SERMO 120

 

DE EISDEM VERBIS IOANNIS (1, 1-3):
IN PRINCIPIO ERAT VERBUM ", ETC.

 

Verbum Dei incomprehensibile in Evangelio revelatum.

1. Evangelii Ioannis principium: In principio erat Verbum 1. Sic coepit, hoc vidit, et transcendens universam creaturam, montes, aera, caelos, sidera, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, omnes Angelos, omnes Archangelos, trascendens omnia, in principio Verbum vidit, et bibit. Super omnem creaturam vidit, de pectore Domini bibit. Ipse est enim Ioannes evangelista sanctus, quem praecipue diligebat Iesus; ita ut super pectus eius recumberet 2. Ibi erat hoc secretum, ut inde biberetur, quod in Evangelio ructuaretur. Felices qui audiunt et intellegunt. Sequentis felicitatis sunt, qui et si non intellegunt, credunt. Quantum est enim hoc videre Dei Verbum, quis humanis explicet verbis?

Verbum Dei ubique totum.

2. Erigite corda vestra, fratres mei; quantum potestis, erigite; quidquid vobis per imaginationem cuiuslibet corporis occurrerit, respuite. Si occurrerit tibi Verbum Dei, quomodo cogitas lucem solis huius, quantumlibet pandas, quantumlibet extendas, nullos eius lucis fines in cogitatione constituas; ad Verbum Dei nihil est. Quidquid tale cogitat anima, minus est in parte, quam in toto. Cogita Verbum ubique totum. Intellegite quod dico; quantum possum, coarcto me per angustias meas propter vos. Intellegite quod dico. Ecce lux ista de caelo, quae solis nomine appellatur, cum processerit, illustrat terras, explicat diem, facit formas, coloresque discernit. Magnum bonum, magnum omnibus mortalibus Dei donum; magnificent eum opera sua. Si tam pulcher est sol, solis factore quid pulchrius? Et tamen videte, fratres; ecce diffundit radios suos per universam terram; patentia penetrat, clausa resistunt; lucem suam mittit per fenestras, numquid et per parietem? Verbo Dei totum patet, Verbum Dei nihil latet. Videte aliam differentiam, quam longe sit a Creatore creatura, maxime corporalis. Quando in Oriente est sol, in Occidente non est. Lux quidem eius de illo grandi corpore effusa, pertendit usque in Occidentem; sed ipse ibi non est. Quando occidere coeperit, tunc ibi erit. Quando oritur, in Oriente est; quando occidit, in Occidente est. Per ista duo opera sua, nomina locis dedit. Quia in Oriente est quando oritur ad Orientem, fecit Orientem vocari; quia in Occidente est quando occidit ad Occidentem, fecit Occidentem vocari. Nocte nusquam apparet. Numquid Verbum Dei sic est? Numquid quando est in Oriente, non est in Occidente, aut quando est in Occidente, non est in Oriente? Aut aliquando deserit terras, et it sub terras, aut post terras? Ubique totum est. Quis hoc explicet verbis? Quis hoc videt? Quo documento vobis probabo quod dico? Homo loquor, hominibus loquor; infirmus loquor, infirmioribus loquor. Et tamen, fratres mei, audeo dicere, quod vobis dico, vel per speculum, vel in aenigmate, utcumque video, utcumque intellego et in corde meo de hac re verbum. Sed quaerit exire ad vos, et dignum non invenit vehiculum. Vehiculum verbi, sonus est vocis. Quod dico apud me, quaero vobis dicere, et verba deficiunt. Volo enim dicere de Dei Verbo. Quanto Verbo, quali Verbo? Omnia per ipsum facta sunt 3. Opera videte, et Operatorem expavescite. Omnia per ipsum facta sunt.

Verbi divini excellentia intellegenda ex humani verbi proprietate. Recens baptizati in albis.

3. 3. Redi mecum, humana infirmitas, redi ergo. Humana ipsa comprehendamus, si possumus. Homines sumus et nos qui loquimur, et hominibus loquimur, et sonum vocis edimus. Ad aures hominum sonum vocis nostrae perducimus, et per nostrae vocis sonum et intellectum quomodocumque per aurem in corde ponimus. Hinc ergo quod possumus, ut possumus, eloquamur, hoc comprehendamus. Si autem neque hoc comprehendere valuerimus, ad illud quid sumus? Ecce auditis me: verbum facio. Si quis hinc exeat et interrogetur foris quid hic agitur, respondet: Verbum Episcopus facit. Verbum facio de Verbo. Sed quale verbum, de quali Verbo? Mortale verbum, de immortali Verbo; mutabile verbum, de immutabili Verbo; transitorium verbum, de aeterno Verbo. Tamen attendite verbum meum. Dixeram enim vobis: Verbum Dei ubique totum est. Ecce facio vobis verbum; ad omnes pervenit quod dico. Ut ad omnes perveniret quod dico, numquid divisistis quod dico? Si pascerem vos, ut non mentem vestram, sed ventrem implere vellem, et ponerem vobis panes quibus saturaremini; nonne panes meos divideretis inter vos? Numquid possent panes mei ad unumquemque vestrum pervenire? Si ad unum pervenirent, ceteri nihil haberent. Ecce loquor, et omnes habetis. Parum est quia omnes habetis; et omnes totum habetis. Pervenit ad omnes totum, ad singulos totum. O mirabilia verbi mei! Quid est ergo Verbum Dei? Aliud audite. Dixi: Quod dixi, processit ad vos et non recessit a me. Pervenit ad vos, nec separatum est a me. Antequam dicerem, ego habebam, et vos non habebatis; dixi, et vos habere coepistis et ego nihil perdidi. O miraculum verbi mei! Quid est ergo Verbum Dei? De parvis magna conicite. Considerate terrena, laudate caelestia. Creatura sum, creatura estis; et tanta miracula fiunt de verbo meo in corde meo, in ore meo, in voce mea, in auribus vestris, in cordibus vestris. Quid est Creator? O Domine, audi nos. Fac nos, quia fecisti nos. Fac nos bonos, quia fecisti nos homines illuminatos. Isti albati, illuminati, audiunt per me verbum tuum. Illuminati enim gratia tua assistunt tibi. Hic est dies quem fecit Dominus 4. Sed hoc laborent, hoc orent, ut cum isti dies transierint, non fiant tenebrae, qui facti sunt lux miraculorum Dei et beneficiorum.