendum est de opere Dei: sed confusionem praecessit causa peccati. Si non praecessisset iniquitas, numquam erubesceret nuditas. Nudi enim erant, et non confundebantur. Non enim commiserant unde confunderentur. Hoc autem dixi, quare? Ut per ficum intellegamus significatum esse peccatum. Quid est ergo: Cum esses sub ficu, vidi te? Cum esses sub peccato, vidi te. Et ad rem gestam quidem respiciens, recordatus est Nathanael se fuisse sub ficu, ubi non erat Christus. Non ibi autem erat praesentia corporali; scientia vero spiritali ubi non est? Et quoniam sciebat se solum fuisse sub ficu, ubi Dominus Christus non erat quando dixit ei: Cum esses sub arbore fici, vidi te; et agnovit in illo divinitatem, et exclamavit: Tu es rex Israel 2.

Somnium Iacob figura fuit.

2. Dominus ait: Quia dixi tibi: Vidi te cum esses sub arbore fici, inde miraris; maiora horum videbis. Quae sunt ista maiora? Et dixit: Videbitis caelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis 3. Recolamus veterem historiam conscriptam in Libro sancto, id est in Genesi. Quando Iacob in loco obdormivit, lapidem ad caput posuit; et in somnis vidit scalam a terra pertingentem usque ad caelum; et Dominus incumbebat super eam; Angeli autem ascendebant et descendebant per eam. Hoc vidit Iacob. Somnium hominis non scriberetur, nisi magnum in illo aliquod figuraretur mysterium, et magnum aliquid prophetatum in illa visione intellegeretur. Denique ipse Iacob quia intellexit quid viderit, posuit ibi lapidem, et perfudit oleo 4. Nam agnoscitis chrisma: agnoscite et Christum. Ipse est enim lapis, quem reprobaverunt aedificantes; ipse factus est in caput anguli 5. Ipse est lapis, de quo ipse dixit: Quicumque offenderit in lapidem illum, conquassabitur; super quem vero venerit lapis ille, conteret eum 6. Offenditur in iacentem: veniet autem super eum, cum venerit de alto iudicare vivos et mortuos. Vae Iudaeis, quia cum iaceret humiliter Christus, offenderunt in eum. Non est, dicunt, homo iste a Deo, qui solvit sabbatum 7. Si Filius Dei est, descendat de cruce 8. Insane, iacet lapis, et ideo rides. Sed cum rides, caecus es; cum caecus es, offendis; cum offendis, conquassaris; cum quassatus fueris illo modo iacente, postea veniente desuper contereris. Ergo unxit lapidem Iacob. Numquid idolum fecit? Significavit, non adoravit. Modo ergo audite, Nathanaelem istum attendite, per cuius occasionem Dominus Iesus exponere nobis voluit visionem Iacob.

De duplice nomine et de lucta Iacob.

3. Nostis qui in schola Christi eruditi estis, Iacob ipsum esse et Israel. Duo sunt nomina: nam homo unus fuit. Primum nomen Iacob, quando natus est, accepit, quod interpretatur: Supplantator. Quando autem illi gemini nati sunt, prior natus est frater Esau, et inventa est manus illius minoris in pede maioris. Tenebat pedem fratri suo praecedenti nascendo, postea et ipse secutus est. Et propter hoc factum, quia plantam tenuit fratri suo, appellatus est Iacob 9, id est, Supplantator. Postea vero cum rediret de Mesopotamia, luctatus est cum eo angelus in via. Quae virtus comparari potest angeli et hominis? Ergo mysterium est, ergo sacramentum est, ergo prophetia est, ergo figura est; ergo intellegamus. Videte enim etiam luctaminis modum. Dum luctatur, praevaluit angelo Iacob. Magna significatio. Et cum praevaluisset angelo homo, tenuit illum; tamen ipse homo eum, quem vicerat, tenuit. Et ait illi: Non te dimitto, nisi benedixeris mihi. Quando victor a victo benedicebatur, Christus figurabatur. Angelus ergo ille, qui intellegitur Dominus Iesus, ait ad Iacob: Iam non vocaberis Iacob, sed erit nomen tuum Israel; quod interpretatur: Videns Deum. Deinde tetigit nervum femoris eius, id est latitudinem Iacob femoris, et aruit ei; et factus est claudus Iacob 10. Ipse est ille victus. Tantum potuit ille victus, ut et femur tangeret, et claudum faceret. Ergo volens victus est. Potestatem enim habuit ponendi virtutem suam, et potestatem habuit assumendi eam 11. Non irascitur victus, quia non irascitur crucifixus. Nam et benedixit eum, dicens: Non vocaberis Iacob, sed Israel 12. Tunc " supplantator " factus est " videns Deum ". Et tetigit, sicut dixi, femur eius, et fecit eum claudicare. Attende in Iacob populum Iudaeorum, illa millia sequentium et praecedentium iumentum Domini, qui iuncti Apostolis adorabant Dominum et clamabant: Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini 13. Ecce Iacob benedictus. Iam claudus remansit in eis, qui modo Iudaei sunt. Latitudo enim femoris, significat multitudinem generis. De quibus Psalmus, cum Gentes credituras prophetasset, dicens: Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris oboedivit mihi 14. Non ibi fui, et auditus sum; hic fui, et occisus sum. Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Igitur fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi 15. Et sequitur: Filii alieni mentiti sunt mihi, de Iudaeis. Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis 16. Assignavi vobis Iacob, et benedictum et claudum.

