HABITUS HIPPONE DIARRHYTO
IN BASILICA SANCTI MARTYRIS QUADRATI,
DIE DOMINICA, VII KAL. OCTOB.
DE EVANGELIO UBI DE ILLO DIVITE ET LAZARO MENDICO REFERT
1. Christianorum fides, quae ab impiis et infidelibus irridetur, haec est, quia nos dicimus esse aliam vitam post istam Vitam, et esse a mortuis resurrectionem, et esse post transactum sacculum in fine iudicium. Hoc cum in rebus humanis non crederetur, praedicaretur autem, et annuntiaretur a Prophetis servis Dei, et a lege quae per Moysen data est, et adhuc incredibile hominibus videretur, venit Dominus et Salvator noster Iesus Christus, qui hoc hominibus persuaderet. Qui cum sit Filius Dei, natus de Patre invisibiliter et ineffabiliter, coaeternus Patri, et aequalis Patri, et cum Patre unus Deus, cum sit Verbum Patris, per quod facta sunt omnia 1, et consilium Patris, per quod reguntur universa, tantam magnitudinem suam, et incomprehensibilem maiestatem ac potestatem, quae non poterat cognosci ab hominibus, deposuit ad terras, accipiendo carnem, et apparendo oculis hominum. Cum ergo Deus, id est, ipsa divinitas, in Christo non videretur, caro visa contemnebatur; ille autem interiorem suam divinitatem miraculis approbabat; et cum talis videretur, qui humanis oculis posset sperni, tantum faciebat, ut in ipsis operibus appareret Filius Dei. Cum ergo magna faceret, utilia praeciperet, corrigeret vitia, castigaret, virtutes doceret, sanitates etiam corporum operaretur, ut sanaret mentes infidelium, iratus populus, ubi est natus et nutritus et tanta ista fecit, occidit eum. Ille autem, qui nasci venerat, utique et mori venerat; nec mortem carnis suae, quam propter exemplum demonstrandae resurrectionis acceperat, voluit esse infructuosam, sed permisit cam magis manibus impiorum, ut, cum illi nollent facere quod iubebat, pateretur ille quod volebat. Factum est; occisus est Christus, sepultus, resurrexit, ut novimus, ut testatur Evangelium, ut iam toto orbe praedicavit; et adhuc Iudaei videtis quia nolunt credere in Christum, iam posteaquam resurrexit a mortuis, et glorificatus in oculis discipulorum suorum ascendit in caelum, cum iam impleantur per totum orbem terrarum praeconia Prophetarum. Etenim omnes Prophetae, qui praenuntiaverunt Christum nasciturum, et moriturum, et resurrecturum, et in caelum ascensurum, praenuntiaverunt etiam Ecclesiam eius per omnes gentes futuram. Iudaei autem, si non viderunt Christum resurgentem, et ad caelum euntem, viderent saltem Ecclesiam toto orbe diffusam, quod utique cum impleretur, praedicta Prophetarum dicta implerentur.
2. Fit in illis quod modo audivimus ex Evangelio; ideo enim non audiunt Christum, qui a mortuis resurrexit, quia Christum in terra positum non audierunt. Hoc enim dixit, Abraham illi diviti, qui apud inferos torquebatur, et volebat aliquem mitti ad superos, ut fratribus eius nuntiaret quid agitur apud inferos, et antequam venirent ad loca illa tormentorum, viverent bene, agentes. paenitentiam de peccatis suis, ut mererentur ire potius in sinum Abraham, non ad illa tormenta quo dives ille pervenit. Cum ergo hoc ageret ille dives sero misericors, qui pauperem iacentem ante ianuam suam contempserat, et propterea forte quia superbus in illum erat, ipsa lingua ardebat, et ibi stillam aquae desiderabat. Cum ergo non egisset apud superos quod agendum illi erat ne illuc veniret, sero coepit esse et pro aliis misericors. Sed quid ait Abraham? Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque, si quis a mortuis resurrexerit, persuadebit eos 2. Omnino verum est, fratres, ideo Iudaei hodie non persuadentur ut credant in eum qui resurrexit a mortuis, quia Moysen et Prophetas non audierunt: nam si illos audire vellent, ibi invenirent praedictum esse, quod modo impletum est, et nolunt adhuc credere. Quod ergo de Iudaeis diximus, de nobis agamus, ne, cum ad alios attendimus, et nos in ipsam impietatem incidamus. Evangelium, carissimi, Iudaeis non legitur, Moyses et Prophetae leguntur, quos nolunt audire; quod si audire vellent, crederent in Christum, quia Moyses et Prophetae Christum venturum praedicaverunt. Non ergo nos tales simus, quando nobis legitur Evangelium, quales sunt illi, quando illis leguntur Prophetae; apud ipsos enim, ut dixi, Evangelium non recitatur, apud nos recitatur.
