SERMO 117

 

DE VERBIS EVANGELII IOANNIS (1, 1-3):
IN PRINCIPIO ERAT VERBUM, ET VERBUM ERAT APUD DEUM,
ET
DEUS ERAT VERBUM ", ETC.
CONTRA ARIANOS

 

Verbum Dei ut intellegatur, quo pretio comparandum.

1. 1. Capitulum Evangelii quod lectum est, fratres dilectissimi, purum oculum cordis inquirit. Dominum enim nostrum Iesum Christum accepimus secundum divinitatem ad condendam universam creaturam, secundum humanitatem ad reparandam lapsam creaturam, evangelizante Ioanne. In ipso autem Evangelio qualis et quantus vir Ioannes fuerit, invenimus, ut ex dignitate dispensatoris intellegatur quanti pretii sit Verbum, quod per talem dici potuit; immo quam nullius pretii sit quod superat omnia. Pretio enim aut comparatur res venalis, aut subicitur, aut excedit eam. Quando tanto quisque comparat quanto valet, aequatur pretium rei quae comparatur; quando vilius, subicitur ei; quando carius, superat eam. Verbo autem Dei nec aequari aliquid potest, nec ad mutationem subici, nec superponi aliquid. Subici enim omnia possunt Verbo Dei, quia: Omnia per ipsum facta sunt 1; non tamen subiciuntur, quasi pretium sint Verbi, ut quisque det aliquid, ut illud accipiat. Tamen si dici potest, et admittit nomen hoc ratio aliqua vel loquendi consuetudo, pretium comparandi Verbi ipse comparator est, qui se ipsum pro se ipso dederit huic Verbo. Itaque quando aliquid emimus, quaerimus aliquid quod demus, ut habeamus rem dato pretio quam volumus emere. Et extra nos est quod damus; et si apud nos erat, fit extra nos illud quod damus, ut sit apud nos illud quod comparamus. Quidquid pretii invenerit qui emit aliquid, necesse est ut tale inveniat, ut det quod habet, et accipiat quod non habet; maneat tamen ille a quo abscedit pretium, et accedat illud pro quo dat pretium. Qui autem vult comparare Verbum hoc, qui vult habere, non quaerat extra se ipsum quod det, se ipsum det. Quod cum fecerit, non se amittit, sicut amittit pretium, quando aliquid emit.

Pretium Verbi ipse homo.

2. 2. Verbum ergo Dei propositum est omnibus: comparent qui possunt; possunt autem qui pie voluerint. In illo enim Verbo pax: Et pax in terra hominibus bonae voluntatis 2. Ergo qui vult comparare, det se ipsum. Quasi pretium est hoc Verbi, si dici aliquo modo potest, quando nec se perdit qui dat, et acquirit Verbum pro quo se dat, et se ipsum in Verbo acquirit cui se dat. Et quid dat Verbo? Non aliquid ab ipso alienum, pro quo se dat; sed quod per ipsum Verbum factum est, hoc ei redditur ut reficiatur. Omnia per ipsum facta sunt 3. Si omnia, utique et homo. Si caelum, si terra, si mare, si omnia quae in ipsis sunt, si universa creatura; utique ille manifestius, qui ad imaginem Dei factus per Verbum factus est homo.

Verbum Dei forma quaedam non formata. Forma sine tempore et loco.

