SERMO 110

DE ARBORE FICI IN QUA DOMINUS FOLIA TANTUM INVENIT
ET DE MULIERE CURVA DECEM ET OCTO ANNOS HABENTE IN INFIRMITATE

Arbor ficulnea genus humanum significat.

1. De arbore ficulnea, quae triennium habebat et fructum non afferebat, et de muliere quae decem et octo annos habebat in infirmitate, quod Dominus donaverit audite. Arbor ficulnea, genus humanum est; triennium autem, tria sunt tempora: unum ante legem, alterum sub lege, tertium sub gratia. Non est autem importunum, ut arbor ficulnea intellegatur genus humanum. Primus enim homo, quando peccavit, foliis ficulneis pudenda velavit; haec velavit, unde nati sumus; membra, quae ante peccatum fuerant glorianda, post peccatum pudenda sunt facta. Denique: Nudi erant, et non confundebantur 1; non erat unde erubescerent, quando peccatum non praecesserat; nec poterant de sui Creatoris operibus erubescere, quia operibus Creatoris sui bonis nullum malum opus suum miscuerant. Natum est ergo inde genus humanum: homo de homine, obnoxius de debitore, mortalis de mortale, peccator de peccatore. Hos ergo appellat in hac arbore, qui per omne tempus fructum dare noluerunt; et imminebat securis radicibus arboris infructuosae. Intercedit colonus: differtur supplicium ut adhibeatur auxilium. Quod autem intercedit colonus, omnis sanctus intra Ecclesiam orat pro eis qui sunt extra Ecclesiam. Et quid orat? Domine, dimitte illi et hoc anno 2. Id est, tempore isto sub gratia parce peccatoribus, parce infidelibus, parce sterilibus, parce infructuosis. Circumfodio ei, et adhibeo cophinum stercoris; si fecerit fructum, bene; si minus, veniens amputabis eam 3. Veniens, quando? In iudicium. Veniens, quando? Inde venturus est iudicare vivos et mortuos 4. Interim modo parcitur. Quid est autem, fossam circumfodere, nisi humilitatem paenitentiae docere? Fossa enim humilis terra est. Cophinum stercoris in bono intellege. Sordes sunt, sed fructum dant. Sordes cultoris, dolor est peccatoris; qui agunt paenitentiam, in sordibus agunt, si tamen intellegant, et veraciter agant. Huic ergo arbori dicitur: Agite paenitentiam, appropinquavit enim regnum caelorum 5.

Quid illa mulier decem et octo annos habens in infirmitate.

2. Quid illa mulier, decem et octo annos habens? Recolite. Sex diebus Deus perfecit opera sua. Ter seni, decem et octo. Quod ergo significabat triennium in arbore, hoc decem et octo anni in illa muliere 6. Curva erat, sursum aspicere non poterat, quia sursum cor 7 sine causa audiebat. Sed erexit eam Dominus. Est spes, sed filiis. Quousque ergo veniat dies iudicii, multum sibi dat homo. Et quid est homo? Nec iustus aliquid, quantum pertinet ad ipsum hominem. Iustus enim homo magnum aliquid est homo, sed tamen iustus homo gratia Dei est iustus homo. Nam: Quid est homo, nisi quod memor es eius? 8 Vis videre quid sit homo? Omnis homo mendax 9. Cantavimus: Exurge Domine, non praevaleat homo 10. Quid est: Non praevaleat homo? Apostoli non homines erant? Martyres non homines erant? Ipse Iesus homo esse dignatus est. Quid est ergo: Exurge Domine, non praevaleat homo, si omnis homo mendax? Exurge veritas, non praevaleat falsitas. Homo ergo si vult esse aliquid, non sit de suo; si de suo esse voluerit, mendax erit; si verax esse voluerit, de Dei, non de suo erit.

Quid sit: Exurge, Domine, non praevaleat homo.

