HABITUS IN BASILICA RESTITUTA
DE INVITATIS AD CAENAM
1. Lectiones sanctae propositae sunt, et quas audiamus, et de quibus aliquid sermonis, adiuvante Domino, proferamus. In lectione apostolica gratias aguntur Deo de fide gentium, utique ideo quia ipse fecit 1. In psalmo diximus: Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus 2. In Evangelio ad caenam vocati sumus. Immo, alii vocati, nos non vocati sed ducti; non solum ducti sed etiam coacti. Sic enim audivimus, quia Homo quidam fecit caenam magnam 3. Quis iste homo est, nisi Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus 4? Miserat, ut venirent invitati; quia iam hora venerat, ut venirent. Qui sunt invitati, nisi per praemissos Prophetas vocati? Quam olim est, ex quo mittuntur Prophetae et invitant ad caenam Christi! Mittebantur autem ad populum Israel. Saepe missi sunt, saepe vocaverunt, ut ad horam caenae veniretur. Illi autem invitantes acceperunt, caenam repudiaverunt. Quid est: Invitantes acceperunt, caenam repudiaverunt? Prophetas legerunt, et Christum occiderunt 5. Sed quando Christum occiderunt, tunc nobis caenam nescientes praeparaverunt. Parata iam caena, immolato Christo, post resurrectionem Christi commendata quam sciunt fideles caena Domini, eiusque manibus et ore firmata, missi sunt Apostoli, ad quos missi fuerant ante Prophetae. Venite ad caenam - sic enim constitutum fuerat, ut immolaretur Christus - dixerunt Apostoli: Venite ad caenam.
2. Excusaverunt, qui venire noluerunt. Excusaverunt quomodo, fratres? Tres fuerunt excusationes. Unus dixit: Villam emi, eo videre eam: habe me excusatum 6. Alius dixit: Iuga boum quinque emi, ea volo probare: habe me excusatum 7. Tertius dixit: Uxorem duxi: habe me excusatum, venire non possum 8. Putamus, non istae sunt excusationes, quae impediunt omnes homines, qui ad istam caenam venire detrectant? Quaeramus eas, discutiamus, inveniamus: sed ut caveamus. In villa empta, dominatio notatur. Ergo superbia castigatur. Habere enim villam, tenere, possidere, homines sibi in illa subdere, dominari, delectat. Vitium malum, vitium primum; primus enim homo dominari voluit, qui Dominum habere noluit. Quid est " dominari ", nisi propria potestate gaudere? Est maior potestas: illi subdamur, ut tuti esse valeamus. Villam emi: habe me excusatum 9. Invitata superbia, venire noluit.
3. Alius dixit: Iuga boum quinque emi 10. Nonne sufficeret " boves emi "? Aliquid procul dubio est, quod nos ad quaerendum et intellegendum obscuritate sui provocat et, quia clausum est, ut pulsemus hortatur. " Quinque iuga boum "; sensus carnis huius. Quinque numerantur sensus carnis huius, quod omnibus notum est; et qui forte non adverterunt, commoniti sine dubio recognoscunt. Sensus vero carnis huius quinque inveniuntur; in oculis visus est, auditus in auribus, olfactus in naribus, gustus in faucibus, tactus in omnibus membris. Alba et nigra et quoquo modo colorata, lucida et obscura, videndo sentimus; rauca et canora, audiendo sentimus; suave olentia et grave olentia, odorando sentimus; dulcia et amara, gustando sentimus; dura et mollia, lenia et aspera, calida et frigida, gravia et levia, tangendo sentimus. Quinque sunt, et iuga sunt. Sed quia iuga sunt, in tribus prioribus sensibus facile apparet; duo sunt oculi, duae aures, geminae nares: ecce tria iuga. In faucibus vero, id est, sensu gustandi, geminatio quaedam invenitur; quia nihil gustando sapit, nisi lingua et palato tangatur. Voluptas carnis, quae ad tactum pertinet, occultius geminatur; est enim forinsecus et intrinsecus: ergo et ipsa gemina est. Quare boum dicuntur iuga? Quia per sensus istos carnis terrena requiruntur, boves autem terram versant. Sunt autem homines remoti a fide, terrenis dediti, carnalibus occupati; nolunt credere aliquid, nisi quod isto sensu corporis quinquepertito percipiunt. In eius vero sensibus totius veritatis sibi regulas ponunt. Non, inquit, credo ego, nisi quod video; ecce quod novi, ecce quod scio. Album est, nigrum est, rotundum est, quadrum est, sic vel sic coloratum est; novi, scio, teneo; natura ipsa me docet. Non cogor credere, quod mihi non potest ostendere. Vox est: sentio, quia vox est; bene cantat, male cantat, suavis est, raucus est; novi, scio, pervenit ad me. Bene olet, male olet: sentio, scio. Hoc dulce est, hoc amarum; hoc salsum, hoc fatuum est; quid mihi plus dicas, nescio. Tangendo novi, quid durum sit, quid molle sit, quid lene sit, quid asperum sit, quid caleat, quid frigeat; quid mihi plus demonstraturus es?
