TRACTATUS DE EVANGELIO DE DUOBUS FRATRIBUS
1. Dominus Iesus, largitor caritatis, accusator est cupiditatis. Vult enim eradicare arborem malam et plantare arborem bonam. De caritate mundi nullus fructus bonus exoritur. De caritate Dei nullus malus. Hae sunt arbores duae de quibus ipse Dominus loquens ait: Arbor bona fructus malos non facit. Mala autem arbor malos fructus facit 1. Sermo ergo noster, quando a Domino Deo est, securis est ad radicem arboris malae 2. Ipse sermo de Evangelio sancto qui personuit percussit arbores malas. Purgat non amputat. Quod enim te habere noluit qui te fecit, scias tibi noti expedire. Non vult nos Dominus habere mundi cupiditatem. Nemo ergo dicat: Meum quaero, non alienum. Cavete ab omni cupiditate 3. Si nimium diligas tua quae perire possunt, perdes vere tua quae perire non possunt. Ego, inquis, nec meum volo perdere, nec alienum tollere. Ista excusatio est cuiusdam cupiditatis, non est gloria caritatis. De caritate dictum est: Non quaerit quae sua sunt, sed quae sunt aliorum 4. Sua commoda non quaerit, fratrum salutem quaerit. Nam et iste qui Dominum interpellavit, si attendistis, si advertistis, sua quaerebat, non aliena. Frater enim eius totum abstulerat et fratri suo partem debitam non reddiderat. Vidit Dominum iustum, non enim posset iudicem invenire meliorem, et interpellavit eum et ait: Domine dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem 5. Quid iustius? Tollat partem suam, det mihi meam. Nec ego totum, nec ille totum, quia fratres sumus. Et ipsam rem quam dividere quaerebant totam semper haberent si concorditer viverent. Omne quod dividitur minuitur. Si concordes essent in domo sua sicut fuerunt vivo patre suo, etiam totum singuli possiderent. Verbi gratia: si haberent duas villas, ambae amborum essent, et de singulis interroganti, suam dicerent. Cuius est villa? si ab uno eorum quaereres: Nostra, responderet. Item alia, si ab eo quaereres cuius esset, similiter: Nostra. Si autem tulissent singuli singulas, minueretur possessio, mutaretur responsio. Tunc si quaereretur cuius est haec villa, responderet: Mea. Cuius est illa? Fratris mei. Non unam acquisisti, sed unam perdidisti quia divisisti. Quia ergo videbatur se habere iustam cupiditatem quia partem suam quaerebat, non alienam concupiscebat, tamquam de causae suae iustitia praesumens, iustum iudicem interpellavit. Sed quid ei dixit iustus iudex? Dic homo - non enim sapis quae Dei sunt sed quae hominum - quis me constituit divisorem inter vos hereditatis? 6 Negavit quod petebatur, sed plus est quod dedit, quam quod negavit. Ille petivit iudicium de possidenda hereditate. Ille dedit consilium de non habenda cupiditate. Quid villam quaeris? Quid terram quaeris? Quid partem quaeris? Si cupiditatem non habeas, totum habebis. Videte cupidi non habentem cupiditatem qui dixit: Tamquam nihil habentes et omnia possidentes 7. Tu ergo, inquit, quaeris a me, ut det tibi frater tuus partem hereditatis tuae. Ego, inquit, dico vobis: Cavete ab omni cupiditate 8. Tu te putas cavere ab alienae rei cupiditate. Ego tibi dico: Cavete ab omni cupiditate. Et tu nimis vis amare tua, et propter rem tuam, cor de caelo deponere, et in terra volens thesaurizare, animam tuam quaeris opprimere; habet enim anima divitias suas sicut et cato suas.
