SERMO 114/A

DE VERBIS EVANGELII LC 17, 34:
"
DIMITTE, ET DIMITTETUR TIBI "

 

Quod sit "septies ". Initium fidei a Deo esse.

1. Praeceptum saluberrimum audivimus de sancto Evangelio, ut dimittamus peccatum fratri qui in nos peccaverit. Ne sufficiat hoc semel fecisse, sed quotienscumque peccaverit dimittendum esse, si veniam postulabit. Hoc ergo ait: Si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te dicens: Paenitet me, dimitte illi 1. Si septies in die intellegas, ergo quotienscumque; solet enim numerus septenarius pro universitate poni. Unde est illud: Septies cadet iustus et resurget 2; id est, quotienscumque fuerit aliqua tribulatione humiliatus, non deseritur, sed ab omnibus suis tribulationibus liberatur. Inde est illud: Septies in die laudabo te 3; hoc est enim septies in die, quod est semper. Hoc ergo, septies in die, quod alibi dicitur: Semper laus eius in ore meo 4. Non enim laudes Domini lingua tantummodo personamus, et quando tacemus non laudamus; plane in omnibus bonis cogitationibus nostris, in omnibus actibus et bonis moribus nostris illum laudamus, a quo haec nos accepisse gaudemus. Videmus enim etiam Apostolos petere, ut augeatur eis fides 5. Numquid primitias fidei ipsi sibi dederunt, et augmenta a Domino petiverunt? Absit. Hoc ergo petierunt, ut qui inchoavit ipse perficiat, secundum Apostolum dicentem: Quoniam qui in vobis opus bonum coepit, perficiet usque in finem 6. Et quod cantavimus modo, quid aliud demonstrat, carissimi? Deduc me, inquit, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua 7. Non ait: Adduc me ad viam tuam; nam et hoc ipse facit; sed non, cum adduxerit, dimittat. Parum est ergo ad viam adduxisse, nisi sequatur in via deduxisse, et ad patriam perduxisse. Cum ergo bona omnia habeamus a Deo, in omnibus bonis operibus nostris, quando datorem bonorum omnium cogitamus, Deum sine fine laudamus: cum autem Deum, si bene vivimus, sine fine laudamus, benedicamus Dominum in omni tempore, et semper laus eius propter hoc in ore sit nostro 8. Septies, inquit, in die laudabo te: septenario numero universitatem significans:

Parabola evangelica de debitore immisericorde erga debitorem suum.

2. Ergo si septies in die frater tuus peccaverit in te, et veniens dixerit: Paenitet me, dimitte illi 9. Non tibi sit taedium, semper ignoscere paenitenti. Si non es debitor, impune esses molestus exactor; cum vero debitor habeas debitorem, et tu eius sis debitor qui non habet debitum, vide quid facias cum debitore tuo: hoc enim Deus facturus est cum suo. Audi et time: Laetetur, inquit, cor meum, ut timeam nomen tuum 10. Si laetaris quando tibi dimittitur, time ut dimittas. Quantum enim timere debeas, idem ipse Salvator ostendit, proponens servum illum in Evangelio, cum quo rationem dominus fecit, et invenit eum debitorem centum milium talentorum: Iussit eum venundari, et omnia quae habebat, et reddi. Ille provolutus ad pedes domini sui orare coepit, ut acciperet dilationem, et meruit remissionem. Ille autem exiens a facie domini sui, omni sibi debito relaxato, invenit etiam ipse debitorem suum conservum suum, qui ei debebat centum denarios, et obtorto collo coepit trahere ad solutionem. Quando ei dimissum est, laetatum est cor eius, sed non sic ut timeret nomen Domini Dei sui. Servus dicebat conservo, quod servus dixerat Domino: Patientiam habe in me, et reddam tibi. At ille: Non, hodie reddis. Renuntiatum est patrifamilias; et, quod nostis, non solum minatus est ei quod deinceps non esset remissurus, si debitorem inveniret, sed totum quod relaxaverat in caput eius replicavit, et reddere eum quicquid donaverat iussit 11. Quomodo ergo timendum est, fratres mei, si est in nobis fides, si Evangelio credimus, si mendacem Dominum non putamus? Timeamus, observemus, caveamus, dimittamus. Quid enim perdis, ex eo quod dimittis? Veniam das, non pecuniam.

Pecunia bene uteris, si non amaveris.