2. 3. Non modo, fratres, tractamus, quomodo possit intellegi quod dictum est. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 4. Ineffabiliter potest intellegi; non verbis hominis fit ut intellegatur. Verbum Dei tractamus, et dicimus quare non intellegatur. Non nunc dicimus ut intellegatur, sed dicimus quid impediat ne intellegatur. Est enim forma quaedam, forma non formata, sed forma omnium formatorum; forma incommutabilis, sine lapsu, sine defectu, sine tempore, sine loco, superans omnia, existens omnibus et fundamentum quoddam in quo sint, et fastigium sub quo sint. Si dicis quia omnia in illo sunt, non mentiris. Dictum est enim ipsum Verbum Sapientia Dei; habemus autem scriptum: Omnia in Sapientia fecisti 5. Ergo in illo sunt omnia; et tamen quia Deus est, sub illo sunt omnia. Dicimus quam incomprehensibile sit quod lectum est; tamen lectum est, non ut comprehenderetur ab homine, sed ut doleret homo quia non comprehendit, et inveniret unde impeditur a comprehensione, et removeret ea, et inhiaret perceptioni incommutabilis Verbi, ipse ex deteriore in melius commutatus. Non enim Verbum proficit aut crescit, accedente cognitore; sed integrum, si permanseris; integrum, si recesseris; integrum, cum redieris; manens in se, et innovans omnia. Ergo est forma omnium rerum, forma infabricata, sine tempore, ut diximus, et sine spatiis locorum. Quidquid enim loco capitur, circumscribitur. Forma circumscribitur finibus, habet metas unde et quousque sit. Deinde quod loco capitur et mole quadam et spatio distenditur, minus est in parte, quam in toto. Faciat Deus ut intellegatis.

Non minor in parte quam in toto.

3. 4. Quotidie autem de corporibus, quae ante oculos nostros sunt, quae videmus, quae tangimus, inter quae sumus, possumus iudicare corpus quodlibet in loco habere formam. Omne autem quod spatium loci occupat, minus est in parte quam in toto. Pars corporis humani, verbi gratia, brachium; utique minus est brachium quam totum corpus. Et si minus est brachium, breviorem locum occupat. Item caput, quia pars est corporis, in minore loco est, et minus est quam totum corpus, qui caput est. Sic omnia quae sunt in loco, minora sunt in parte quam in toto. Nihil tale de illo Verbo sentiamus, nihil tale cogitemus. Non de suggestione carnis spiritalia imaginemur. Non est ille sermo, non est ille Deus minor in parte quam in toto.

In rebus divinis pia ignorantia melior quam praesumpta scientia. Oculo cordis Deus incomprensibilis. Dei cognitione fit homo beatus. Deus ex nostra cognitione non crescit.

3. 5. Sed non potes tale aliquid cogitare. Magis pia est talis ignorantia, quam praesumpta scientia. Loquimur enim de Deo. Dictum est: Et Deus erat Verbum 6. De Deo loquimur, quid mirum si non comprehendis? Si enim comprehendis, non est Deus. Sit pia confessio ignorantiae magis, quam temeraria professio scientiae. Attingere aliquantum mente Deum; magna beatitudo est; comprehendere autem, omnino impossibile. Ad mentem Deus pertinet, intellegendus est; ad oculos corpus, videndum est. Sed corpus oculo comprehendere te putas? Omnino non potes. Quidquid enim aspicis, non totum aspicis. Cuius hominis faciem vides, dorsum non vides, eo tempore quo faciem vides; et quando dorsum vides, eo tempore faciem non vides. Non sic ergo vides, ut comprehendas; sed quando aspicis aliam partem, quam non videras, nisi memoria tecum faciat ut memineris te vidisse unde recedis, numquam te dixeris aliquid vel in superficie comprehendisse. Tractas quod vides, versas huc atque illuc, vel ipse circuis ut totum videas. Uno ergo aspectu totum videre non potes. Et quamdiu versas ut videas, partes vides; et contexendo quia vidisti alias partes, videris totum inspicere. Non autem hic oculorum visus, sed memoriae vivacitas intellegitur. Quid ergo de illo Verbo, fratres, dici potest? Ecce de corporibus dicimus subiacentibus oculis nostris, non illa possunt comprehendere aspectu; quis ergo oculus cordis comprehendit Deum? Sufficit ut attingat, si purus est oculus. Si autem attingit, tactu quodam attingit incorporeo et spiritali, non tamen comprehendit; et hoc, si purus est. Et homo fit beatus contingendo corde illud quod semper beatum manet; et est illud ipsa beatitudo perpetua, et unde fit homo vivus, vita perpetua; unde fit homo sapiens, sapientia perfecta; unde homo fit illuminatus, lumen sempiternum est. Et vide quemadmodum tu contingendo efficieris quod non eras, non illud quod contingis facis esse quod non erat. Hoc dico: Deus non crescit ex cognitore, sed cognitor ex cognitione Dei.