3. Ecce audistis modo ex Evangelio duas vitas, unam praesentem, alteram futuram: praesentem habemus, futuram credimus; in praesenti sumus, ad futuram nondum pervenimus. Cum in praesenti sumus, futurae meritum comparemus; nondum enim mortui sumus. Numquid Evangelium apud inferos recitatur? Quod utique si recitaretur, frustra illud dives audiret, quia iam fructuosa paenitentia esse non poterat b. Nobis ibi legitur, et ibi a nobis auditur, ubi dum vivimus corrigi possumus, ne ad illa tormenta veniamus. Credimus quod legitur, an non credimus? Absit ut hoc opinemur de Caritate vestra, quia non creditis; Christiani enim estis, nec Christiani ullo modo essetis, si Evangelio Dei non crederetis; quia ergo Christiani estis, manifestum est vos Evangelio credere. Audivimus, modo recitatum est: Erat dives, utique superbus, utique extollens se in divitiis, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide 3. Iacebat autem ad ianuam eius ulcerosus pauper quidam nomine Lazarus, cuius etiam ulcera canes lingebant; et cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis 4, et non poterat. Ecce crimen divitis, quia utique de micis saturari cupiebat, et non poterat, cui participanda humanitas erat. Ille ergo dives, si compateretur pauperi ante ianuam suam iacenti, et vellet esse de divitiis illis misericors, illuc veniret et ipse, quo venit et ille pauper. Non enim illum Lazarum paupertas duxit ad requiem, et non humilitas; aut vero illum divitem ab illa tanta requie divitiae retraxerunt, et non superbia et infidelitas. Nam ut noveritis, fratres, quia apud superos dives iste infidelis fuit, de verbis ipsius approbemus, quae dixit apud inferos. Intendite. Voluit aliquem a mortuis ire, ut nuntiaret fratribus ipsius quid agitur apud inferos; et cum illi hoc non concederetur, dicente Abraham: Habent Moysen et Prophetas, audiant illos; non, pater Abraham, inquiens, sed, si quis hinc ab inferis ierit, persuadebuntur 5, ostendit, quia et ipse, cum esset apud superos, non credebat Moysi et Prophetis, sed aliquem surgere sibi a mortuis cupiebat. Attendite tales modo, et videte ubi erunt; exemplo huius divitis admonemur, si fidem habetis. Quanti sunt qui modo dicunt: Bene nobis sit, cum vivimus; manducemus et bibamus, et deliciis istis perfruamur. Quid est quod nobis dicitur quia erit postea? quis huc inde rediit? quis huc inde surrexit? Dicuntur haec; hoc dicebat dives ille, et, quod non credebat vivus, expertus est mortuus. Melius vivus fructuose corrigeretur, quam mortuus infructuose torqueretur.