2. Proponitur denique nescio quis dives ad cavendum ab omni avaritia. Quid est, ab omni? Etiam earum rerum quae dicuntur tuae. Proponitur dives quidam cui successit regio 9, id est, in regione possessiones eius; fructus uberes provenerunt: successus enim dicitur prosperitas. Et cogitavit apud se dicens, quod audistis cum Evangelium legeretur: Quid faciam, quo congregem fructus meos? 10 Non habebat ubi poneret. Nimius erat. Angustabatur copia non inopia. Quam miser erat, quem non angustia sed abundantia perturbabat! Quasi vero non habebat ubi poneret unde nihil perderet! Et consilium magnum sibi visus est invenisse: Inveni, inquit, quid faciam. Destruam veteres apothecas et faciam novas ampliores et replebo eas, et dicam animae meae: Anima, habes multa bona in multum tempus. Requiesce, manduca, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte 11, sapiens tibi videris quia consilium invenisti deiciendarum apothecarum brevium et maiorum faciendarum. Stultus es ubi tibi sapiens videris. Quare hoc fecisti ut diceres animae tuae: Habes multa bona in tantum tempus? Hac nocte expostulatur anima tua a te 12. Ubi est longum tempus? Hac nocte expostulatur anima tua. Haec quae praeparasti cuius erunt? Nonne vane turbaris? Thesaurizas et nescis cui congregas ea 13. Non habebat ubi poneret! Et ubi erant pauperes? Quod angustia apothecarum tuarum iam non capiebat, acciperet frater tuus, acciperet Dominus tuus qui ait: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 14. Apothecae commendas, et non perdes? In caelum migras, et perdes? Non habes ubi ponas? Eroga tu, et expecta quod tibi reddatur. Ponis in manu pauperis, recipis de manu divitis. Quod non habes ubi, quis tibi dedit? Qui tibi dedit, accipere vult aliquid ex eo quod dedit. Eget a te qui fecit te. Si bono tuo eget ille a te, da ex eo quod habes. Fructus enim terrenos habes, vitam aeternam numquid habes? Quam magna possessio est! Quam vili valet! Vultis nosse quam vili valet? Talis possessio est, talis possessio est vita aeterna, ad quam cum veneris (o stulte qui in terra computas et caelum perdes!), talis est illa possessio quo cum veneris, migrare inde non poteris, sed etiam perpetuo et sine fine aliquo possidebis. Quam magna est vides. Quam vili valet adtende. Valet quantum non capiunt apothecae tuae, quod non possunt capere, quod redundant, propter quod vis facere ampliores. Quid est autem? Quantum est pretium possessionis? Si daretur pauperibus laturariis? Nosti enim et vides quia quibus das in terra ambulant. Quod das in caelum portant, et cum portaverint ad caelum, non quod das hoc recipis. Pro terrenis enim caelestia accepturus es, pro mortalibus immortalia, pro temporalibus sempiterna. Si in fenus dares et pro tanto argento tantum aurum acciperes, verbi gratia, pro libra argenti, libram auri, quid te esset divitius? Caperes te gaudio, quando ad tantas usuras te pervenire licuisset? Quale sit hoc fenus? Vide quid das, quid accipis. Das quod hic liquas, accipis quod numquam perdas. Das enim unde non vivis (ideo enim ait Dominus, si advertistis, in ipsa lectione Evangelii: Non in abundantia ex his quae habet vita est hominis 15), ut accipias unde semper vivas. Divitiae carnis sunt aurum, argentum, frumentum, vinum et oleum, praedia, possessiones; istae divitiae sunt carnis. Ipsa caro quantum inde habet, cum impletus fuerit venter? Vides quia reliqua superflua iacent. Si cogaris quantum habes manducare, non cogeris expirare?
3. Cavete ergo, fratres, ab omni cupiditate 16. De minimo in hac terra vivitur, et magna vita aeterna minimo comparatur. Quasi videtur illam carius emisse Zacchaeus? Multum enim dives fuit, maior Publicanorum 17. Et quando Dominus intravit in domum ipsius, sic est ibi facta salus: Dimidium, inquit, rerum mearum do pauperibus 18. De magno magnum emit. Ut quid alterum dimidium? Si cui aliquid abstuli quadruplum reddo 19. Ecce quare alterum dimidium servabatur, non ut cupide possideretur, sed ut debitum redderetur. De magno emit qui habebat multas divitias et dimidias pauperibus dedit. Quidquid dedit, quid est? Quot sunt divitiae cuiusvis potentis? Quid est tota terra? Quid est terra et mare? Adtende caelum, adtende sidera, adtende totam creaturam. Si pauca contemnis, ipsum Creatorem pro haereditate possidebis. Dominus tuus hoc tibi dicit: Cavete ab omni cupiditate. Cave acquirere res terrenas, et ego implebo. Responde tu et dic: Unde me implebis? Hoc enim quaerebas, cum pauca contemnebas, maioribus rebus impleri. Quia dedisti aliquid de fructibus tuis et audisti a Domino tuo: Ego te implebo, dicturus es: Impleturus est domum meam auro, argento. Ego te implebo. Quaeris ut impleam domum tuam. Te implebo si fueris domus mea. Agnosce et ama qui fecit te, et implebit te, non de aliquo suo, sed de se. Deum habebis, Deo plenus eris. Ipsae sunt animae divitiae magnae. Divitiae corporis superfluae sunt, quia modicum quaerit corpus nostrum unde transigat. Divitiae animae non sunt superfluae. Quantum tibi Deus dederit, quantum tibi Deus donaverit pietatis, quantum donaverit caritatis, quantum donaverit iustitiae, quantum donaverit castitatis, quidquid donaverit de se ipso, non potest esse superfluum. Interiores divitiae tuae magnae sunt. Quid vocantur? Deus. O pauper homo, ergo nihil habes, si Deum habes? O dives homo, ergo aliquid habes si Deum non habes?
