SERMO 108

DE VERBIS EVANGELII LC 12, 35-36:
"SINT LUMBI VESTRI ACCINCTI, ET LUCERNAE ARDENTES", ET CETERA
DEQUE VERBIS PS 33, 12-15:
"QUIS EST HOMO QUI VULT VITAM", ET CETERA

De adventu Domini exspectando.

1. Dominus noster Iesus Christus et venit ad homines, et abscessit ab hominibus, et venturus est ad homines. Et tamen hic erat quando venit, nec recessit quando abscessit, et ad eos venturus est quibus dixit; Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 1. Secundum formam ergo servi, quam suscepit pro nobis, quodam tempore natus est, et occisus est, et resurrexit, et non iam moritur, nec mors ei ultra dominabitur 2: secundum divinitatem autem, qua aequalis est Patri, in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit 3. De hoc audistis modo Evangelium, quid monuerit nos, cautos nos faciens, et volens esse expeditos et paratos ad exspectanda novissima: ut post novissima, quae sunt in hoc saeculo metuenda, succedat requies, quae non habet finem. Beati qui participes facti fuerint. Erunt autem tunc securi, qui modo non sunt securi: et iterum tunc timebunt, qui modo timere nolunt. Ad hanc exspectationem et propter hanc spem christiani facti sumus. Nonne spes nostra est de hoc saeculo? Non amemus saeculum. Ab amore saeculi huius vocati sumus, ut aliud saeculum speremus et diligamus. In hoc abstinere nos debemus ab omnibus illicitis concupiscentiis, hoc est, lumbos accinctos habere debemus: et fervere et lucere in operibus bonis, hoc est, lucernas ardentes habere. Dixit enim ipse Dominus discipulis suis alio loco Evangelii: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt 4. Et ut ostenderet unde dicebat, subiecit et ait: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 5.

Tria in Evangelio commendata.

2. Ideo lumbos nostros accinctos esse voluit, et lucernas ardentes. Quid est, lumbos accinctos? Declina a malo 6. Quid est lucere? quid est lucernas ardentes habere? Hoc est: Et fac bonum 7. Quid est quod adiunxit et ait: Et vos similes estote hominibus exspectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis 8: nisi quod in illo psalmo sequitur: Inquire pacem, et sequere eam 9? Haec tria, hoc est, abstinentia a malo, et operatio boni, et spes praemii aeterni, commemorata sunt in Actibus Apostolorum, ubi scriptum est, Quia docebat eos Paulus de continentia, de iustitia, et spe vitae aeternae 10. Ad continentiam pertinet: Sint lumbi vestri accincti 11. Ad iustitiam pertinet: Et lucernae ardentes 12. Ad exspectationem Domini pertinet, quae est spes vitae aeternae. Ergo: Declina a malo, haec est continentia, hi sunt lumbi accincti: Et fac bonum, haec est iustitia, hae sunt lucernae ardentes: Quaere pacem et sequere eam, haec est exspectatio futuri saeculi: ergo: Similes estote hominibus expectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis.

Dies boni frustra hic quaeruntur.

3. Habentes autem ista praecepta et promissa, quid quaerimus in terra dies bonos 13, ubi eos invenire non possumus? Scio enim quia eos quaeritis, quando aut aegrotatis, aut in tribulationibus estis, quae abundant in isto saeculo. Quoniam quando aetas vergit ad finem, et senex plenus est querelis, et nullis gaudiis. Inter omnes tribulationes, quibus conteritur genus humanum, non quaerunt homines nisi dies bonos, et vitam volunt longam, quam hic habere non possunt. Quia et longa hominis vita tanta brevitate constringitur ad universi saeculi illius latitudinem, quasi una gutta ad universum mare comparetur. Quid ergo est vita hominis, etiam illa quae longa dicitur? Longam vitam dicunt, quae in saeculo isto brevis est: et, sicut dixi, abundant gemitus usque ad decrepitam senectutem. Hoc totum modicum et breve est: et tamen quomodo quaeritur ab hominibus? Quanta diligentia, quanto labore, quanta cura, quanta vigilantia, quanto opere quaerunt homines ut diu hic vivant et senescant? Ipsum autem diu vivere quid est, nisi ad finem currere? Habuisti hesternum diem, habere vis et crastinum diem. Sed cum iste transierit et crastinus, minus illum habes. Ideo optas ut lucescat dies, ut propinquet tibi quo tu non vis pervenire. Exhibes aliquam solemnitatem amicis tuis, audis ibi a bene optantibus dici tibi, Multos annos vivas: vis ut veniat quod illi dixerunt. Quid? Ut veniant anni et anni, et non vis veniat finis annorum? Studia tua contraria sunt: ambulare vis, et pervenire non vis.

Vita et dies boni ubi quaerendi.