4. Nunc ergo mutemus verba ipsa, si quis forte in nobis est, qui haec solet dicere. Non enim ostendit Deus modo, quod nos iubet credere; ideo illud non ostendit, ut merces sit fidei. Si enim ostendat tibi, quod meritum habes quia credis? non est iam. credere, sed videre; magis tibi hoc non ostendit Deus, ut credas. Imperat tibi quod credas, servat tibi quod videas. Sed si non credas, cum imperat fidem, speciem suam non tibi servat; sed illud tibi servatur, unde dives ille apud inferos torquebatur. Et cum venerit Dominus noster et Salvator Iesus Christus, qui sic annuntiatur modo venisse, ut speretur etiam esse venturus, veniet cum retributionibus fidelium et infidelium: fidelibus praemia daturus, infideles in ignem aeternum missurus. Et dixit hoc in Evangelio quomodo sit in fine iudicaturus: positurum se alios ad dexteram, alios ad sinistram, et discreturum omnes gentes, sicut pastor separat oves ab haedis; iustos ad dexteram futuros, impios ad sinistram; iustis se dicturum: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab initio mundi 6; impiis autem et infidelibus: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 7. Quid tibi amplius potuit prodesse iudex, quam ut definitivam sententiam suam tibi diceret, ne in illam possis incurrere? Fratres, omnis qui minatur, non vult ferire; nam, si subitaret, et feriret. Qui dicit: Observa, non vult invenire quem feriat. Homines sibi plagas conciliant, homines sibi poenas comparant, qui tamdiu dicenti Deo: Observate, nolunt credere. Et quidem errantis poena quae hic est? Forte aliqua afflictio, et aliquod flagellum aut emendatorium aut probatorium est. Aut enim emendatur quisque pro peccatis suis, ne incidat in maiores poenas non emendatus; aut probatur uniuscuiusque fides, qua tolerantia aut qua patientia sub flagello Patris permaneat, non murmurans de Patre castigante, et gaudens ad blandientem, sed ita gaudens ad blandientem, ut gratias agat et castiganti: quia flagellat omnem filium quem recipit 8. Quanta martyres passi sunt, quanta toleraverunt! quas catenas, quos squallores, quos carceres, quos cruciatus, quas flammas, quas bestias, quae genera mortis! Calcaverunt omnia. Videbant enim aliquid spiritu, ut quod videbant corpore non curarent; erat in illis oculus fidei, tendebatur oculus in futura, contemnebant praesentia. Cuius autem oculus de futuris extinctus est, expavescit ad praesentia, et non pervenit ad futura.
5. Est ergo fides, quae aedificatur in nobis. Modo quicumque non vult credere quia natus est Christus de Maria virgine, quia passus est, quia crucifixus est, credat Iudaeis quia fuit et occisus est, credat Evangelio quia de Virgine natus est et resurrexit; est enim unde credat. Et inimici Iudaei non audent dicere: Non fuit Christus in gente nostra; aut: Non fuit iste homo nescio quis, quem colunt Christiani. Fuit, dicunt, et parentes nostri occiderunt illum, et mortuus est ut homo. Si ea quae consecuta sunt mortem ipsius invenimus dicta a Prophetis, quia in nomen eius cursurus erat totus mundus, quia adoraturae illum erant omnes gentes et omnes patriae gentium 9, quia omnes etiam reges sub iugum ipsius mittendi erant, et videmus impleta post mortem Christi quae praedicta erant ante nativitatem Christi, quomodo nos fallimus, si cetera credere nolumus, cum videamus multa in nobis impleta? Nos enim ipsi, fratres, non soli nos qui hic sumus Christiani, nos totus mundus sumus modo. Ante paucos annos non eramus; et mirum est quomodo factum sit, ut quod per tot saecula non erant modo sint. Legimus illud in Prophetis; ne putemus casu evenisse, invenimus praedictum esse. Hinc enim augetur fides nostra, hinc aedificatur, hinc confortatur. Nemo est qui dicat: Subito accidit. Unde? Ecce hoc quod numquam fuit in terra. Nonnumquam in Scripturis debitor in illis Deus tenebatur, sed tempore suo debitum redditurus. Unde autem debebat Deus? an ab aliquo mutuum acceperat, qui omnibus omnia insuper donat, qui fecit quibus donaret? Non enim vel ipsi homines, quibus aliqua donarentur, erant. Potest aliquis dicere: Meritis meis Deus concessit haec bona? Puta, concessit meritis tuis bona ista. Ut esses, cui concessit? Qui non eras, quid tibi donavit? Ut esses gratis; non enim promerueras illud, ante quam esses. Crede ei, quia et cetera gratis tibi donare dignatus est. Habemus ergo gratiam Dei, et tenebat Deum quodam modo debitorem mundus totus; immo non tenebat, quia cautionem quam fecerat nesciebat. Promittendo se fecit debitorem, non mutuum accipiendo. Nam duobus modis dicitur debitor: Redde quod accepisti, aut quod promisisti. Quia quod promisit Deus, non potest dici: Redde - nihil enim ab homine accepit, qui totum homini dedit - restat ut debitor non sit, nisi quia polliceri dignatus est.