4. Tali impedimento tenebatur apostolus noster Thomas, qui de Domino Christo, id est, de Christi resurrectione, nec solis oculis credere voluit. Nisi misero, inquit, digitos in clavorum et vulnerum loca, in latus eius, non credam 11. Et Dominus, qui posset sine ullo vestigio vulneris resurgere, servavit cicatrices, quae a dubitante tangerentur, et cordis vulnera sanarentur. Tamen, vocaturus ad caenam, contra excusationes quinque iugorum boum: Beati, inquit, qui non vident, et credent 12. Nos, fratres mei, ad caenam vocati, ab istis quinque iugis non sumus impediti. Non enim faciem carnis Domini videre in hoc tempore concupivimus, aut vocem ex ore carnis ipsius procedentem auribus admittere desideravimus; nullum in illo temporalem odorem quaesivimus; perfudit eum quaedam mulier pretiosissimo unguento, domus illa odore completa est; sed nos ibi non fuimus; ecce non olfecimus, et credidimus. Caenam manibus suis consecratam discipulis dedit; sed nos in illo convivio non discubuimus, et tamen ipsam caenam fide quotidie manducamus. Nec magnum putetis in illa caena, quam suis manibus dedit, sine fide interfuisse. Melior exstitit fides postea, quam tunc perfidia. Non ibi fuit Paulus, qui credidit; ibi fuit Iudas, qui tradidit. Quam multi et modo in ipsa caena, quamvis illam tunc mensam non viderint, nec quod al Dominus gestavit in manibus oculis suis aspexerint vel faucibus gustaverint, tamen, quia ipsa est quae nunc praeparatur, quam multi etiam nunc in ipsa caena iudicium sibi manducant et bibunt 13!
5. Unde autem tamquam occasio nata est Domino, ut de ista caena loqueretur? Dixerat unus de discumbentibus - in convivio enim erat, quo fuerat invitatus: - Beatus, qui manducat panem in regno Dei 14. Quasi in longinqua iste suspirabat, et ipse panis ante ipsum discumbebat. Quis est enim panis de regno Dei, nisi qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi 15? Noli parare fauces, sed cor. Inde commendata est ista caena; ecce credidimus in Christum, cum fide accipimus. In accipiendo, novimus quid cogitemus. Modicum accipimus, et in corde saginamur. Non ergo quod videtur, sed quod creditur, pascit. Non ergo etiam sensum illum extremum - quaesivimus, non diximus: Si crediderint illi, qui Dominum ipsum resurgentem - si verum est quod dicitur - viderunt oculis, manibus palpaverunt; nos non tetigimus: quare credimus? Talia si cogitaremus, quinque illis boum iugis a caena impediremur. Et ut noveritis, fratres, istorum quinque sensuum non delectationem, quae permulcet et ingerit voluptatem, sed curiositatem quamdam notatam fuisse, non dixit: Quinque iuga boum emi, eo pascere illa, sed: Eo probare illa. Qui vult probare illa, per iuga boum non vult dubitare, quomodo sanctus Thomas per ipsa iuga noluit dubitare. Videam, tangam, digitos mittam. Ecce, inquit, mitte digitos tuos in latus meum, et noli esse incredulus 16. Occisus sum pro te: per locum quem vis tangere, sanguinem fudi, ut redimerem te; et adhuc dubitas de me, nisi tetigeris me? Ecce et hoc praesto, ecce et hoc exhibeo: tange, et crede. Inveni locum vulneris: sana vulnus dubitationis.
