SERMO 113

DE VERBIS EVANGELII LC 16, 9:
"
FACITE VOBIS AMICOS DE MAMMONA INIQUITATIS" ET CETERA

Amici beneficos suos in caelum recepturi: Christi minimi.

1. 1. Quod admonemur, admonere debemus. Recens evangelica lectio admonuit facere amicos de mammona iniquitatis, ut eos qui faciunt, recipiant et ipsi in tabernacula aeterna. Qui sunt qui habebunt tabernacula aeterna, nisi sancti Dei? Et qui sunt qui ab ipsis accipiendi sunt in tabernacula aeterna, nisi qui eorum indigentiae serviunt, et quod eis opus est, hilariter subministrant! Recordemur ergo, in novissimo iudicio Dominum esse dicturum eis qui stabunt ad dexteram eius: Esurivi, et dedistis mihi manducare 1: et caetera quae nostis. Et cum illi quaererent quando ei obsequia ista praebuissent, respondit: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 2. Isti minimi sunt qui recipiunt in tabernacula aeterna. Hoc dixit dextris, quia fecerunt: hoc dixit sinistris, quia facere noluerunt. Sed dextri qui fecerunt, quid acceperunt, vel potius quid accepturi sunt? Venite, inquit, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 3. Minimi ergo qui sunt Christi? Illi sunt qui omnia sua dimiserunt, et secuti sunt eum, et quidquid habuerunt, pauperibus distribuerunt; ut Deo sine saeculari compede expediti servirent, et ab oneribus mundi liberatos, velut pennatos sursum humeros tollerent. Hi sunt minimi. Quare minimi? Quia humiles, quia non elati, non superbi. Appende minimos istos, et grave pondus invenies.

Mammona iniquitatis.

2. 2. Sed quid est, quod ait eos esse amicos de mammona iniquitatis? Quid est mammona iniquitatis? Primum quid est mammona? Verbum est enim quod latinum non est. Hebraeum verbum est, cognatum linguae Punicae. Istae enim linguae sibi significationis quadam vicinitate sociantur. Quod Punici dicunt "mammon", latine "lucrum" vocatur. Quod Hebraei dicunt mammona, latine divitiae vocantur. Ut ergo latine totum dicamus, hoc ait Dominus noster Iesus Christus: Facite vobis amicos de divitiis iniquitatis 4. Hoc quidam male intellegendo rapiunt res alienas, et aliquid inde pauperibus largiuntur, et putant se facere quod praeceptum est. Dicunt enim: Rapere res alienas, mammona est iniquitatis; erogare inde aliquid, maxime egentibus sanctis, hoc est facere amicos de mammona iniquitatis. Intellectus iste corrigendus est, imo de tabulis cordis vestri omnino delendus est. Nolo sic intellegatis. De iustis laboribus facite eleemosynas: ex eo quod recte habetis date. Non enim corrupturi estis iudicem Christum, ut non vos audiat cum pauperibus, quibus tollitis. Si enim depraedareris aliquem invalidum, tu validior et potentior, et veniret tecum ad iudicem hominem quemlibet in hac terra, habentem iudicandi aliquam potestatem, velletque tecum causam dicere, si tu de praeda et spoliatione illa inopis dares aliquid iudici, ut pro te iudicaret, iudex ille vel tibi placeret? Nempe pro te iudicavit, et tamen tanta vis est iustitiae, ut et tibi displiceat. Noli tibi talem pingere Deum, noli collocare in templo cordis tui tale idolum. Non est talis Deus tuus, qualis non debes esse nec tu. Si tu non sic iudices, sed iuste iudices; etiam sic melior est te Deus tuus: non est inferior; iustitior est, fons iustitiae est. Quidquid boni fecisti, inde sumpsisti; et quidquid boni eructuasti, inde bibisti. Laudas vas, quia habet inde aliquid, et vituperas fontem? Nolite velle eleemosynas facere de fenore et usuris. Fidelibus dico, eis quibus Christi Corpus erogamus dico. Timete, corrigite vos: ne dicam postea, Tu facis et tu facis. Et puto, quia si fecero, non mihi debetis irasci, sed vobis, ut corrigamini. Ad hoc enim valet quod dictum est in Psalmo: Irascimini, et nolite peccare 5. Volo vos irasci, sed ut non peccetis. Ut autem non peccetis, quibus habetis irasci, nisi vobis? Quid est enim homo poenitens, nisi homo irascens sibi? Ut accipiat veniam, de se ipso exigit poenam; et recte dicit Deo: Averte oculos tuos a peccatis meis, quoniam peccatum meum ego agnosco 6. Si tu agnoscis, et ille ignoscit. Qui faciebatis, nolite facere: non licet.