6. Haec pollicitatio in Scripturis erat: hae Scripturae in una gente Iudaea, quam elegit nasci de carne servi sui, fidelis sui, qui in illum credidit. Et quomodo gens illa nata est? De Abraham sene, et de Sara sterili: ut parturiretur, ut nasceretur ipse Isaac, unde venit gens Iudaeorum, miraculum fit. Nihil de membris suis senex sperabat, nihil de sterilitate coniugis suae optare audebat; quod omnino non computabat, Deus illi obtulit, et offerenti Deo credidit, qui a Deo optare non ausus est. Et cum credidisset, et natus ei esset filius, de quo credidit nascituram innumeram prolem, petiit Deus ipsum filium immolari sibi. Tantae autem fidei fuit Abraham, ut non dubitaret immolare unicum, de quo acceperat promissum. Numquid haesitavit et dixit Deo: Domine, pro magno mihi concessisti filium in senectute; pro magnis votis, pro magna laetitia, insperato mihi natus est filius; hunc exigis ut occidam? nonne melius erat ut non dares, quam ut datum auferres? Non haec dixit, sed credidit utile esse, quicquid Deum videbat velle. Haec est fides, fratres. Certe pauper ille in sinum Abrahae sublatus est, et dives ille ad tormenta inferorum. Ut sciatis non in culpa esse divitias, Abraham dives erat, in cuius sinu Lazarus requiescebat. Dives hic erat in terra, sicut habemus docentem Scripturam; habebat multum auri, argenti, pecorum, familiae; dives erat, sed superbus non erat. Ut noveritis quia in divite sola torquebatur superbia, sola torquebantur vitia. Ipsa meruerant poenam, non substantia Dei; substantia enim Dei bona, cuicumque datum fuerit; sed bene utenti merces acquiritur, male utenti poena retribuitur. Attendite autem, quomodo habebat Abraham divitias. Numquid filiis suis servabat? Si ipsum filium iubente Deo obtulit, divitias quomodo contempsit?
7. Ergo haec Scriptura, ubi se Deus promittendo fecerat debitorem, latebat apud Iudaeos. Venit Dominus noster Iesus Christus, secundum ipsam Scripturam natus, quia secundum ipsam redditus; secundum ipsam Scripturam passus, quia in ipsa praenuntiatus passurus; secundum ipsam Scripturam resurgens, quia in ipsa praenuntiatus resurrecturus; secundum ipsam Scripturam ascendens in caelum, quia in ipsa praenuntiatus ascensurus. Postea quam ascendit ignoratus a Iudaeis, coepit mittere Apostolos suos ad gentes, et quodam modo excitare dormientes, et dicere: Surgite, recipite debitum quod olim vobis promissum est. Quis est qui excitat creditorem suum, et offert illi quod debet? Non enim gentes, quia debitorem habebant Deum, surrexerunt; vocatae sunt, in Scripturam intendere coeperunt, et ibi invenire quia quod accipiebant iam olim ipsis promissum erat. Acceperunt Christum promissum, et exhibitum; acceperunt gratiam Dei, Spiritum Sanctum promissum, et exhibitum; acceperunt ipsam Ecclesiam per omnes gentes dispersam, promissam et exhibitam. Idola, quae colebant gentes, promiserat Deus se eversurum; legitur in Scripturis, ibi illud invenis. Videtis quemadmodum hoc temporibus nostris fecit Deus, quod ante tot milia annorum promisit. Etenim converterant se homines, ab eo a quo facti erant, ad illud quod ipsi fecerant; et cum sit semper melior qui facit quam illud quod facit, ideo melior est Deus, non solum homine quem fecit, sed omnibus angelis, virtutibus, potestatibus, sedibus, thronis, dominationibus, quia omnia ipse condidit; ut sit inferius quicquid facit homo, quam est ipse homo. Ad tantam dementiam ducti erant homines, ut adorarent idolum; qui damnari deberent si adorarent fabrum, qui fecerat idolum. Manifestum est. fratres, quia faber melior quam idolum quod fecit; et, cum detestandi essent homines, si fabrum adorarent, ipsum idolum adorant, quod factum est a fabro. Detestandi essent adorando fabrum; sed meliores essent, quam qui adorant idolum. Si ergo damnantur meliores, quomodo plango peiores? Si vero adorantem fabrum damnandum esse dixi, qui dimittit fabrum et adorat idolum, qui utique meliorem dimisit et ad inferiorem se contulit, quomodo damnandus est? Sed quem meliorem primo dimisit? Deum, a quo ipse factus est. Imaginem Dei quaerit? In se habet; non enim potuit facere faber imaginem Dei, sed Deus potuit facere imaginem sibi. Non fecit autem aliud tibi, sed te ipsum fecit ad imaginem suam. Adorando autem imaginem hominis, quam fecit faber, conteris imaginem Dei, quam tibi impressit Deus. Ideo, cum te vocat ut redeas, reddere tibi vult illam imaginem, quam tu ipse cupiditate terrena quodam modo confricando perdidisti et obsoletasti.
