SERMO 116

DE VERBIS EVANGELII LC 24, 36-47:
"
STETIT IESUS IN MEDIO EORUM, ET DIXIT EIS, PAX VOBIS", ET CETERA

Christus post resurrectionem in carne apparuit.

1. 1. Apparuit Dominus post resurrectionem discipulis suis, sicut audistis, et salutavit eos, dicens: Pax vobis 1. Haec est pax, et salutatio salutis: nam et ipsa salutatio a salute nomen accepit. Sed quid melius, quam ut ipsa salutet hominem? Salus enim nostra Christus est. Ipse est enim salus nostra, qui vulneratus est pro nobis, et confixus est clavis in ligno; et depositus de ligno, positus in sepulcro. De sepulcro autem surrexit, sanatis vulneribus, servatis cicatricibus. Hoc enim discipulis suis expedire iudicavit, ut cicatrices eius servarentur, unde cordis vulnera sanarentur. Quae vulnera? Vulnera infidelitatis. Apparuit enim oculis eorum veram exhibens carnem: et putaverunt se spiritum videre. Non leve vulnus hoc cordis est. Denique haeresim malignam fecerunt, qui in isto vulnere remanserunt. Sed non putamus vulneratos fuisse discipulos, quia cito sanati sunt? Cogitet Caritas vestra, si in isto vulnere remansissent, ut putarent corpus sepultum non resurrexisse, sed spiritum imagine corporis humanos oculos illusisse: si in ista fide, imo in ista perfidia remansissent, non eorum vulnera, sed mors plangi deberet.

Discipulorum dubitatio.

2. 2. Sed quid ait Dominus Iesus? Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum2 Si ascendunt in cor vestrum cogitationes, de terra veniunt cogitationes. Bonum est homini, non ut cogitatio ascendat in cor eius, sed ut sursum ascendat ipsum cor eius: ubi volebat Apostolus ponere corda credentium, quibus dicebat: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria 3. In qua gloria? Resurrectionis. In qua gloria? Audi Apostolum dicentem de hoc corpore: Seminatur in ignominia, resurget in gloria 4. Istam gloriam Apostoli Magistro suo, Christo suo, Domino suo dare nolebant: resuscitare eum potuisse corpus suum de sepulcro non credebant; spiritum eum putabant, et carnem videbant, nec ipsis oculis suis fidem habebant. Et credimus eis nos annuntiantibus et non ostendentibus. Ecce ipsi Christo se ipsum ostendenti non credebant. Malum vulnus: prodeant medicamenta cicatricum. Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos 5, ubi clavis confixus fui. Palpate et videte. Sed videtis, et non videtis. Palpate et videte 6. Quid? Quia Spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere 7. Haec dicens (sic recitatum est) ostendit eis manus et pedes 8.

Quomodo Christus Apostolis persuadebatur se resurrexisse.

3. 3. Et adhuc trepidantibus et mirantibus prae gaudio. Iam gaudium erat, et adhuc trepidatio permanebat 9. Res enim incredibilis erat facta, sed tamen facta. Numquid nunc incredibile est, quia resurrexit caro Domini de sepulcro? Totus hoc credidit mundus: qui non credidit, remansit immundus. Tunc tamen incredibile erat: et persuadebatur non solum oculis, sed et manibus, ut per sensum corporis fides in cor descenderet, et in cor fides descendens posset praedicari per mundum, non videntibus aut tangentibus, et tamen sine dubitatione credentibus. Habetis hic, inquit, aliquid quod manducetur10 Quanta addit ad aedificium fidei structor bonus? Non esuriebat, et manducare quaerebat. Et manducavit potestate, non necessitate. Agnoscant ergo discipuli verum corpus, quod agnovit ipsis praedicantibus mundus.

Contra Manichaeos qui negant Christum resurrexisse.

4. 4. Si forte aliqui haeretici sunt, qui adhuc habent in corde, quod exhibuerit se oculis Christus, et vera caro non erat Christi; iam ponant illud, persuadeat illis Evangelium. Nos eos reprehendimus, quia hoc sapiunt: damnabit ille, si hoc sapere perseverant. Tu quis es, qui non credis corpus in sepulcro positum resurgere potuisse? Si Manichaeus es? qui nec crucifixum credis, quia nec natum credis; omnia eum falsa ostendisse praedicas. Ille falsa ostendit, et tu verum dicis? Tu non mentiris ore; sed ille mentitus est corpore? Ecce arbitraris apparuisse oculis quod non erat; spiritum fuisse, non carnem. Audi illum: amat te, ne damnet te. Audi illum dicentem: ecce tibi dicit, infelix; tibi loquitur: Quid turbatus es, et cogitationes ascendunt in cor tuum? Videte, inquit, manus meas et pedes meos. Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere. Haec dicebat veritas, et fallebat? Corpus erat, caro erat; quod sepultum fuerat, apparebat. Pereat dubitatio, sequatur digna laudatio.

Christus caput se ostendebat, corpus suum promittebat.

4. 5. Ostendit ergo discipulis se. Quid est, se? Caput Ecclesiae suae. Ecclesia futura per mundum ab ipso praevidebatur, a discipulis nondum videbatur. Caput ostendebat, corpus promittebat. Quid enim secutus adiunxit? Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, dum adhuc essem vobiscum 11. Quid est hoc, dum adhuc essem vobiscum? Numquid non tunc cum illis erat, cum illis loquebatur? Quid est, cum adhuc essem vobiscum? Vobiscum mortalis, quod iam non sum. Vobiscum eram, quando moriturus eram. Quid est, vobiscum? Cum morituris moriturus. Modo iam non vobiscum: quia cum morituris nunquam ulterius moriturus. Hoc ergo dicebam vobis. Quid?