3. Quamquam et in ipsa eroganda pecunia aridae arbores non esse debetis. In eroganda pecunia indigenti tribuis: in danda venia peccanti ignoscis; utrumque Dominus videt, utrumque remunerat, utrumque uno loco commendavit: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis 12. Tu autem nec ignoscis nec erogas: tenes iram, servas pecuniam. Observa, ira, ubi non possis liberari per pecuniam: Non proderunt thesauri iniquis 13. Non est ista mea, sed divina sententia: noverunt qui legerunt. Legi ut dicerem, credidi ut loquerer: non proderunt thesauri iniquis. Videntur prodesse, sed non proderunt. Forte in praesenti: forte, si tamen aliquid prosunt; sed in die illo non proderunt. Teneantur, et non proderunt; contemnantur, et proderunt. Iustitia tunc bene uteris, si amaveris: quia, si non amaveris, non habebis. Fortitudine, temperantia, castitate, caritate, aliisque animi bonis bene uteris, si amaveris: pecunia tunc bene uteris, si non amaveris. Postremo pecunia, si amatur, in caelo servetur; si timendum est ne amittatur, loco tutiore custodiatur. Neque enim in conservanda pecunia fidem tibi servat servus tuus, et fallit te Dominus tuus. Nonne dicentem audis: Thesaurizate vobis thesaurum in caelo? Ecce non tibi praecepit perdere, sed migrare: Thesaurizate vobis thesaurum in caelo, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit; ubi enim est thesaurus tuus, ibi et cor tuum 14. In terra thesaurizas, in terra cor ponis. Quid futurum est in terra cordi tuo? Tabescit, putrescit, cinerescit. Sursum leva quod amas, et ibi ama. Et noli putare hoc te recepturum esse quod ponis: ponis enim mortalia, recipies immortalia; ponis temporalia, recipies aeterna; ponis terrena, recipies caelestia; postremo erogas quod tibi dedit Dominus tuus, et mercedem accipies ab ipso Domino tuo.

Pauperes laturarii pecuniae in caelum latae.

4. Sed dices: Quomodo sum in caelo positurus? per quas machinas cum auro et argento meo sum ascensurus in caelum? Quid quaeris machinas? Migra. Laturarii tui pauperes sunt, et per contritionem mundi facti sunt laturarii. Postremo traiecticium facis: hic das, et ibi accipis. Prorsus si hic dederis, ibi accipies, et cui dederis, ab illo accipies. Non tibi modo veniat in mentem pannosus quisque mendicus; sed veniat in mentem: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 15. In paupere accipit, qui pauperem fecit: a divite accipit, qui divitem fecit; quod enim dedit, inde accipit; de suo das Christo, non de tuo. Quid enim te iactas, quia hic multa invenisti? Recole qualis venisti. Cuncta hic invenisti; et multis inventis si male uteris, superbia tumuisti. Nonne de ventre matris nudus existi 16? Da ergo, da, ne perdas quod habes. Si dederis, ibi inventurus es: si non dederis, hic relicturus es; tamen, dederis, non dederis, migraturus es. Sed aliquando, etsi nugatoriam et improbandam et respuendam ab auribus fidelium, tamen habet aliquam excusationem avaritia nolens erogare pauperi ex eo quod abundat. Dicit enim sibi: Si dedero, non habebo; et multum dando, egebo: et postea requiram, a quo et ipse accipiam. Debet mihi abundare, non solum ad victum et tegumentum, et domui meae et familiae meae, sed etiam propter bonos casus, ut habeam quod calumniatori impendam, ut habeam unde redimam: casibus plenae sunt res humanae; debeo mihi servare, unde me possim liberare.

Non obstat disciplinae praeceptum erogandae veniae.