8. Inde est, fratres, quod imaginem suam a nobis quaerit Deus; hoc commemorat Iudaeos illos, quando illi obtulerunt nummum 10. Primo enim temptare illum voluerunt, cum dicerent: Domine, licet tributum dare Caesari? 11 ut, si diceret ille: Licet, calumniarentur illi, quia in maledicto voluit esse Israel, quem voluit esse tributarium, ut subiugatus esset regi, ut daret tributa. Si autem diceret: Non licet reddere tributa, calumniarentur illi, quia contra Caesarem praecepit, et auctor fuit ut non redderent tributum suum quod debebant, quia subiugati erant. Vidit temptantes, tamquam veritas falsitatem, et convicit breviter mendacium ex ore mentientium. Non enim dixit in illos sententiam ex ore suo, sed fecit ut illi in se dicerent sententiam, quia scriptum est: Ex ore tuo iustificaberis, et ex ore tuo damnaberis 12. Quid me, inquit, temptatis, hypocritae? Ostendite mihi nummum. Ostenderunt. Cuius, ait, habet imaginem et inscriptionem? Responderunt: Caesaris. Et ille: Reddite ergo Caesari quod Caesaris est, et Deo quod Dei est 13. Sicut Caesar quaerit imaginem suam in nummo tuo, sic quaerit Deus imaginem suam in animo tuo. Redde Caesari, ait, quae Caesaris sunt. Quid a te quaerit Caesar? imaginem suam. Quid a te quaerit Deus? Imaginem suam. Sed Caesaris in nummo est, Dei imago in te est. Si quando nummum perdis, plangis, quia imaginem Caesaris perdidisti, quando adoras idolum, non plangis, quia iniuriam facis in te imagini Dei?
9. Tenete ergo, fratres, pollicitationem Domini Dei nostri, et numerate iam ex illo numero pollicitationum suarum quanta reddidit. Christus nondum erat natus, in Scriptura erat promissus; reddidit illum, natus est. Nondum erat passus, nondum resurrexerat; et hoc reddidit; passus, crucifixus, resurrexit. Passio ipsius praemium nostrum est, sanguis ipsius redemptio nostra est. Ascendit in caelum, sicut promiserat; et hoc reddidit. Misit Evangelium per omnes terras; ideo quattuor Evangelia esse voluit, ut significaretur quaternario numero totus orbis terrarum, ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Meridiano. Ideo duodecim discipulos habere voluit, ut terni quodam modo per quattuor distributi videantur; quia in Trinitate vocatus est mundus, in Patre et Filio et Spiritu Sancto. Reddidit hoc; misit Evangelium, sicut praedixit: Quam speciosi pedes evangelizantium eorum qui annuntiant pacem, evangelizantium bona! 14 sicut praedixit: Non sunt sermones, neque verba, quorum non audiantur voces eorum; per omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 15. Quomodo dixit, sic misit; Evangelium per omnes terras scribitur. Etiam Ecclesia persecutionem primo passa est; reddidit, quia et martyres promiserat. Recita cautionem: Pretiosa in conspectu Domini mors iustorum eius 16. Reddidit etiam martyres, quia et ipsos promiserat. Quid postea reddendum erat? Adorabunt in conspectu eius omnes reges terrae 17. Crediderunt. et reges, qui primo, persequendo martyres fecerant; videmus ergo et modo reges credidisse. Reddidit etiam quod promiserat, ut iubentibus regibus idola frangerentur, quibus primo iubentibus Christiani occidebantur. Abstulit etiam idola, quia promiserat: Et in idolis nationum erit respectus 18. Cum tanta ergo reddiderit, fratres, quare non illi credimus? Minus idoneus debitor est Deus? Si omnino nihil adhuc nobis reddidisset, idoneum, debitorem tenebamus, qui fecit caelum et terram; non enim pauper futurus erat, ut non haberet unde redderet; aut fallit, cum ipse sit veritas. Aut tanta potestas est Deus, cui possit succedi, ut non habeat tempus reddendi?