Zacchaeus imitandus.

3. 3. Sed iam si fecistis, et pecunias tales habetis, et inde saccellos implestis, inde thesaurizabatis: de malo est quod habetis, iam nolite malum addere, et facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Numquid Zacchaeus de bono habebat? Legite et videte 7. Maior erat publicanorum, id est, cui vectigalia publica conferebantur: inde habebat divitias. Multos presserat, multis abstulerat, multa congesserat. Intravit domum eius Christus, et venit salus super domum eius: sic enim ait ipse Dominus: Hodie salus domui huic facta est 8. Sed ipsam salutem videte. Primo desiderabat Dominum videre, quia statura parvus erat: sed turba impediente ascendit in arborem sycomori, et vidit transeuntem. Ille autem aspexit eum, et ait: Zacchaee, descende; apud te oportet me manere 9. Tu pendes, sed non te suspendo, hoc est, non te differo. Volebas videre transeuntem, hodie me apud te invenies habitantem. Ingressus est ad eum Dominus: repletus ille gaudio ait: Dimidium rerum mearum do pauperibus 10. Ecce quomodo currit, qui currit facere amicos de mammona iniquitatis. Et ne reus aliunde teneretur: Si cui aliquid tuli, ait, quadruplum reddam 11. Inflixit sibi condemnationem, ne incurreret damnationem. Ergo qui habetis de malo, facite inde bonum. Qui non habetis de malo, nolite acquirere de malo. Esto bonus tu qui bonum facis de malo: et cum coeperis aliquid boni facere de malo, noli remanere tu malus. Nummi tui convertuntur in bonum, et tu remanes malus?

Mammona iniquitatis cur dictae divitiae.

4. 4. Est quidem et alius intellectus; nec ipsum tacebo. Mammona iniquitatis, divitiae sunt saeculi omnes, undecumque sint. Undecumque enim congregentur, mammona iniquitatis est, id est, divitiae sunt iniquitatis. Quid est, divitiae sunt iniquitatis? Pecunia est, quam nomine divitiarum appellat iniquitas. Si enim veras divitias quaeris, aliae sunt. Talibus Iob nudus abundabat, quando in Deum cor plenum habebat, et laudes Deo perditis omnibus rebus tamquam gemmas pretiosissimas proferebat 12. De quo thesauro, si nihil habebat? Ipsae sunt verae divitiae. Istae autem ab iniquitate appellantur divitiae. Habes illas, non reprehendo: haereditas venit, pater tuus dives fuit, et dimisit tibi. Honeste acquisisti: de iustis laboribus plenam domum habes, non reprehendo. Tamen etiam sic noli illas dicere divitias. Nam si dicis illas divitias, amabis illas: et si amaveris illas, peribis cum illis. Perde, ne pereas: dona, ut acquiras: semina, ut metas. Has divitias noli appellare; quia verae non sunt. Paupertate plenae sunt, et semper obnoxiae casibus. Quales divitiae sunt, propter quas latronem times, propter quas times servum tuum, ne te occiso auferat, et fugiat? Si verae divitiae essent, securitatem tibi darent.

Divitiae quae verae et quae falsae.