4. 5. Ne putemus, fratres carissimi, quia beneficium praestamus Deo, quia diximus pretium nos dare quodammodo. Non enim unde augeatur, illi damus, qui et te lapso integer est, et te redeunte integer manet, paratus videri ut beatificet conversos, et aversos puniat caecitate. Vindicat enim primo in anima aversa a se, exordio poenarum, ipsa caecitate. Qui enim se avertit a lumine vero, id est, a Deo, iam caecus efficitur. Nondum sentit poenam, sed iam habet.

Verbum coaeternum Patri asseritur contra arianos.

4. 6. Itaque Verbum Dei, fratres carissimi, incorporaliter, inviolabiliter, incommutabiliter, sine temporali nativitate, natum tamen intellegamus a Deo. Putamusne possumus aliquo modo persuadere quibusdam infidelibus non abhorrere a vero, quod dicitur a nobis fide catholica, quae contraria est Arianis, a quibus Ecclesia Dei saepe temptata est, cum carnales homines id facilius accipiunt quod videre consueverunt? Ausi sunt enim quidam dicere: Maior est Pater Filio, et praecedit eum tempore; id est, maior est Filio Pater, et minor est Patre Filius, et a Patre in tempore praeceditur. Et sic disputant: Si natus est, utique erat Pater antequam Filius illi esset natus. Attendite; adsit ipse nobis, adiuvantibus orationibus vestris, et pia intentione excipere cupientibus quod ipse donaverit, quod ipse suggesserit; adsit nobis, ut possimus quoquo modo explicare quod coepimus. Tamen, fratres, ante dico, si non potuero ego explicare, non rationem putetis, sed hominem defecisse. Itaque vos hortor et deprecor ut oretis; adsit misericordia Dei, et ita rem a nobis dici faciat, ut vos audire oportet, et nos dicere. Hoc ergo illi dicunt: Si Filius Dei est, natus est. Hoc fatemur. Non enim esset Filius, si natus non esset. Manifestum est, admittit fides, approbat Ecclesia catholica, verum est. Adiungunt deinde: Si natus est Patri Filius, erat Pater antequam ei Filius nasceretur. Hoc respuit fides, respuunt aures catholicae; anathematur, extra est qui hoc sapit, non pertinet ad participationem societatemque sanctorum. Ergo, ait, rationem mihi redde, quomodo et Filius potuit nasci Patri, et coaevus esse ei a quo natus est?

Divina carnalibus insinuare difficile.

5. 7. Et quid facimus, fratres, quando carnalibus spiritalia insinuamus; si tamen et nos ipsi non carnales sumus, quando carnalibus ista spiritalia intimamus, homini assuefacto nativitate terrena, et videnti istius creaturae ordinem, ubi successus et decessus, gignentes et genitos aetate distinguit? Post patrem enim nascitur filius, patri utique morituro successurus. Hoc in hominibus, hoc in aliis animantibus invenimus, parentes priores tempore, filios tempore posteriores. Hac consuetudine videndi, carnalia transferre illi ad spiritalia cupiunt, et intentione carnalium facilius seducuntur. Non enim ratio audientium sequitur talia praedicantes, sed consuetudo, quae etiam ipsos insolvit, ut talia praedicarent. Et quid facimus nos? Silebimus? Utinam liceret! Forsitan enim silendo aliquid dignum de re ineffabili cogitaretur. Nam quidquid potest fari, non est ineffabile. Ineffabilis est autem Deus. Si enim raptum se dicit usque in tertium caelum apostolus Paulus, et dicit se audisse ineffabilia verba 7; quanto magis ipse ineffabilis, qui talia demonstravit, quae fari non possit cui demonstrata sunt? Itaque, fratres, melius erat si possemus tacere, et dicere: Hoc habet fides, sic credimus; non potes capere, parvulus es; patienter tolerandum, donec pennas nutrias; nec cum volare implumis volueris, non sit illa aura libertatis, sed casus temeritatis. Quid illi contra? O si haberet quod diceret, diceret mihi! Deficienti ista excusatio est. Victus est veris, qui respondere non vult. Illi cui hoc dicitur, si non respondeat, etsi in se ipso victus non est, vincitur tamen in titubantibus fratribus. Audiunt enim fratres infirmi, et putant revera non esse quod dicatur; et forsitan verum putant, non esse quod dicatur, non tamen non esse quod sentiatur. Homo enim nihil potest dicere, quod non etiam sentire possit; potest etiam aliquid sentire, quod dicere non possit.

