SERMO 111

DE VERBIS EVANGELII LC 13, 21-23,
UBI
REGNUM DEI DICITUR " SIMILE FERMENTO,
QUOD ACCEPTUM MULIER ABSCONDIT IN FARINAE SATA TRIA " ET CETERA

1. ... quos ibi ceperat arrogare superbia. Nunc autem, inquit, cognoscentes Deum, immo cogniti a Deo 1. Ideo ergo cognoscentes, quia cogniti. Quomodo enim nunc cognovit Deus? Praedestinavit ante mundi constitutionem 2. Sed quid est: Nunc cognovit? Nunc te fecit cognoscere.

Ecclesiae seges de Christo, tamquam de grano frumenti, nata.

2. Dicat ergo Ecclesia Christi, dicat mater Ecclesia catholica, dicat corpus illius capitis quod ascendit in caelum, corpus sanctum, corpus multum, corpus diffusum toto orbe terrarum, dicat seges illa quam fecit granum quod cecidit in terra - ait enim, sicut nostis, granum illud propinquans passioni: Granum, inquit, nisi ceciderit in terra solum manet; cum autem in terra ceciderit, multum fructum affert 3; cecidit in terra unum granum, et fecit copiosissimum fructum; haec seges totus orbis terrarum est - dicat, nec arroganter dicat, agnoscat a quo accipit quod dicat, quid dicat. Quid ergo dicat? Ego cognovi quia magnus est Dominus 4. Ego cognovi. Pusillus grex fui quando caput meum crucifixum est. In paucis expavi. Loquente Christo, praesumpsit Petrus; detento Christo, negavit Petrus. Quia adprehensa est petra, titubaverunt pedes, et in Petro fugerunt ceteri. Solus negavit, quia solus cum eo remanserat quem negavit. Quam facilius negare potuerunt, qui antequam interrogarentur fugerunt, nec tenuerunt. Seges nondum gloriabatur, quia granum seminabatur. Tenetur, contumeliis afficitur, ligno suspenditur, a circumstantibus quasi victoribus irridetur. Ubi sunt firmamenta Apostolorum? Ubi sunt arietes, duces futuri gregis? Ubi est postremo tanta illa multitudo, praecedens et sequens iumentum Domini cum ramis arborum, et dicens: Benedictus qui venit in nomine Domini 5? Tunc omnes multi amore tepidi, timore compressi. Nondum dicit Ecclesia, pendente Christo: Ego cognovi quod magnus est Dominus. Hoc ubi invenimus? Ibi in duobus illis quibus se iter agentibus post resurrectionem coniunxit, et tamquam viator tertius cum eis colloqui coepit. Ibant per viam, et ibat cum ipsis via, nec tamen agnoscebant viam. Interrogabat eos via in via: Quid est quod loquimini inter vos? Et illi: Tu solus peregrinus es in Hierusalem? Nescis quae facta sunt de Iesu Nazareno, qui fuit propheta magnus in dictis et factis, et comprehenderunt principes nostri, et crucifixerunt eum? Nos autem sperabamus quia ipse redempturus erat Israel 6. Sperabatis, iam non speratis. Ubi est quod eratis? Sed ecce in turba contradicentium, saevientium et gregem Christi immutescentium et quid futurum fuisset exspectantium, ecce de transverso nescio quis pendet cum Christo, et credit in Christum. Latronem illum dico, fratres, illum qui cognovit datorem gratiae, nec contempsit participem poenae. Negat qui secutus est, agnoscit qui fixus est. Tacent ceteri, disperant omnes, et dicit ille: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum 7. Quem cernit confixum praesumpsit regnaturum. Ecce erat vel unus qui diceret: Ego cognovi quia magnus est Dominus. Magna gratia. Tunc cognovit magnum quando Iudaei putaverunt victum. Quam magnitudinem, fratres mei, quam magnitudinem in pendente, in crucifixo? Pendens cum pendente, fixus in manente cognovit quia granum sinapis erat 8. Ipsam arborem nondum videbat, et ipsum semen iam cognoscebat. Sed ecce fiant quae sequuntur. Ponat animam suam, quia potestatem habet recipiendi eam 9. Deponatur de ligno, ponatur in sepulchro. Sedeat in caelo, mittat Spiritum Sanctum. Impleantur congregati pauci, loquantur omnibus linguis, significent nationes ubique credituras. Fiat hoc. Impleatur et hoc. Praedicetur in Ierusalem. Accendatur Stephanus igne caritatis et Iudaeorum turbas.............. Insaniant, occidant frenetici medicum, quia iam occiderunt eius magistrum. Ignoscat saevientibus, oret pro lapidantibus, dormiat. Veniant ceteri et confiteantur Christum, occidantur pro Christo. Ipse etiam Petrus, paulo ante magnus negator, fiat amore confessor. Credant tot milia populorum Iudaeorum, ponant omnia pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum. Crescat Ecclesia ab Ierusalem in totam Iudaeam et Samariam, crescendo veniat ad nos, ut breviter percurram. Occidantur ubique martyres, seminati cum grano unde fertilitas segetis pullulet. Convertantur gentes, deiciantur daemonum templa, frangantur simulacra, credant cultores idolorum. Clament tres mensurae fermentatae 10: Ego cognovi quia magnus est Dominus. Fermento cognovit. - Tres mensurae totum genus humanum est; recolite diluvium unde ceteri repararentur; tres remanserunt; tres filios habebat Noe, de ipsis reparatum est genus humanum; mulier illa quae abscondit fermentum sapientia est -. Ecce clamat orbis totus in Ecclesia Dei: Ego cognovi quia magnus est Dominus.