10. Iustum est, fratres, ut credatur Deo, antequam aliquid reddat; quia utilibet mentiri non potest, fallere non potest: Deus est. Sic illi crediderunt patres nostri. Abraham sic illi credidit. Ecce vere laudanda fides et praedicanda. Nihil ab illo acceperat, et credidit promittenti; nos nondum credimus, qui tanta iam accepimus. Numquid poterat illi dicere Abraham: Credam, quia illud mihi promisisti, et reddidisti. A primo iussu credidit, nihil tale aliud acceperat. Exi de terra tua, dictum est illi, et de cognatione tua, et vade in terram quam tibi dabo 19. Et credidit statim, et non dedit illi ipsam terram, sed semini illius illam servavit. Et semini ipsius promisit, quid? In semine tuo benedicentur omnes gentes 20. Semen ipsius Christus: quia de Abraham Isaac, de Isaac Iacob, de Iacob duodecim, de duodecim populus Iudaeorum, de populo Iudaeorum virgo Maria, de virgine Maria Dominus noster Iesus Christus. Et factus est semen Abraham Dominus noster Iesus Christus; et, quod promissum erat Abrahae, invenimus impletum in nobis. In semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes. Credidit hoc, antequam aliquid vidisset; credidit, et non vidit quod promittebatur. Nos autem videmus quod illi promissum est; et quicquid illi promittebatur, futurum erat. Quid enim nondum reddidit Dotis? Labores in saeculo isto futuros denuntiavit, et sanctos suos et fideles suos futuros in laboribus, et fructum allaturos cum tolerantia; praenuntiavit, et videmus; ipsis laboribus atterimur. Qui nondum labores praenuntiati sunt? Neque enim putetis, fratres, quia, quod videtis atteri res humanas modo, non est scriptum in Scriptura Dei. Totum scriptum est, et tolerantia indicta est Christianis, et magis futura bona, quia venerunt mala quae praedicta ventura erant. Nam si non venirent quae dicta erant, etiam de bonis nobis fidem auferrent; sed ideo venerunt ante mala, ut credamus futura bona.
11. Modo mundus sic est quomodo et torcular, in pressuris est; sed, si amurca es, per cloacas vadis; si oleum, in gemellario manes. Nam necesse est pressurae sint. Attendite amurcam, attendite oleum. Pressura fit aliquando in mundo: verbi gratia, fames, bellum, inopia, caritas, egestas, mortalitas, rapina, avaritia; pressurae pauperum, labores civitatum sunt: ista videmus. Et praedicta sunt futura, et videmus quia sunt. Invenimus homines inter istas pressuras murmurare, et dicere: Ecce temporibus Christianis quanta mala sunt! Ante tempora Christiana quanta bona abundabant! Non erant tanta mala. Ista de pressura amurca exit, per cloacas currit; os ipsius propterea nigrum est, quia blasphemat: non splendet. Oleum relucet. Invenis autem alium hominem de pressura ipsa, et de ipsa tritura quae illum trivit; numquid non ipsa tritura est, quae illum trivit? Audistis vocem amurcae, audite vocem olei: Deo gratias! Benedictum nomen tuum! Ista omnia, mala quibus nos conteris, praedicta erant; securi sumus quia ventura sunt et bona. Quando nos et mali simul emendamur, fit voluntas tua. Te novimus Patrem promittentem, te novimus Patrem flagellantem; erudi nos et redde haereditatem quam in finem promisisti. Benedicimus sanctum nomen tuum, quia nusquam fuisti mendax; omnia, quemadmodum praedixisti, sic exhibuisti. In his laudibus de ipsa pressura