Similitudines ad refellendos arianos adhibendae.

5. 8. Tamen servata illius maiestatis ineffabilitate, ne cum aliquas similitudines contra illos dederimus, putet nos aliquis per istas similitudines iam pervenisse ad id quod nec dici nec cogitari a parvulis potest (certe et si potest ab aliquibus maioribus, potest ex parte, potest in aenigmate, potest per speculum; nondum autem facie ad faciem); demus et nos aliquas similitudines adversus illos, unde illi refellantur, non unde illud capiatur. Etenim cum dicimus valde posse fieri, posse intellegi, ut et natus sit et coaeternus sit ei a quo natus est, ut hoc refellant et quasi falsum esse demonstrent, similitudines nobis dant. Unde? De creatura, et dicunt nobis: Homo utique erat antequam generaret filium, maior est filio suo; et equus erat antequam generaret filium, et ovis, et cetera animalia. Similitudines adhibent de creaturis.

Similitudinibus tamen non nititur nostra fides de Verbo.

6. 9. Quid, nobis laborandum est, ut et nos inveniamus similitudines earum rerum quas astruimus? Quid? Si non invenirem, non recte possem dicere: Nativitas Creatoris fortasse similitudinem in creatura non habet? Quanto enim superat ea quae hic sunt in eo quod ibi est, tanto superat ea quae hic nascuntur in eo quod ibi natus est. Omnia per Deum hic sunt; et quid tamen est comparandum Deo? Sic omnia quae hic nascuntur, illo efficiente nascuntur. Et sic forsitan non invenitur aliqua similitudo nativitatis eius, quomodo non invenitur et substantiae eius, et immutabilitatis, divinitatis, maiestatis eius. Quid enim simile hic inveniri potest? Si ergo forsitan nec nativitatis similitudo inveniatur, numquid inde oppressus sum, quia non inveni similitudines Creatori omnium, in creatura cupiens invenire quod esset simile Creatori?

Similitudinibus nativitatis Filii Dei imperfectae in creaturis. Patri coaevum et coaeternum.

6. 10. Et revera, fratres, non sum inventurus temporales similitudines, quas aeternitati possim comparare. Sed et tu quas invenisti, quid sunt? Quid enim invenisti? Quia pater maior est tempore quam filius; et ideo vis ut Filius Dei tempore minor sit quam Pater aeternus, quia invenisti minorem filium patre temporali. Da mihi aeternum patrem hic, et invenisti similitudinem. Filium minorem invenis patre in tempore, filium temporalem minorem patre temporali. Numquid invenisti mihi filium temporalem minorem aeterno patre?