3. Ergo: Exurge Domine, non praevaleat homo. Tantum valuit mendacium ante diluvium; post diluvium octo homines remanserunt; per ipsos terra impleta est hominibus mendacibus. Electus est populus Dei; facta sunt tanta miracula, praerogata divina beneficia. Ad terram promissionis perductus est, ab Aegyptiorum servitute liberatus est; Prophetae ad illum missi sunt, templum accepit, sacerdotium accepit, unctionem accepit, legem accepit; sed: Filii alieni mentiti sunt mihi 11. Ad extremum missus est ille promissus. Non praevaleat homo 12, vel quia Deus iam factus est homo. Sed etiam ipse faciens divina contemptus est, praestans tanta beneficia prensus est, flagellatus est, suspensus est. Hoc usque praevaluit homo, Dei Filium prendere, Dei Filium flagellare, Dei Filium spinis coronare, Dei Filium ligno suspendere. Tantum praevaluit homo: sed quousque depositus est de ligno, positus est in sepulchro. Si ibi remansisset, praevaluisset homo. Sed prophetia ista etiam ipsum alloquitur: Domine, in carne venire dignatus es, Verbum caro, Verbum super nos, caro ante nos, Verbum caro inter Deum et hominem; Virginem unde nascereris secundum carnem elegisti, Virginem concipiendus invenisti, natus Virginem reliquisti. Sed non agnoscebaris: apparebas, et latebas; apparebat infirmitas, latebat potestas. Hoc totum, ut sanguinem funderes pretium nostrum. Fecisti tanta mirabilia, valetudinibus aegrotorum praestitisti beneficia; recepisti mala pro bonis, insultatum tibi est; pependisti in ligno, agitatum est caput ab impiis ante te, et dictum est: Si Filius Dei es, descende de cruce 13. Itane tu perdideras potentiam, an potius demonstrabas patientiam? Et tamen illi insultaverunt, tamen illi irriserunt, tamen illi te occiso quasi victores abierunt. Et ecce in sepulchro iaces. Exurge Domine, non praevaleat homo 14; non praevaleat impius inimicus, non praevaleat caecus Iudaeus. Cum enim crucifigeris, praevaluisse sibi visum est caecus Iudaeus: sed surrexisti et factus est reus. Exurge Domine, non praevaleat homo. Et factum est. Et quid restat, nisi ut: Iudicentur gentes in conspectu tuo 15? Resurrexit enim, sicut nostis, ascendit in caelum, inde venturus iudicare vivos et mortuos.

Iudicii venturi certitudo impletis tot aliis praedictionibus.

4. Eia, arbor infructuosa, non derideas, quia parcitur tibi; dilata est securis, noli esse secura: veniet, amputaberis. Crede, venturus est. Ista omnia, quae vides, non erant. Christianus populus toto orbe terrarum aliquando non erat; in prophetia legebatur, in terra non videbatur; modo autem et legitur, et videtur. Ipsa Ecclesia sic est compellata; non ei dictum est: Vide filia et audi, sed: Audi, et vide 16; audi praedicta, vide completa. Quomodo ergo, carissimi, non erat natus Christus de Virgine: promissus et natus est; non fecerat mirabilia: promissa sunt, et fecit; nondum erat passus: promissum est, et factum est; non resurrexerat: praedictum est, et impletum est; in caelum non ascenderat: ante dictum est, et impletum est; nomen eius per totum mundum non erat: praedictum est, et impletum est; idola deleta et fracta non erant: et factum est; haeretici impugnantes Ecclesiam non erant: praedictum est, et impletum est; sic dies iudicii nondum est, sed, quia praedictum est, implebitur. Qui in tantis verax apparuit, in die iudicii mendax erit? Promissorum suorum nobis chirographum fecit; promittendo enim se Deus fecit debitorem, non mutuum accipiendo. Possumus ei dicere: Redde quod accepisti? Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? 17 Non possumus dicere: Redde quod accepisti; sed plane dicimus: Redde quod promisisti.

Qui sterilis est paenitentiam agat.

5. Promisit patribus nostris: sed cautionem fecit, quam legeremus et nos. Si faciat nobiscum rationem, qui dignatus est facere cautionem, et dicat: Legite debita mea, hoc est, promissionum mearum, et computate quae reddidi; computate, videte quod debeo: quanta reddidi! Modicum est quod debeo: de modico, quod restat, infidelem me promissorem putatis? Ergo qui sterilis est agat paenitentiam, et faciat fructum dignum paenitentiae 18. Qui curvus est, et terram intuetur, terrena felicitate laetatur, istam solam putat esse vitam, ubi beatus esse possit, aliam non credit; quicumque tam curvus est, erigatur; si per se non potest, invocet Deum. Numquid enim et mulier illa per se ipsam erecta est? Vae illi esset, si manum ille non porrexisset.