emanantibus oleum currit in gemellaria. Tamen quia torcular est totus iste mundus, unde etiam dicitur alia similitudo: Sicut in fornace probatur aurum et argentum, sic probat iustos temptatio tribulationis 21, et de fornace aurificis similitudo ponitur. In angusto caccabo tres res sunt: ignis, aurum, et palea. Et ibi vides imaginem totius, mundi; est ibi palea, est ibi aurum, est ibi ignis; palea comburitur, ignis ardet, aurum probatur. Sic et in isto toto mundo sunt iusti, sunt impii, est tribulatio; mundus tamquam fornax est aurificis, iusti tamquam aurum, impii tamquam palea, tribulatio sicut ignis. Numquid aurum purgaretur, nisi palea ureretur? Fit quod impii ad cineres rediguntur; cum enim blasphemant, et murmurant contra Deum, cinis efficiuntur. Ibi aurum purgatum - iusti, qui tolerabiliter ferunt omnes molestias huius mundi, et in suis tribulationibus Deum laudant - aurum purgatum redigitur in thesauros Dei; habet enim Deus thesauros, quo mittat aurum purgatum; habet etiam loca sordida, quo mittat cinerem paleae. De isto mundo totum exit. Tu vide quid sis. Nam necesse est ut veniat ignis; si aurum te invenerit, sordes tollet; si paleam te invenerit, comburet, et ad cinerem perducet. Elige tibi quid sis. Nam non potes dicere: Sine igne ero; iam in fornace es aurificis, quo necesse est veniat ignis. Magis te ibi esse necesse est, quia sine igne nullo pacto esse poteris.
12. Quare ergo non credimus, fratres, venturum et finem saeculi et diem iudicii, ut ibi recipiat unusquisque nostrum ea quae gessit in corpore, sive bonum, sive malum 22, quando videmus tot res promissas, exhibitas, et datas? Quare non nobis eligimus, cum vivimus, illud ubi semper vivamus? Puta, quia neglegentes fuimus, hodie simus diligentes. Neglegentes non debemus esse; crastinus dies nescis qui sit. Dei patientia id agere nos admonet, ut et nos et vitam nostram, si mala fuerit, corrigamus, et cum tempus est meliora eligamus. An putatis quia Deus dormit, et non videt facientes mala? Sed forte patientiam nos docet et patientiam prior exhibet. Invenit autem hominem forte profecisse, et non facere quod faciebat, id est, malum. Patitur iste aliquem malitiosum, et vult ut tollat illum Deus; et murmurat adversus Deum, quia retinet inimicum ipsius forte male facientem, et non illum tollit. Oblitus est quia in ipsum patienter egit, et, si prius agere vellet severiter, non esset qui loqueretur. Severitatem exigis Dei? Quia tu transisti, transeat et alter; non enim, quia tu iam transisti, praecidisti pontem misericordiae Dei; adhuc est qui transeat. Fecit te bonum, cum esses malus; vult et alium ut sit et ipse bonus ex malo, sicut tu ex malo factus es bonus. Sic omnes veniunt ordinibus suis; sed alii nolunt venire, alii veniunt. Talibus enim dicit Apostolus: Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 23. Deinde si malus vult perseverare in malo, non est socius tuus, sed erit probator tuus; etenim, si malus est, et tu bonus, tolerando malum probaris bonus; tu accipies coronam probationis tuae, ille autem habebit poenam in malo perseverationis suae. Deus autem quid agat, patienter expectemus bonam eius patientiam, paternam eius disciplinam. Pater est, benignus est, misericors est; magis si dimiserit nos fluere, tunc male irascitur nobis.