7. 10. Quia ergo in aeternitate stabilitas est, in tempore autem varietas; in aeternitate omnia stant, in tempore alia accedunt, alia succedunt; potes invenire minorem filium in varietate temporis succedentem patri, quia etiam patri suo ipse successit non aeterno patri temporalis. Quid ergo possumus, fratres mei, in creatura invenire coaeternum, quando in creatura nihil invenimus aeternum? Inveni aeternum patrem in creatura, et invenio coaeternum filium. Si autem non invenis aeternum, et vincunt se in tempore; sufficit ut ad similitudinem inveniamus coaevum. Aliud est enim coaeternum, aliud coaevum. Coaevos quotidie dicimus eos qui eamdem habent mensuram temporum; non alter ab altero praeceditur tempore, ambos tamen esse coepisse, quos dicimus coaevos. Si potuerimus invenire coaevum quod nascitur ei a quo nascitur; si possunt inveniri coaeva duo generans et generatus; hic invenimus coaeva, ibi intellegamus coaeterna. Si hic invenero genitum ex eo esse coepisse ex quo coepit generator, intellegimus certe Filium Dei ex eo esse non coepisse, ex quo non coepit generator. Ecce fortasse, fratres, invenimus aliquid in creatura, quod de alia re nascatur, et tamen ex eo tempore esse incipiat, ex quo coepit illud unde nascitur. Hoc ex eo ex quo illud coepit, illud ex eo ex quo illud non coepit. Hoc ergo coaevum, illud coaeternum.

In coaevis similitudo quaedam Verbi coaeterni Deo. Ignis et lux coaeva.

8. 11. Arbitror Sanctitatem vestram iam intellexisse quod dico, non posse comparari temporalia aeternis; sed posse ex aliqua tenui et parva similitudine coaeva coaeternis. Inveniamus itaque coaeva, et de Scripturis admoneamur ad has similitudines. Legimus in Scripturis de ipsa Sapientia: Candor est enim lucis aeternae. Item legimus: Speculum sine macula Dei maiestatis 8. Ipsa Sapientia dicta est candor lucis aeternae, dicta est imago Patris; hinc capiamus similitudinem, ut inveniamus coaeva, ex quibus intellegamus coaeterna. O Ariane, si invenero genitorem non praecedere tempore illud quod genuit, si genitum non esse minorem tempore illo a quo generatus est; iustum est ut concedas mihi posse ista coaeterna inveniri in Creatore, quando coaeva in creatura inveniri potuerunt. Iam quidem aliquibus fratribus hoc occurrere puto. Nam praevenerunt aliqui ex quo dixi: Candor est enim lucis aeternae. Ignis enim lucem fundit, lux ab igne funditur. Quid a quo existat, si quaeramus, quotidie cum lucernam accendimus, admonemur rei cuiusdam invisibilis et inenarrabilis, ut lucerna aliqua intellegentiae nostrae in ista nocte saeculi possit accendi. Attende eum qui lucernam accendit. Non accensa lucerna, nondum est ignis, nondum est et fulgor qui ab igne exit. Interrogo autem ego, et dico: Fulgor ab igne existit, an ignis a fulgore? Omnis anima mihi respondet: Voluit enim Deus inseminare omni animae initia intellectus, initia sapientiae; omnis mihi anima respondet, et nemo dubitat, quod splendor ille de igne existit, non ignis de splendore. Ponamus ergo ignem patrem illius splendoris; quia iam praelocuti sumus coaeva nos quaerere, non coaeterna. Si lucernam accendere cupio, nondum est ibi ignis, nondum et ille splendor; mox autem ut accendero, simul cum igne et splendor existit. Da hic mihi ignem sine splendore, et credo tibi Patrem fuisse sine Filio.

Alia coaeva, imago et res unde nascitur.

