SERMO 114

DE VERBIS EVANGELII LC 17, 3-4:
"
SI PECCAVERIT IN TE FRATER TUUS, CORRIPE ILLUM", ET CETERA
DE REMISSIONE PECCATORUM

Fratri quotiescumque in nos peccaverit et eum poenituerit ignoscendum.

1. Sanctum Evangelium, quod modo cum recitaretur audivimus, de remissione nos admonuit peccatorum. Hinc admonendi estis ex sermone nostro. Ministri enim sumus verbi, non nostri, sed utique Dei et Domini nostri, cui nemo sine gloria servit, quem nemo sine poena contemnit. Ipse ergo Dominus noster Iesus Christus, qui manens apud Patrem fecit nos, et factus pro nobis refecit nos; ipse Dominus Deus noster ait nobis quomodo audivimus: Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum; et si poenitentiam egerit, dimitte illi: et si septies in die peccaverit in te, et veniens dixerit: Poenitet me, dimitte illi 1. Septies in die noluit intellegi nisi quotiescumque; ne forte peccet octies, et nolis ignoscere. Quid est ergo septies? Semper, quotienscumque peccaverit eumque paenituerit. Hoc est enim: Septies in die laudabo te 2; quod est in alio psalmo: Semper laus eius in ore meo 3. Et quare septies pro eo quod est semper ponatur, certissima ratio est; septem quippe diebus venientibus et redeuntibus totum volvitur tempus.

Venia fratri danda, ut a Deo accipiatur.

2. Quisquis ergo Christum cogitas, et cupis accipere quod promisit, noli esse piger facere quod praecepit. Quid enim promisit? Vitam aeternam. Et quid praecepit? Da fratri tuo veniam. Tamquam diceret tibi: Tu homo, da homini veniam, ut ego Deus ad te veniam. Sed ut omittam, vel interim potius intermittam altiora illa divina promissa, in quibus nos Creator noster facturus est aequales Angelis suis, ut cum illo et in illo et de illo sine fine vivamus: ut hoc interim non dicam, hoc ipsum quod iuberis fratri tuo dare, a Deo tuo non vis accipere? Hoc ipsum, inquam, quod iuberis fratri tuo dare, a Domino tuo non vis accipere? Dic mihi si non vis, et noli dare. Quid est hoc, nisi ut poscenti ignoscas, si tibi poscis ignosci? Aut si non habes quod tibi ignoscatur, audeo dicere: Noli ignoscere. Quamquam nec hoc dicere debui. Et si non habes quod tibi ignoscatur, debes ignoscere; quia et Deus ignoscit, qui non habet quod ei ignoscatur.

Dei exemplo dimittenda sunt debita.

3. Dicturus es: Sed ego non sum Deus, homo sum peccator. Deo gratias, quod confiteris esse peccata. Ergo ignosce, ut dimittantur tibi. Hortatur nos tamen ipse Deus noster, ut imitemur eum. Primo ipse Dominus Christus, de quo apostolus Petrus dixit: Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamini vestigia eius 4. Et utique ipse non habebat peccatum, et mortuus est pro peccatis nostris, et sanguinem fudit in remissionem peccatorum. Suscepit pro nobis quod non debebat, ut nos a debito liberaret. Non debebat mori, nec nos vivere. Quare? Quia peccatores eramus. Nec mors debebatur illi, nec vita nobis: quod ei non debebatur accepit, quod nobis non debebatur dedit. Sed quoniam de remissione agitur peccatorum, ne multum ad vos putetis imitari Christum, Apostolum audite dicentem: Donantes vobismetipsis, sicut et Deus in Christo donavit vobis 5. Estote ergo (Apostoli verba sunt, sua, non mea) estote ergo imitatores Dei 6. Certe superbum est imitari Deum? Imitatores Dei. Certe superbum est. Sicut filii dilectissimi. Filius diceris: si respuis imitationem, quare quaeris haereditatem?

Peccator peccatori ignoscat.