4. Verumtamen, ut dixi, si tanta cura inest hominibus, ut quotidianis, magnis perpetuisque laboribus cupiant, ut tardius moriantur; quanta cura agendum est, ut nunquam moriantur? Inde nemo vult cogitare. Quotidie quaeruntur in isto saeculo dies boni, ubi non inveniuntur: et nemo vult sic vivere, ut illuc perveniat ubi inveniuntur. Ideo admonet eadem Scriptura, et dicit: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos14 Sic interrogavit Scriptura, ut sciret quid illi responderetur: sciens quod omnes homines vitam quaererent, et dies bonos. Pro desiderio ipsorum interrogavit, tamquam sibi de omnium corde responderetur, Ego volo: sic dixit: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Quemadmodum etiam ista hora, qua vobis loquor cum audistis me dixisse: Quid est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? omnes respondistis in corde vestro, Ego. Nam et ego qui vobiscum loquor, vitam volo et dies bonos: quod quaeritis vos, hoc quaero et ego.

Hic minime vita diesque boni quaerendi.

5. Quomodo si aurum nobis omnibus esset necessarium, et ego ad aurum una vobiscum pervenire volens, et esset alicubi in agro vestro, in loco vestrae potestati subdito, et viderem vos quaerentes aurum, et dicerem vobis, Quid quaeritis? responderetis mihi, Aurum. Et ego vobis dicerem, Aurum quaeritis, et ego aurum quaero: quod quaeritis, et ego quaero; sed non ibi quaeritis ubi possimus invenire. Ergo audite me, ubi possimus invenire: vobis non tollo, locum vobis ostendo: imo sequamur omnes eum qui novit ubi sit quod quaerimus. Sic et nunc, quia desideratis vitam et dies bonos, non possumus vobis dicere, Nolite desiderare vitam et dies bonos: sed illud dicimus, Nolite hic quaerere in hoc saeculo vitam et dies bonos, ubi boni esse non possunt. Nonne vita ipsa morti similis est? Dies autem ipsi properantes transeunt; quia hodiernus dies hesternum exclusit: crastinus ideo nascitur, ut excludat hodiernum. Ipsi dies non stant: tu quare cum illis vis stare? Desiderium ergo vestrum, quo vultis vitam et dies bonos, non solum non reprimo, sed etiam vehementius accendo. Prorsus quaerite vitam, quaerite dies bonos: sed ubi possunt inveniri, ibi quaerantur.

Quid agendum ut dies boni obtineantur.

6. Vultis enim audire mecum consilium eius, qui novit ubi sint dies boni, et ubi sit vita? Audite non a me, sed mecum simul. Ait enim nobis quidam: Venite, filii, audite me 15. Et concurramus, et stemus, et aures arrigamus, et corde intellegamus Patrem qui dixit: Venite, filii, audite me; timorem, inquit: Domini docebo vos 16. Et quam rem vult docere, et cui rei utilis est timor Domini, sequitur: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos17 Respondemus omnes, Nos volumus. Quod sequitur audiamus. Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum 18. Modo dic, Ego. Iamdudum quando dicebam: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? omnes respondebamus, Ego. Eia respondeat mihi aliquis, Ego. Ergo: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Dic modo, Ego. Ergo dies bonos et vitam vis; cohibere linguam tuam a malo non vis, et labia tua ne loquantur dolum? Ad mercedem alacer, ad opus piger. Et cui non operanti redditur merces? Utinam in domo tua vel operanti mercedem reddas. Nam scio quia non operanti non reddis. Quare? Quia nihil operanti nihil debes. Et Deus proposuit mercedem. Quam mercedem? Vitam et dies bonos, quam omnes desideramus, et ad quos dies omnes venire conamur. Promissam mercedem daturus est. Quam mercedem? Vitam et dies bonos. Et qui sunt dies boni? Vita sine fine, requies sine labore.

Lingua cohibenda.

7. Magnam mercedem proposuit: in tanta proposita mercede, videamus quid iussit. Iam enim mercede tantae pollicitationis et amore mercedis accensi, paremus iussioni eius vires nostras, latera, lacertos. Quasi iussurus est onera grandia nos portare, forte aliquid fodere, forte aliquam machinam erigere? Non tibi iussit rem laboriosam, sed membrum quod inter omnia membra cito moves, ipsum tibi praecepit cohibere: Cohibe linguam tuam a malo. Non est labor erigere fabricam; et labor est tenere linguam? Cohibe linguam tuam a malo. Noli loqui mendacium, noli loqui criminationes, noli loqui calumnias, noli loqui falsa testimonia, noli loqui blasphemias: Cohibe linguam tuam a malo. Vide quomodo irasceris, si quis de te male loquatur. Quomodo irasceris alteri, quando de te male loquitur: sic irascere tibi, quando de altero male loqueris. Labia tua ne loquantur dolum. Quod est intus in corde tuo, hoc dicatur foris. Non aliud pectus tegat, et aliud lingua proferat. Declina a malo, et fac bonum. Nam quomodo dicturus sum ei, Vesti nudum, qui adhuc vult spoliare vestitum? Nam qui premit civem suum, quomodo habet suscipere peregrinum? Ergo per ordinem, prius declina a malo, et fac bonum: prius accinge lumbos tuos, et tunc accende lucernam. Et cum hoc feceris, securus exspecta vitam et dies bonos. Quaere pacem, et sequere eam 19: et tunc bona fronte dices Domino: Feci quod iussisti, redde quod promisisti.