9. 12. Attendite: dicta est ut potuit a nobis tanta res dici, Domino adiuvante intentionem orationis vestrae et praeparationem cordis vestri, excepistis quantum capere potuistis. Illa tamen ineffabilia sunt. Nihil dignum putetis dictum, vel eo ipso quo coaeva coaeternis comparantur, temporalia semper manentibus, exstinguibilia immortalibus. Sed quia dictus est Filius et imago Patris, accipiamus et hinc aliquam similitudinem in rebus longe differentibus, ut praelocuti sumus. Imago existit de speculo hominis intuentis speculum. Non nobis potest suffragari ad evidentiam rei huius, quam explicare utcumque conamur. Etenim dicitur mihi: Ille qui attendit speculum, iam utique erat, et iam natus erat. Existit imago mox ut aspector exstiterit. Nam ille qui inspicit, erat et antequam accederet ad speculum. Quid ergo inveniemus, unde possimus eruere talem similitudinem, sicut eruimus de igne et splendore? Faciamus a minimo. Facile nostis quemadmodum aqua corporum saepe reddat imagines. Hoc dicimus: Quando quisque vel transit super aquam vel stat, videt ibi imaginem suam. Ponamus ergo aliquid natum super aquam, vel ut virgultum aut herbam, nonne cum imagine sua nascitur? Mox ut incipit existere, incipit cum illo existere imago eius, non praecedit nascendo imaginem suam; non mihi ostenditur natum esse aliquid super aquam, et postea apparuisse imaginem eius, cum illud sine imagine prius appareret; sed nascitur cum imagine sua; et tamen imago ab illo, non illud ab imagine. Nascitur ergo cum imagine sua, et simul esse incipiunt virgultum et imago eius. Numquid non fateris imaginem esse de illo virgulto, non virgultum de imagine genitum? Ergo de illo virgulto confiteris imaginem. Itaque et generans, et quod genitum est, simul esse coeperunt. Ergo coaeva sunt. Si semper virgultum, semper et imago de virgulto. Quod autem de alio est, utique natum est. Potest ergo semper esse generans, et semper cum illo quod de illo natum est. Ibi enim aestuabamus, ibi laborabamus, quomodo intellegeretur sempiterna nativitas. Ergo Filius Dei secundum hoc dicitur, quo et Pater est, quod habet de quo sit; non secundum hoc, quod prior esset Pater, et postea Filius. Semper Pater, semper Filius de Patre. Et quia quidquid de aliquo est, natum est; semper igitur Filius natus. Semper Pater, semper de illo imago; quomodo imago illa virgulti de virgulto nata est, et si semper virgultum, semper nata esset et imago de virgulto. Non potuisti invenire coaeterna genita aeternis genitoribus, et invenisti coaeva nata temporalibus gignentibus. Intellego coaeternum Filium natum aeterno gignenti. Quod enim est temporali coaevum, hoc est aeterno coaeternum.

In similitudinibus allatis est inaequalitas.

10. 13. Hic iam modicum est quod advertatis, fratres, propter blasphemias. Semper enim dicitur: Ecce dedisti similitudines; sed splendor qui funditur de igne, minus lucet quam ipse ignis; et imago virgulti minus utique habet proprietatem, quam illud virgultum unde imago est. Habent ista similitudinem, sed non habent omnimodam aequalitatem; quare non videntur esse eiusdem substantiae. Quid ergo dicemus, si dicat aliquis: Talis est ergo Filius ad Patrem, qualis ad ignem splendor, et imago ad virgultum? Ecce intellexi aeternum Patrem, intellexi coaeternum Filium tamen sicut effusum splendorem minus igne lucentem, aut sicut effusam imaginem minus quam virgultum existentem dicimus? Non: sed aequalitas omnimoda est. Non credo, ait, quia non invenisti similitudinem. Sed crede Apostolo, quia potuit videre quod dixi. Ait enim: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 9. Aequalitas omni modo coniungitur. Et quid dixit? Non rapinam. Quare? Quia illud est rapina, quod alienum est.

Filii Dei coaeternitas et aequalitas ex duobus collatis similitudinum generibus.