4. Hoc dicerem si nihil peccati haberes, quod tibi relaxari desiderares. Modo autem quisquis homo es, homo es: iustus sis licet, homo es; laicus sis, homo es; monachus sis, homo es; clericus sis, homo es; episcopus sis, homo es; apostolus sis, homo es. Vocem apostoli audi: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus 7. Quis dixit? Ille, ille, ille Ioannes evangelista, quem Dominus Christus prae caeteris diligebat, qui super pectus eius discumbebat 8, ipse ait: Si dixerimus: non dixit: Si dixeritis quia peccatum non habetis; sed: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est 9. Iunxit se in culpa, ut iungeretur et in venia. Si dixerimus: videte quis dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate 10. Quomodo mundet? Ignoscendo, non quasi non inveniens quod puniat, sed inveniens quod dimittat. Ergo si habemus peccata, fratres, ignoscamus paenitentibus. Inimicitias in corde nostro non retineamus. Plus enim inimicitias retinentes vitiant ipsum cor nostrum.

Venia a Deo in oratione petitur cum pacto dandae aliis veniae.

5. Volo ergo te ignoscentem, quia teneo veniam postulantem. Rogaris, ignosce: rogaris, et rogabis; rogaris, ignosce; sicut et tu rogas, ut ignoscatur. Ecce veniet tempus orandi: in verbis quae dicturus es, tenebo te. Dicturus es: Pater noster qui es in coelis 11. Non enim eris in numero filiorum, si non dicturus es: Pater noster. Ergo dicturus es: Pater noster qui es in coelis. Sequere: Sanctificetur nomen tuum. Dic adhuc: Adveniat regnum tuum. Adhuc sequere: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Vide quid adiungas: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ubi sunt divitiae tuae? Ecce mendicas. Verumtamen unde agitur, dic adhuc post: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Dic adhuc quod sequitur: Dimitte nobis debita nostra. Venisti ad verba mea: Dimitte, inquit, nobis debita nostra. Fac ergo quod sequitur. Dimitte nobis debita nostra. Quo iure? quo pacto? quo placito? quo chirographo recitato? Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Parum est quod non dimittis: adhuc et Deo mentiris. Conditio posita est, fixa est lex: Dimitte, sicut dimitto. Ergo non dimittit, nisi dimittas. Dimitte, sicut dimitto. Petenti vis ut dimittatur tibi, petenti dimitte. Preces istas Iurisperitus coelestis dictavit: non te fallit; secundum coeleste ius posce: dic: Dimitte, sicut et nos dimittimus; et fac quod dicis. Qui mentitur in precibus, beneficio caret: qui mentitur in precibus, et perdit causam et invenit poenam. Et si aliquis mentitur Imperatori, cum venerit, convincitur quia mentitur; quando autem tu orando mentiris in ipsa oratione convinceris. Non enim Deus ut te convincat testes ad te quaerit. Qui tibi dictavit preces, advocatus est tuus: si mentiris, testis est tuus; si non te corrigis, iudex erit tuus: Ergo et dic, et fac. Quia si non dicis, contra ius petendo non impetras: si autem dicis et non facis, etiam mendacii reus eris. Non est qua versus iste transeatur, nisi quod dicis impleatur. Numquid delere istum versum poterimus de oratione nostra? An vultis ut illud ibi sit: Dimitte nobis debita nostra: et deleamus quod sequitur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Non delebis, ne ante delearis. In oratione ergo dicis: Da; dicis Dimitte: ut accipias quod non habes, et relaxetur tibi quod deliquisti. Vis accipere, da; vis ut dimittatur tibi, dimitte. Brevis complexio est. Ipsum Christum audi alio loco: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis 12. Dimittite, et dimittetur vobis. Quid dimittetis? Quod in vos alii peccaverunt. Quid et vobis dimittetur? Quod peccastis. Et vos: Date, et dabitur vobis. Qui desideratis vitam aeternam, fulcite pauperis vitam temporalem, sustentate pauperis vitam temporalem, et pro isto tam parvo terrenoque semine accipietis messem vitam aeternam. Amen.