5. 5. Ergo illae sunt verae divitiae, quas cum habuerimus, perdere non possumus. Et ne forte propter illas furem timeas, ibi erunt ubi nullus auferat. Audi Dominum tuum: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, quo fur non accedat 13. Tunc erunt divitiae, quando eas migraveris. Quamdiu in terra sunt, divitiae non sunt. Sed divitias vocat illas mundus, iniquitas vocat. Deus ideo mammona iniquitatis, quia divitias illas vocat iniquitas. Audi Psalmum: Domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem; et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii sicut novellae constabilitae a iuventute sua. Filiae eorum compositae, circumornatae sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructuantia ex hoc in illud. Boves eorum crassi, oves eorum fecundae, multiplicatae in itineribus suis. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum 14. Vidisti Psalmum, qualem felicitatem descripsit: sed audi quid sit, quos proposuit filios iniquitatis. Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Ipsos proposuit, et dixit felicitatem eorum tantum super terram. Et quid adiunxit? Beatum dixerunt populum cui haec sunt 15. Sed qui dixerunt? Filii alieni, alienigenae, et non pertinentes ad semen Abrahae: ipsi dixerunt populum beatum cui haec sunt. Qui dixerunt? Quorum os locutum est vanitatem. Ergo vanum est, dicere beatos esse eos quibus haec sunt. Et tamen dicitur ab eis quorum os locutum est vanitatem. Ab ipsis dicuntur istae divitiae, quae vocantur mammona iniquitatis.

5. 6. Tu autem quid dicis? Quia illi filii alieni, quia illi quorum os locutum est vanitatem, dixerunt beatum esse populum cui haec sunt; tu quid dicis? Falsae sunt istae divitiae, da mihi veras. Reprehendis ista, ostende quod laudas. Vis ut contemnam hoc, ostende quod praeferam. Dicat ipse Psalmus. Qui enim dixit: Beatum dixerunt populum cui haec sunt; tale nobis dat responsum, quasi diceremus illi, id est, ipsi Psalmo, Ecce hoc nobis tulisti, et nihil nobis dedisti: ecce ista, ecce ista contemnimus, unde vivimus? unde beati erimus? Quia qui locuti sunt, ipsi de se ipsis recipient. Homines enim divitias habentes beatos esse dixerunt. Tu quid dicis?

Verae divitiae.

6. 6. Respondet quasi sic interrogatus, et dicit: Illi dicunt divites beatos: ego dico: Beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius 16. Audisti veras divitias, fac amicos de mammona iniquitatis, et eris beatus populus, cuius est Dominus Deus ipsius. Aliquando transimus viam, et videmus amoenissimos et uberes fundos, et dicimus: Cuius est ille fundus? Asseritur illius: et nos dicimus, Beatus homo: vanitatem loquimur. Beatus cuius est illa domus, beatus cuius est ille fundus, beatus cuius est illud pecus, beatus cuius est ille servus, beatus cuius est illa familia. Tolle vanitatem, si vis audire veritatem. Beatus est, cuius est Dominus Deus ipsius. Non enim cuius est fundus iste, beatus est: sed cuius est ille Deus. Sed ut apertissime beatitudinem rerum annunties, dicis quod beatum te fecit fundus tuus. Quare? Quia inde vivis. Nam quando laudas pro magno fundum tuum, hoc dicis: Ipse me pascit, inde vivo. Attende unde vivas. Ille est unde vivis, cui dicis: Apud te est fons vitae 17. Beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius. O Domine Deus meus, o Domine Deus noster, ut veniamus ad te, fac nos beatos de te. Nolumus de auro, neque de argento, nec de fundis: nolumus de terrenis istis, et vanissimis, et caducae vitae transitoriis. Non loquatur os nostrum vanitatem. Fac nos beatos de te, quia non perdemus te. Cum tenuerimus te, nec te perdemus, nec nos peribimus. Fac nos beatos de te, quia Beatus populus, cuius est Dominus Deus ipsius. Nec irascitur si dixerimus de Deo, Fundus noster. Legimus enim quoniam Dominus pars haereditatis meae 18. Magna res, fratres, et haereditas ipsius sumus, et haereditas nostra est: quia et colimus eum, et colit nos. Nulla est iniuria illi quia colit nos. Quia si nos colimus illum ut Deum nostrum, ille colit nos ut agrum suum. Et ut sciatis quia colit nos, audite eum quem misit nobis: Ego sum, inquit, vitis, vos estis palmites, Pater meus agricola est 19. Ergo colit nos. Sed si fructum reddamus, parat horreum. Si autem sub tanto cultore steriles esse voluerimus, et pro frumento spinas protulerimus: nolo dicere quod sequitur, ad gaudium finiamus. Conversi ad Dominum, etc.