10. 14. Tamen ex duabus istis collationibus et generibus duobus, similitudinem fortassis invenimus in creatura, quomodo intellegamus Filium et coaeternum Patri et nequaquam minorem. Sed non illud possumus invenire in uno genere similitudinum; iungamus ambo genera. Quomodo ambo genera? Unum unde ipsi dant similitudines, et alterum unde nos dedimus. Dederunt enim illi similitudines ex his quae nascuntur in tempore, et praeceduntur tempore ab eis a quibus nascuntur, sicut homo de homine. Maior ille tempore prior natus; sed tamen homo et homo, id est eiusdem substantiae. Homo enim hominem generat, et equus equum, et pecus pecudem. Ad eamdem substantiam generant ista, sed non ad idem tempus. Diversa sunt tempore, sed non sunt diversa natura. Quid ergo hic laudamus in ista nativitate? Certe aequalitatem naturae. Quid autem deest? Aequalitas temporis. Teneamus hic unum quod laudatur, id est, aequalitatem naturae. In illo autem genere similitudinum, quod nos dedimus de splendore ignis et de imagine virgulti, aequalitatem naturae non invenis, invenis coaevitatem. Quid hic laudamus? Coaevitatem. Quid deest? Aequalitas naturae. Coniunge quae laudas. In creaturis enim deest aliquid quod laudas, in Creatore deesse nihil potest; quia quod invenis in creatura, a Creatore artifice processit. Quid ergo in coaevis? Nonne hoc Deo dandum quod ibi laudas? Quod autem deest non tribuendum maiestati, in qua nullus defectus est. Ecce offero tibi genitis coaeva gignentia; laudas ibi coaevitatem, sed disparilitatem reprehendis. Quod reprehendis, noli tribuere Deo; quod laudas, tribue; et tribuis illi ex isto genere similitudinum pro coaevitate coaeternitatem, ut coaeternus sit natus cum eo a quo natus sit. De alio autem similitudinum genere, quae et ipsa creatura Dei est, et debet laudare Creatorem, quid ibi laudas? Aequalitatem naturae. Iam propter illam distinctionem dederas coaeternitatem; da propter istam, aequalitatem; et perfecta est nativitas eiusdem substantiae. Quid enim dementius, fratres mei, quam ut in aliquo laudem creaturam, quod non sit in Creatore? Laudo in homine aequalitatem naturae, et non credo in eo qui fecit hominem? Quod de homine natum est, homo est; et quod de Deo natum est, non id erit quod ille de quo natum est? Non versor in operibus quae Deus non fecit. Laudent ergo Creatorem omnia opera sua. Invenio hic coaevum, cognosco ibi coaeternum. Hic aequalitatem invenio naturae, ibi intellego aequalitatem substantiae. Totum ergo ibi quod hic ex partibus singulis et rebus singulis invenitur. Totum ergo ibi simul, et non hoc solum quod in creaturis; totum invenio ibi, sed tamquam in Creatore, tanto amplius, quod haec visibilia, illa invisibilia; haec temporalia, illa aeterna; haec commutabilia, illa incommutabilia; haec corruptibilia, illa incorruptibilia. Postremo in ipso homine ea quae invenimus homo et homo, duo homines sunt; ibi Pater et Filius unus Deus.

Cordis oculus mundandus ut videatur Deus.

10. 15. Domino Deo nostro gratias ago inenarrabiles, quod ex hoc loco scrupulosissimo et laboriosissimo infirmitatem meam liberare dignatus est, petentibus vobis. Ante omnia tamen servate hoc, quidquid de creatura potuimus colligere, aut sensu corporis, aut cogitatione animi, inenarrabiliter transcendere Creatorem. Sed vis illum mente contingere? Purga mentem, purga cor tuum. Mundum fac oculum, unde illud quidquid est, possit attingi. Mundum fac oculum cordis: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 10. Non autem mundato corde, quid potuit misericordius procurari aut donari ab eo, nisi ut illud Verbum, de quo tanta et tam multa diximus, et nihil dignum diximus; nisi ut illud Verbum, per quod facta sunt omnia, fieret quod nos sumus, ut attingere possimus illud quod non sumus? Non enim Deus sumus; sed possumus mente vel cordis acie interiore videre Deum. Peccatis acies nostrae obtritae, obtusae, infirmitate deiectae cupiunt videre; sed in spe sumus, in re nondum sumus. Filii Dei sumus. Hoc ait Ioannes, qui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 11; qui supra pectus Domini discumbebat, qui secreta ista de sinu illius cordis hauriebat; ipse ait: Dilectissimi, filii Dei sumus; et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 12. Hoc nobis promittitur.