5. 5. Quia oportebat impleri omnia, quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me 12. Dixi vobis, quia oportebat omnia impleri. Tunc aperuit illis sensum. Veni ergo, Domine, fac claves, aperi, ut intellegamus. Ecce omnia dicis, et non crederis. Putaris spiritus; tangeris, pulsaris, et adhuc trepidant qui te tangunt. De Scripturis admones, et adhuc non intellegunt. Clausa sunt corda, aperi, et intra. Fecit: Tunc aperuit illis sensum 13. Aperi, Domine, et dubitanti de Christo aperi cor. Aperi ei sensum, qui phantasma fuisse credit Christum. Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas 14

Ecclesia per omnes gentes futura promittitur.

5. 6. Et dixit eis. Quid? Quoniam sic oportebat. Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat. Quid? Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die 15. Viderunt hoc; viderunt patientem, viderunt pendentem, videbant post resurrectionem praesentem, viventem. Quid ergo non videbant? Corpus, id est, Ecclesiam. Illum videbant, illam non videbant. Sponsum videbant, sponsa adhuc latebat. Promittat et ipsam. Sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Hoc sponsus est.

Ecclesia per omnes gentes futura promittitur.

6. 6. Quid de sponsa? Et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 16. Hoc nondum videbant discipuli: Ecclesiam per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem, nondum videbant. Caput videbant: et de corpore capiti credebant. Per hoc quod videbant, quod non videbant credebant. Similes illis sumus et nos: videmus aliquid, quod ipsi non videbant; et non videmus aliquid, quod ipsi videbant. Quid nos videmus, quod ipsi non videbant? Ecclesiam per omnes gentes. Quid non videmus, quod ipsi videbant? Christum in carne constitutum. Quomodo illi illum videbant, et de corpore credebant: sic nos corpus videmus, de capite credamus. Invicem nos adiuvent visa nostra. Adiuvat eos visus Christus, ut futuram Ecclesiam crederent: adiuvat nos visa Ecclesia, ut Christum resurrexisse credamus. Impleta est fides illorum, impletur et nostra: impleta est illorum de capite, impletur nostra de corpore. Totus Christus et illis innotuit, et nobis innotuit: sed totus ab eis non est visus, nec a nobis totus est visus. Ab eis caput est visum, corpus creditum: a nobis corpus visum, caput creditum. Nulli tamen deest Christus: in omnibus plenus est, et adhuc ei restat corpus. Crediderunt ipsi, crediderunt per illos Ierosolymitani multi; credidit Iudaea, credidit Samaria. Accedant membra, accedat aedificium fundamento. Fundamentum enim nemo potest ponere, ait Apostolus, nisi quod est positum, quod est Christus Iesus 17. Insaniant Iudaei, impleantur zelo: lapidetur Stephanus, servet lapidantium vestimenta Saulus, Saulus futurus Paulus apostolus. Occidatur Stephanus, perturbetur Ecclesia Ierosolymitana 18: discedant inde ligna ardentia, accedant et incendant. Ligna enim quodam modo in Ecclesia Ierosolymitana ardebant Spiritu sancto, quando erat illis in Deum anima una, et cor unum 19. Lapidato Stephano passa est illa congeries persecutionem: sparsa sunt ligna, et accensus est mundus.

Saulus in Evangelii praedicatorem mutatus.

7. 7. Denique haec secutus furens Saulus ille, accepit epistolas a principibus sacerdotum, et coepit ire saeviens, anhelans caedem, sitiens sanguinem, undecumque posset, quos posset vinctos trahere, ad supplicium rapere, se effuso sanguine satiare 20. Sed ubi Deus, ubi Christus, ubi Stephani coronator? Ubi, nisi in coelo? Videat et Saulum, irrideat saevientem, clamet de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris21 Ego in coelo sum, tu in terra; et tamen persequeris me. Caput non tangis, sed membra mea calcas. Sed quid facis? quid proficis? Durum tibi est contra stimulum calcitrare 22. Quantumcumque calces mittas, te vexas. Pone ergo furorem, cape sanitatem. Pone malum consilium, appete bonum auxilium. Voce illa prostratus est. Quis est prostratus? Persecutor. Ecce victus est una voce. Quid ibas? quid saeviebas? Quos quaerebas, modo sequeris: quos persequebaris, modo pro illis persecutionem pateris. Surgit praedicator, qui prostratus est persecutor. Audivit Domini vocem. Excaecatus est, sed in corpore, ut illuminaretur in corde. Perductus ad Ananiam, de pluribus catechizatus, baptizatus, processit apostolus 23. Dic, praedica: praedica Christum, dissemina, o bone aries, iamdudum lupus. Vide illum, attende illum, qui saeviebat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 24. Funde Evangelium: quod corde concepisti, ore dissemina. Audiant gentes, credant gentes: pullulent gentes, nascatur de sanguine martyrum sponsa Domino purpurata 25. Et ex illa quam multi accesserunt? quam multa membra capiti cohaeserunt, et cohaerent nunc, et credunt? Et baptizati sunt isti, et baptizabuntur alii, et post nos venient alteri. Tunc, inquam, in fine saeculi accedent lapides fundamento, lapides vivi, lapides sancti, ut in fine aedificetur totum aedificium ab illa Ecclesia; imo ab ista ipsa Ecclesia, quae modo cantat canticum novum, dum domus aedificatur. Sic enim habet ipse Psalmus: Quando domus aedificabatur post captivitatem. Et quid? Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra 26. Quam magna domus! Sed quando cantat canticum novum? Cum aedificatur. Quando dedicatur? In fine saeculi. Fundamentum ipsius iam dedicatum est: quia ascendit in coelum, et non moritur. Quando et nos surrexerimus, ut nunquam moriamur, tunc dedicabimur.