5. Haec dicis, cum vis pecuniam servare; quid dicturus es, quando peccanti non vis dare veniam? Si pecuniam piget erogare indigenti, eroga veniam paenitenti. Quid perdis, si dederis? Novi quid perdas, novi quid amittas; video, sed bono tuo amittis: amittis iram, amittis indignationem, amittis de corde odium fratris. Maneant illic ista, ubi eris? Ira, indignatio, odium permanens, quid de te facit? Quid mali de te non facit? Audi Scripturam: Qui odit fratrem suum, homicida est 17. Ergo et si septies in die peccaverit in me, dimittam illi? Dimitte. Christus hoc dixit, veritas dixit, cui cantasti: Deduc me Domine in via tua, et ambulabo in veritate tua. Noli timere, non te decipit. Sed nulla, inquies, erit disciplina; impunita erunt semper quaecumque peccata; delectat enim semper peccare, quando te ille qui peccat cogitat semper ignoscere. Non est ita. Et disciplina vigilet, et benevolentia non dormitet. Quia enim putas, malum pro malo te reddere, cum peccanti dederis disciplinam? Absit: bonum pro malo reddis; et tunc non bene facis, si non dederis. Aliquando quidem etiam ipsa disciplina mansuetudine temperatur: data est. Sed non aliud est eam neglegentia extinguere, aliud mansuetudine temperare? Vigilet disciplina: ignosce, et caede. Videte ipsum Dominum, audite ipsum Dominum, cogitate cui quotidiani mendici dicimus: Dimitte nobis debita nostra 18. Et taedia pateris, quando tibi frater assidue dicit: Ignosce mihi paenitenti? Tu quotiens hoc dicis Deo? taces ab hac supplicatione in omni oratione? Numquid vis ut dicat tibi Deus: Ecce heri ignovi, nudiustertius ignovi, per tot dies ignovi; quotiens adhuc ignosco? Non vis ut dicat tibi: Semper cum illis verbis venis, semper dicis: Dimitte nobis debita nostra, semper pectus tundis; et tamquam ferrum durum non corrigis. Sed quia agebamus de disciplina, numquid non dimittit nobis Dominus Deus noster, quia ex fide dicimus: Dimitte nobis debita nostra? Et tamen, quamvis dimittat nobis, quid de illo dictum est? quid de illo scriptum est? Quem enim diligit Deus corripit. Sed forte verbis? Flagellat autem omnem filium quem recipit 19. Ne indignetur peccator filius flagellatus corripi, et ipse Unicus sine peccato dignatus est flagellari. Ergo da disciplinam, sed ex corde dimitte iram. Sic enim ait et ipse Dominus, cum de illo ageret debitore, cui replicavit omne debitum, quod inhumanus fuerit in conservum: Sic et vobis, inquit, faciet Pater vester caelestis, si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris 20. Ubi Deus videt, ibi dimitte; inde noli perdere caritatem, exercere salubrem severitatem; dilige et caede, dilige et verbera. Aliquando enim blandiris, et saevis. Quomodo blandiris et saevis? Quia peccata non arguis; et illa peccata interfectura sunt eum, quem perverse parcendo diligis. Verbum tuum aliquando asperum, aliquando durum, quod est laesurum, attende quid facturum est. Peccatum cor vastat, interiora demolitur, animam suffocat, animam perdit: miserere, caede.

Misericordius agit aliquando qui saevit quam qui parcit.

6. Constituite vobis, carissimi, ante oculos, ut planius intellegatis quod loquor, homines duo. Puerulus quilibet incautus volebat sedere, ubi noverant in gramine latere serpentem. Si sederet, morderetur, et moreretur: noverant hoc homines duo. Ait unus: Noli ibi sedere. Contemptus est; ibit sedere, ibit perire. Ait alter: Non vult nos iste audire; corripiendus, tenendus, avellendus, colapho est percutiendus: quidquid possumus faciamus, ne hominem perdamus. Ait alius: Dimitte, noli ferire, noli offendere, noli laedere. Quis horum misericors? Parcens, ut homo a serpente moriatur; an saeviens, ut homo liberetur? Et sic intellegite, eos qui sunt vobis subditi etiam P corrigitis; moribus imponite disciplinam, servate benivolentiam. De corde dimittite, intus non sit ira; quia ira illa recens festuca est tenuis et quasi contemptibilis; ira recens turbat oculum, tamquam festuca in oculo: Turbatus est in ira oculus meus 21; sed festuca illa suspicionibus nutritur, productione temporis roboratur; ad trabem perventura est ista festuca. Inveterata ira odium erit 22; iam ubi odium, homicidium erit: Qui odit fratrem suum, homicida est 23, inquit. Et aliquando homines habentes in corde odium reprehendunt irascentes. Odium tenes, irascentem reprehendis? Festucam in oculo fratris tui vides, trabem in tuo non vides 24. Sermo concludatur. Dominus invocetur, ut quod praecipit donare dignetur: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis 25.