Verbum incarnatione quasi lac factum, ut a nobis caparetur.

10. 16. Sed ut perveniamus, si nondum possumus videre Verbum Deum, audiamus Verbum carnem; quia carnales facti sumus, audiamus Verbum carnem factum. Ideo enim venit, ideo suscepit infirmitatem nostram, ut possis firmam locutionem capere Dei portantis infirmitatem tuam. Et vere dictum est lac. Lac enim dat parvulis, ut cibum sapientiae det maioribus. Lactare patienter, ut avide pascaris. Quomodo enim fit etiam lac, quo lactantur infantes? Nonne esca erat in mensa? Sed invalidus est infans ad comedendam escam, quae in mensa est; quid facit mater? Incarnat escam, et conficit lac de ipsa. Conficit nobis quod capere possimus. Sic Verbum caro factum est, ut lacte parvuli nutriremur, qui ad cibum quidem eramus infantes. Verum hoc interest, quia quando cibum mater incarnatum lac facit, cibus in lac convertitur; incommutabiliter autem manens Verbum carnem assumpsit, ut esset quodammodo contextum. Quod est, non corrupit, non commutavit, ut per habitum tuum tibi loqueretur, non in hominem transmutatus atque conversus. Inconvertibilis enim et incommutabilis, et omnino inviolabilis manens, factus est quod tu ad te, quod ipse ad Patrem.

Humilitas a Verbo incarnato discenda.

10. 17. Ipse enim infirmis, quid dicit, ut possint recuperato illo visu Verbum ex aliqua parte attingere, per quod facta sunt omnia? Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde 13. Quid magister Filius Dei, Sapientia Dei, per quem facta sunt omnia, concionatur? Vocat humanum genus, et dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis, et discite a me. Putabas forte dicturam Sapientiam Dei: Discite quomodo caelos feci et astra; omnia etiam in me, antequam fierent, numerata erant; quomodo in virtute rationum incommutabilium etiam capilli vestri numerati sunt 14. Haec putabas et talia esse dicturam? Non. Sed prius illud: Quoniam mitis sum et humilis corde. Ecce quod capiatis, videte, fratres, certe parvum est. Ad magna nos tendimus, parva capiamus, et magni erimus. Vis capere celsitudinem Dei? Cape prius humilitatem Dei. Dignare esse humilis propter te, quia Deus dignatus est humilis esse propter eumdem te; non enim propter se. Cape ergo humilitatem Christi, disce humilis esse, noli superbire. Confitere infirmitatem tuam, iace patienter ante medicum. Cum ceperis humilitatem eius, surgis cum illo; non quasi et ipse surgat secundum quod Verbum est; sed tu potius, ut magis magisque a te capiatur. Intellegebas primo titubanter atque haesitanter; intellegis postea certius et clarius. Non ille crescit, sed tu proficis, et quasi tecum videtur surgere. Sic est, fratres. Credite praeceptis Dei, et facite illa, et donabit vobis robur intellegentiae. Non praesumatis, et quasi anteponatis scientiam praecepto Dei; ne inferiores, non solidiores remaneatis. Arborem attendite; ima petit prius, ut sursum excrescat; figit radicem in humili, ut verticem tendat ad caelum. Numquid nititur nisi ab humilitate? Tu autem sine caritate vis excelsa comprehendere; sine radice auras petis? Ruina est ista, non incrementum. Habitante Christo per fidem in cordibus vestris, in caritate radicamini atque fundamini, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 15.