4. Ergo ut ad verba Domini redeamus, ab omni cupiditate caveamus. Ab omni? dicturus es. Res mea est. Dicet ille: Ab omni. Numquid enim dictum est tibi ut non habeas rem tuam? Habe, sed sine cupiditate. Sic enim habebis. Si autem cupieris, habeberis, non habebis. Noli amare pecuniam, si vis habere pecuniam. Si enim non amaveris, habebis pecuniam. Si amaveris, habebit te pecunia. Non enim eris dominus pecuniae, sed servus, et quoniam servus, quo traxerit, sequeris. Non es servus quando eius cupiditate traheris? Non te amor eius de somno excitat? Si servus hominis esses, forte permitteret te dormire. Si non habes pecuniam et sis avarus, ex ipsa cupiditate vigilas ut habeas. Si habeas, timore vigilas ne perdas. Times etiam ne per illam et tu pereas: puto, quando minus habebas, securus dormiebas.
5. Cavete ab omni cupiditate 20. Prosit vobis fratres, quia pauperes estis. Nolite velle esse divites. Sufficiat vobis Deus, quia non vos deserit. Cogitavit de vobis antequam essetis, et non cogitat ut vivatis? Iam credidistis in eum, laudastis eum, sperastis in eum, et deerit vobis quod scit ille necessarium esse nobis? Quod dat alienis, negabit suis? Negaturus est laudatoribus suis, qui dat blasphematoribus suis? Quando ipsum habetis, omnia vos habere computate. Scit enim Pater vester, ait in Evangelio ipse Dominus, quid vobis necessarium sit, antequam petatis ab eo 21. Et de rebus corporis ita locutus est: Quaerite primum regnum Dei, et iustitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis 22. Sed aliquando iustus famem patitur, et videt iniquum indigeste eructantem. Noli mirari. Ille probatur, ille damnatur. Probatur ille qui in ipsa inopia laudat Deum. Damnatur ille qui per ipsam copiam offendit Deum. Scriptura dicit: Dives et pauper occurrerunt sibi, fecit autem ambos Dominus 23. Ubi sibi occurrerunt? In via quadam. Quae est ipsa via? Ista vita. Hic sibi occurrerunt dives et pauper quia nascitur dives, nascitur. pauper. Occurrerunt sibi. Viderunt se in via. Via ambulant ambo, unus oneratus, alter relevatus. Sed qui relevatus est, esurit, qui oneratus est, gemit. Relevet se qui oneratus est. Det inde aliquid ei qui sibi occurrit, nec ille esurit, nec ille gemit, utrique perveniunt. Gemitus tibi unde est, o dives? Quia non habes ubi ponas? Est ubi ponas. Nolo te gemere. Intende esurientem, et habes ubi ponas. Times ne perdas? Tunc magis non perdis.
6. Aliquid quod contigit, et suavissimum est et narrandum Caritati vestrae. Quidam religiosus mediocris homo vendidit solidum propter usus domus suae. Et quia erat religiosus, tulit de capite pretii centum folles et erogavit pauperibus ut reliquum in domum suam mitteret propter usus suos. Ut probaretur, immissus est illi fur, et perdidit totum pretium solidi. Ad hoc fecit diabolus ut paeniteret eum dedisse aliquid pauperibus, et diceret: O Domine, non tibi placent nisi qui malefaciunt. Malefaciunt homines et acquirunt. Ego feci bonum et totum perdidi. Sed non ille hoc dixit; quadratus enim erat, etiam versus stetit. Cum ergo perdidisset totum solidi pretium unde centum folles dederat pauperibus: Me miserum, inquit, qui non totum dedi! Quod dedi, non perdidi, hoc perdere potui quod non dedi. Venit ei in mentem quod audivit ex Evangelio vel quod legit, et credidit. Ipsum est enim consilium Domini nostri. Recolite et videte. Nolite vobis thesaurizare thesaurum in terra, ubi tinea et rubigo exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur. Sed thesaurizate vobis thesaurum in caelo quo fur non accedit neque tinea exterminat. Ubi enim est thesaurus tuus, illic et cor tuum erit 24. Fur pecuniam illi tollere potuit, cor eius de caelo deponere non potuit.