Salvandi multi sunt inter se, sed aliorum comparatione pauci.

3. Certe pauci sunt qui salvantur. Recolitis quaestionem ex Evangelio modo nobis recitatam. Domino dictum est: Si pauci sunt qui salvantur? 11 Dominus ad hoc quid? Non ait: Non pauci, sed multi sunt qui salvantur. Non hoc dixit. Sed quid dixit, cum audisset: Si pauci sunt qui salvantur? Contendite intrare per angustam portam 12. Cum audisset ergo: Pauci sunt qui salvantur? confirmavit Dominus quod audivit. Per angustam portam pauci intrant. Alio loco ipse hoc ait: Arta via est et angusta quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per illam. Lata autem et spatiosa est, quae ducit ad interitum, et multi sunt qui ambulant per illam 13. Quid gaudeamus ad multitudines? Audite me pauci. Scio quia multi auditis, et pauci obauditis. Aream video, grana quaero. Et vix videntur grana, quando area trituratur, sed futurum est ut ventiletur. Pauci ergo qui salvantur in comparatione multorum perditorum. Nam ipsi pauci magnam massam facturi sunt. Cum venerit ventilator, ferens ventilabrum in manu sua, mundabit aream suam; frumenta condet in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili 14. Non subsannet palea granum. Hoc verum loquitur, neminem fallet. Estote ergo inter multos multi, sed in comparatione quorumdam multorum pauci. Tanta massa processura est de hac area, ut impleat horreum caeli. Non enim contrarius est qui dixit: Pauci sunt qui intrant per angustam portam, multi per latam viam pereunt. Contrarius sibi esset qui aliquando dixit: Multi venient ab Oriente et Occidente 15? Venient multi, certe pauci. Et pauci et multi. Alii ergo pauci, alii multi? Non, sed ipsi pauci qui multi: pauci in comparatione perditorum, multi in societate angelorum. Audite, carissimi, audite scriptum: Post haec vidi ex omni lingua et gente et tribu venientes cum stolis albis et palmis, multitudinem quam nemo dinumerare poterat 16. Haec est massa sanctorum. Quanta clariore voce dictura est area ventilata a turba naufragata malorum falsorumque Christianorum, segregata a paleis ad ignem aeternum separatis, his qui premunt, non tangunt - mulier enim quaedam fimbriam tangebat, turba Christum premebat 17 - segregatis ergo omnibus damnandis, massa purgata stans ad dexteram, nullum sibi timens misceri malorum, nullum timens perdere bonorum, regnatura cum Christo, quanta fiducia dictura est: Ego cognovi quia magnus est Dominus.

Hic hospites omnes sumus; curam ergo hospitibus impendamus.

4. Si ergo, fratres mei, granis loquor, si agnoscunt quod dico praedestinati in vitam aeternam, operibus loquantur, non vocibus. Cogimur loqui vobis quod non debuimus. Invenire enim in vobis debuimus quod laudaremus, non quaerere quod moneremus. Ecce tamen breviter dico, non immoror. Agnoscite hospitalitatem; per hanc perventum est ad Deum. Suscipis hospitem, cuius et tu comes es in via, quia omnes peregrini sumus. Ipse est Christianus, qui et in domo sua et in patria sua peregrinum se esse cognoscit. Patria nostra sursum est, ibi hospites non erimus. Nam unusquisque nostrum hic et in domo sua hospes est. Si non est hospes, non inde transeat; si transiturus est, hospes est. Non se fallat, hospes est. Velit, nolit, hospes est. Sed dimittit illam domum filiis suis, hospes hospitibus. Nonne, et in stabulo si esses, non alio veniente discederes? Hoc facis et in domo tua. Cessit tibi locum pater tuus, cessurus es locum filiis tuis. Nec mansurus manes, nec mansuris relinques. Si omnes transimus, aliquid quod transire non potest operemur ut cum transierimus et illo venerimus unde non transeamus, opera nostra ibi bona inveniamus. Custos est Christus Dominus. Quid times quod perdas quod erogas? Conversi ad Dominum, etc.

[Et post sermonem]

Quod novit Caritas vestra suggerimus. Dies anniversarius ordinationis domni senis Aurelii crastinus illucescit. Rogat et admonet per humilitatem meam Caritatem vestram, ut ad basilicam Fausti devotissime convenire dignemini. Deo gratias.