13. Attendite enim, fratres, et videte amphitheatra ista, quae modo cadunt. Luxuria illa aedificavit; putatis, quia illa pietas aedificavit? non illa aedificavit nisi luxuria hominum impiorum. Non vultis ut aliquando cadat quod luxuria aedificavit, et surgat quod pietas aedificat? Permisit enim Deus, quando ista aedificabantur, ut quandoque cognoscerent homines mala sua quae faciebant. Sed quia noluerunt cognoscere, venit Dominus Iesus Christus; coepit illis mala sua praedicare, coepit evertere quod pro magno habebant; et dicunt: Mala sunt tempora Christiana. Quare? quia evertitur tibi, ubi moriebaris. Sed abundabant, inquiunt, omnia bona, quando ista fiebant. Utique sic, ut bona de illis fierent. Si ergo nosti quia dedit tibi Deus aliquando abundantiam, et male usus es, et ad perditionem usus es, vide quia abundantia illa fecit te fluere, et perdere animam tuam. Nonne venit severus pater, et coepit dicere: Indisciplinatus est puer iste; commisi illi hoc, aut illud, quomodo illud perdidit, et illud? Si nos semen terrae, nisi bona fuerit, non damus, ne semen intereat, quomodo vultis ut Deus nobis indisciplinatis et neglegentibus vitam nostram det abundantiam suam ad male utendum, et non vultis ut praecidat Deus defluxus hominum? Fratres mei, medicus est, et membrum putre novit praecidere, ne putrescant inde et alia loca. Unus, inquit, digitus inde praeciditur; quia melius est ut unus digitus minus sit, quam totum, corpus putrescat. Si hoc homo medicus per artem suam facit, si ars medicinae aliquam partem membrorum tollit, ne omnia putrescant, quare Deus quicquid novit putre esse non secet in hominibus, ut perveniant ad salutem?
14. Nolite ergo, fratres, taediari ad Deum flagellantem, ne dimittat vos, et in aeternum pereatis; sed magis rogemus illum ut moderetur ipsas plagas, et sic temperet ne sub ipsis deficiamus; et rogemus ut emendet cum salute, metiatur, et reddat postea quod promisit sanctis suis. Videte quid dixit Scriptura: Irritavit Dominum peccator; pro magnitudine irae suae non exquiret 24. Quid est: pro magnitudine irae suae non exquiret? Quia multum irascitur, non exquiret, id est, dimittet illos perire. Si ergo multum iratus est quando non exquirit, etiam multum misericors est quando exercet. Tunc autem exercet, quando flagellat, quando cor nostrum affigit ad se. Teneamus ergo salutare eius, et non fugiamus flagellum ipsius; hoc nos docet, hoc monet, in hoc nos aedificat. Ipse Filius ipsius, qui ad hoc venit ut consoletur nos, quid boni hic pertulit? dicite mihi. Certe Filius Dei est, Verbum Dei est, per quod facta sunt omnia 25; quid boni hic pertulit? Non ipse est, qui, cum daemonia eiceret, tales contumelias audiebat, ut diceretur illi: Daemonium habes 26? Filio Dei, qui daemones eiciebat, Iudaei dicebant: Daemonium habes. Iam meliores daemones, qui confitebantur Filium Dei, quam illi; nam et illi confitebantur, et illi non confitebantur. Tanta autem erat potentia illius, et tanta magnitudo, et tanta patientia, ut omnia toleraret. Flagellatus est, contumelias audivit, alapas accepit, consputus est in faciem, spinis coronatus est, crucifixus est, ad extremum ligno suspensus est, irrisus est, delusus est, interfectus est, sepultus est. Filius Dei tanta hic pertulit; si Dominus, quanto magis servus? si Magister, quanto magis discipulus? si ille qui nos creavit, quanto magis nos creatura illius? Qui, ut nobis exemplum daret, patientiam nobis dimisit. Quare nos deficimus in ipsa patientia, quasi caput nostrum perdiderimus, quod nos praecessit ad caelum? Ideo enim caput nostrum praecessit ad caelum, tamquam dicens: Ecce qua, venite: per molestias, per patientiam; haec est via quam vobis tradidi. Sed quo ducit via, qua me videtis ascendere? In caelum. Qui non vult hac ire, non vult illuc pervenire; qui vult ad me pervenire, per viam veniat quam monstravi. Et non potestis pervenire nisi per viam molestiarum, dolorum, tribulationum, angustiarum. Sic pervenies ad requiem, quae tibi non tollitur. Vis autem istam requiem quae est ad tempus, et recedere a via Christi? Observa tormenta divitis illius qui apud inferos torquebatur; quia et ipse requiem praesentem desideravit, et poenas sempiternas invenit. fratres carissimi, eligite potius duriora, quae sine fine requiem habebunt in aeternum. Conversi ad Dominum.