7. Habetote ergo quod habetis, ita ut indigentibus praebeatis. Cum enim dixisset Dominus Christus: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua, haec quae praeparasti cuius erunt? 25 homini non aliena rapienti, sed sua immoderate diligenti, subiunxit et ait: Sic est omnis qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives 26. Vis esse in Deum dives? Da Deo. Da non magna facultate sed de propria voluntate. Non enim, si parum dederis ex parvo quod habes, parum acceptatur quod dederis. Non appendit Deus facultates sed voluntates. Recolite illam viduam, fratres. Audistis Zacchaeum: Dimidium rerum mearum do pauperibus 27. Multum de multo dedit, et possessionem Illam regni caelorum quasi magno pretio comparavit. Quae consideretur quanta sit, vile est illi quidquid dederis. Tamen multum videtur dedisse, quia multum dives erat. Illam viduam recolite pauperem, quae ferebat duo minuta 28, et multa iactantibus in gazophylacium divitibus spectabant qui aderant et ea quae magna mittebantur adtendebant. Intravit illa, misit duos minutos. Quis illam dignatus est vel videre? Sed Dominus, sic eam vidit ut ipsam solam videret et ipse illam commendavit non videntibus, id est, ut attenderetur quae nec videbatur. Videtis, inquit, hanc viduam, et tunc illam attenderunt, plus, inquit, misit in dona Dei quam illi divites 29, magna ex magno. Illi ingentia munera divitum intuebantur et laudabant. Duos nummos illos quando viderunt, etsi ipsam viduam postea viderunt? Plus, inquit, misit in dona Dei quam illi divites. Illi enim de multo multum miserunt, haec autem totum quod habuit misit. Multum habuit, quia Deum in corde habuit. Plus est Deum habere in animo quam aurum in sacculo. Quis multum misit quam illa quae sibi nihil dimisit?
8. Tamen, carissimi, attendite quia de comparanda illa possessione loquebamur caelesti. Numquid tanti valuit quantum illam emit Zacchaeus, et non valuit tanti quantum habuit illa vidua? Pretium illius erat quod dedit Zacchaeus, pretium illius erat et duo nummi minuti. Comparanti dimidium rerum Zacchaei et duo minuta, nulla comparatio. Compara voluntatem Zacchaei et voluntatem viduae. Illa invenies inaequalia, ista paria. Non tibi ergo contristetur cor, quando de parvo tuo parum das. Quod parum est pauperi, multum est ei qui pauperem et divitem novit. Novit enim Deus quo animo das, qua voluntate das. Tantum, cave ab omni cupiditate et da quodcumque de caritate. Invenimus aliquid vilius quam duo minuta? Calicem aquae frigidae. Qui dederit, inquit, calicem aquae frigidae uni ex minimis meis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam 30. Iam calix aquae frigidae quantum valet quo nec lignum erogatum est ut ferveret? Ideo non dixit tantum calicem aquae, sed addidit frigidae. Videtis quantum sit et quantum est illud quod comparavit. Est aliquid vilius quam calix aquae frigidae. Quid? Nihil. Si ergo est, quomodo nihil? Et nihil est et est nihil. Est quod das: sed pax in terra hominibus bonae voluntatis 31. Emptum est hoc pretio a Patriarchis et mansit venale Prophetis. Ideo aliis servatum non est? Emerunt Prophetae: emendum Apostolis reliquerunt. Emerunt Apostoli: emendum martyribus servaverunt. Emerunt martyres, et nobis integrum est quod emamus. Amemus et emimus. Non est ut dicas: Tanti valet et non habeo. Tantum mutuum accipiam et inde reddo illud, sicut solent homines dicere, quando constituunt certum pretium vel domui vel possessioni venali. Noli gyrare arcas tuas, reddi ad conscientiam tuam, ubi invenis pretium possessionis. Si est ibi fides, spes, caritas, da et emis, et cum dederis non perdis. Non enim, dedisti fidem, amittis fidem, aut erogasti spem, perdis spem, aut cum dederis caritatem, remanebis sine caritate. Fontes sunt: fluendo abundant.
9. Ecce pauperes estis et Ecclesiam fabricatis. Unde hoc, si pauperes estis, nisi quia in animo divites estis? Agite ergo, adiuvante Domino, ut perficiatis. Etenim hilarem datorem diligit Deus 32. Quando das hilariter, imputatur tibi. Quando autem das cum tristitia, et foris nihil habes, et intus, ubi est tristitia, angustiae sunt. Nummus perit, illud non emitur, quoniam voluntas bona emit illud. Parum des, multum des, voluntas bona sit et emis. Et quod aedificatis ecclesiam, Deo propitio, vobis aedificatis. Aliud est quod pauperibus datis: et transeunt et veniunt. Hoc vobis aedificatis. Domus est orationum vestrarum quo congregemini, ubi quae divina sunt agatis, ubi hymnos et laudes Deo dicatis, ubi orationes fundatis, ubi sacramenta sumatis. Videtis quia domus est orationum vestrarum. Vultis illam facere? Vos estote domus Dei et facta est illa domus. Amen.