6. Tertius dixit: Uxorem duxi. Ista voluptas est carnis; quam multos impedit! Utinam foris, et non intus. Sunt homines qui dicant: Non est homini bene, nisi cum adsunt carnis deliciae. Ipsi sunt, quos notat Apostolus, dicens: Manducemus et bibamus; cras enim morimur 17. Talia in epulis suis dives ille superbus dicebat: Manducemus et bibamus: cras enim morimur 18. Quis huc inde surrexit? Quis nobis, quod ibi agitur, dixit? Hoc nobiscum tollimus, quod in hoc tempore bene est nobis. Qui hoc dicit, uxorem duxit: carnem amplexatur, carnis voluptatibus iocundatur, a caena excusatur; observet, ne fame interiore moriatur. Attendite Ioannem, sanctum apostolum, evangelistam: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt 19. O qui ad caenam Domini venitis: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Non dixit: Nolite habere, sed: Nolite diligere. Habuisti, possedisti, dilexisti: haesisti. Amor rerum terrenarum, viscum est spiritalium pennarum. Ecce concupisti: haesisti. Quis dabit tibi pennas velut columbae? 20 Quando volabis, ubi vere requiescas, quando hic, ubi male haesisti, perverse requiescere voluisti? Nolite diligere mundum; tuba divina est. Contio huius tubae, orbis terrarum. Universo dicitur mundo: Nolite diligere mundum, nec ea, quae in mundo sunt, Quisquis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo: quoniam omnia, quae sunt in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi 21. Ab imo coepit: quo Evangelium terminavit, inde ille coepit; et unde Evangelium coepit, inde iste terminum posuit. Concupiscentia carnis: Uxorem duxi. Concupiscentia oculorum: Quinque iuga boum emi. Ambitio saeculi: Villam emi 22.
7. Ideo autem a parte totum per solos oculos commendati sunt isti sensus, quia oculorum est in quinque sensibus principatus. Propterea, cum proprie ad oculos pertineat visus, ipsum "videre" per omnes quinque sensus solemus appellare. Quomodo? Primo, quod ad ipsos oculos pertinet, dicis: Vide quam candidum est, intende et vide quam candidum est; hoc ad oculos pertinet. Audi et vide quam canorum est; numquid conversim potes dicere: Audi et vide quam candidum est? Hoc quod dicitur "vide" per omnes sensus currit; ceterorum autem sensuum proprietas non per se currit. Attende et vide quam candidum est; audi et vide quam canorum est; olfac et vide quam suave est; gusta et vide quam dulce est; tange et vide quam molle est. Utique, quoniam quinque sensus sunt, sic potius diceremus: Audi et senti quam canorum est, aut: Olfac et senti quam suave est; gusta et senti quam dulce est; tange et senti quam calidum est; palpa et senti quam lene est; palpa et senti quam molle est. Nihil horum dici solet. Nam et ipse Dominus, cum post resurrectionem apparuisset discipulis suis, eumque cernentes adhuc titubarent in fide, putantes se spiritum videre: Quid, inquit, dubitatis, et quare cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos 23. Et parum est, Videte: Tangite, inquit, et palpate et videte 24. Intendite et videte: palpate et videte. In solis oculis videte; in omnibus sensibus videte. Quia interiorem fidei sensum quaerebat, exterioribus etiam sensibus adiacebat. Nos nihil istis exterioribus sensibus a Domino percepimus; auditu audivimus, corde credidimus 25; et ipsum auditum non ab illius ore, sed ab ore praedicatorum eius, ab ore illorum qui iam caenabant et nos ructando invitabant.
8. Tollamus ergo de medio excusationes vanas et, malas: veniamus ad caenam, qua intrinsecus saginemur. Non nos impediat elatio superbiae, non nos extollat vel non nos teneat curiositas illicita et avertat a Deo; non nos impediat voluptas carnis a voluntate cordis. Veniamus, et saginemur. Et qui venerunt, nisi mendici, debiles, claudi, caeci? Illi autem non venerunt divites sani, quasi bene ambulantes et acute cernentes, id est, multum de se praesumentes, et ideo desperatiores quanto superbiores. Veniant mendici: quia ille invitat, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate mendici ditaremur 26. Veniant debiles: quia non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus 27. Veniant claudi, qui ei dicunt: Gressus meos dirige secundum verbum tuum 28. Veniant caeci, qui ei dicunt: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte 29. Tales venerunt ad horam, illis prius invitatis sua excusatione reprobatis. Venerunt ad horam, intraverunt de plateis et vicis civitatis. Et respondit servus, qui missus erat: Domine, factum est quod iussisti, et adhuc locus est. Exi, inquit, in vias et sepes; et quoscumque inveneris, coge intrare 30. Quos inveneris, ut dignentur, noli exspectare: coge intrare. Magnam caenam, magnam domum paravi; non ibi patiar locum vacare. Venerunt de plateis et vicis gentes; veniant de viis et sepibus haeretici et schismatici. Coge intrare. Hic pacem inveniunt, nam sepes qui construunt, divisiones quaerunt. Trahantur a sepibus, avellantur ab spinis. In sepibus haeserunt, et cogi se nolunt: Voluntate, inquit, nostra intremus. Non hoc Dominus imperavit: Cogite, inquit, intrare. Foris inveniatur necessitas, nascetur intus voluntas.
[Explicit sermo de his qui ad caenam vocati sunt].