Abraham cur primum nomen suum cum posteriore non retinet, Iacob vero e contra.

4. Verum ex hac occasione non est praetereundum, quod potest fortasse sua sponte vestrum aliquem commovere; quid sibi vult, quod cum mutatum esset nomen Abrahae avi huius Iacob (nam et ipse prius Abram vocabatur, et Deus mutavit illi nomen, et dixit: Non vocaberis Abram sed Abraham 17, ex illo non est vocatus Abram. Quaerite in Scripturis, et videbitis superius antequam acciperet aliud nomen, non est vocatus nisi Abram; posteaquam accepit, non est vocatus nisi Abraham. Iste autem Iacob, quando accepit aliud nomen, eadem verba audivit: Non vocaberis Iacob, sed vocaberis Israel 18. Quaerite Scripturas, et videte quia utrumque semper vocatus est, et Iacob et Israel. Accepto alio nomine Abram, non aliud est vocatus nisi Abraham; accepto alio nomine Iacob, et Iacob vocatus est, et Israel. Nomen Abrahae in hoc saeculo explicandum fuit; hic est enim factus pater multarum gentium, unde nomen accepit. Nomen autem Israel ad alterum saeculum pertinet, ubi videbimus Deum. Populus ergo Dei, populus Christianus, in hoc tempore et Iacob est et Israel; Iacob in re, Israel in spe. Supplantator enim fratris dicitur populus minor populi maioris. Numquid nos supplantavimus Iudaeos? Sed supplantatores dicimur illorum, quia nostri causa sunt supplantati. Nisi excaecati essent, Christus non crucifigeretur; si Christus non crucifigeretur sanguis ille pretiosus non funderetur; si sanguis ille non funderetur, orbis terrarum non redimeretur. Quia ergo nobis profuit caecitas illorum, ideo a minore fratre maior supplantatus est, et appellatus est minor " Supplantator ". Sed quamdiu hoc?

Israeli fine credenti visio Dei promissa.

5. Veniet tempus, veniet finis saeculi, et credet totus Israel; non illi qui modo sunt, sed filii ipsorum qui tunc erunt. Nam modo isti per vias suas ambulantes ibunt ad loca sua, transibunt ad damnationem perpetuam. Quando autem factus fuerit unus totus populus, fiet illud quod canimus: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua 19. Dum venerit promissio, quae nobis promittitur, ut videamus facie ad faciem. Modo videmus per speculum in aenigmate et ex parte; quando autem uterque populus iam purgatus, iam resuscitatus, iam coronatus, iam in immortalem formam et in incorruptionem perpetuam commutatus, videbit Deum facie ad faciem, et iam non erit Iacob, sed solus erit Israel; tunc eum in persona huius sancti Nathanael videbit Dominus, et dicet: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Quando audis: Ecce vere Israelita, veniat tibi in mentem Israel; cum venerit tibi in mentem Israel, veniat tibi in mentem somnium illius, in quo somnio scalam vidit a terra usque ad caelum, Dominum superincumbentem, Angelos Dei ascendentes et discendentes. Hoc somnium Iacob vidit. Post hoc autem appellatus est Israel: id est, post paululum veniens de Mesopotamia et agens iter. Si ergo Iacob vidit scalam, qui est et Israel appellatus; est autem et Nathanael iste vere Israelita, in quo dolus non est; ideo cum miratus esset quia dixit ei Dominus: Sub arbore fici vidi te; dixit ei: Maius his videbis. Et item dixit ei somnium Iacob. Cui dixit? Ei quem appellavit Israelitam, in quo dolus non esset. Quasi qui diceret: Cuius nomine te appellavi, ipsius somnium in te apparebit; noli festinare mirari, maiora horum videbis. Videbitis caelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis 20. Ecce quod vidit Iacob: ecce quare perfudit lapidem oleo Iacob; ecce quare Christum propheta significavit et figuravit Iacob. Illud enim factum prophetia erat.

Christus et hic et sursum est.

6. Nunc quid exspectetis, novi: quid a me velitis audire, intellego. Dicam et hoc breviter, ut Dominus donat: Ascendentes et descendentes Angelos ad Filium hominis 21. Quomodo si descendunt ad illum, hic est; si ascendunt ad illum, sursum est? Si autem ad illum ascendunt, ad illum descendunt, et sursum est, et hic est. Nullo pacto fieri potest ut ad illum ascendant, et ad illum descendant; nisi et ibi sit quo ascendunt, et hic sit quo descendunt. Quomodo probamus et illic eum esse, et hic eum esse? Respondeat nobis Paulus, qui primo Saulus. Expertus est illud ipse, quando prius erat persecutor, et postea factus est praedicator: prius Iacob, postea Israel; qui erat et ipse de genere Israel, de tribu Beniamin erat 22. In illo videamus Christum sursum, Christum deorsum. Primo ipsa Domini vox de caelo hoc ostendit: Saule, Saule, quid me persequeris? 23 Numquid Paulus in caelum ascenderat? Numquid Paulus saltem lapidem in caelum miserat? Christianos persequebatur, ipsos ligabat, ipsos occidendos trahebat, ipsos ubique latentes quaerebat, ipsis inventis nulla ratione parcebat. Cui ait Dominus Christus: Saule, Saule. Unde clamat? De caelo. Ergo sursum est. Quid me persequeris? Ergo deorsum est. Omnia, etsi breviter, ut potui, exposui Caritati vestrae. Erogavi quod ad me pertinet: quod autem ad vos pertinet, pauperes cogitate. Conversi ad Dominum, etc.