DE VERBIS EVANGELII LC 11, 39-42:
"NUNC VOS, PHARISAEI, QUOD FORIS EST PAROPSIDIS
LAVATIS", ET CETERA
1. 1. Audistis sanctum Evangelium, quomodo Dominus Iesus, in eo quod Pharisaeis dicebat, suos utique discipulos commonebat, ne in corporis mundatione putarent esse iustitiam. Omni enim die Pharisaei, antequam pranderent, abluebant se aqua: quasi quotidiana lavatio possit cordis esse mundatio. Denique quales essent, ostendit. Ille dicebat qui videbat: non enim tantum facies eorum, sed etiam interiora cernebat. Denique ut hoc sciatis, ille Pharisaeus cui respondit Christus, apud se ipsum cogitavit, voce non sonuit, et ille tamen audivit. Apud se enim reprehendit Dominum Christum, quia sic venit ad convivium eius non lotus. Ille cogitabat, hic audiebat, ideo respondebat. Quid ergo respondit? Nunc vos, Pharisaei, quod foris est paropsidis lavatis: intus autem pleni estis dolo et rapina 1. O venire ad prandium! quomodo non pepercit homini a quo fuerat invitatus? Magis obiurgando pepercit, ut correcto in iudicio parceret. Deinde quid ostendit nobis? Quia et Baptismum, quod semel adhibetur, per fidem mundat. Fides autem intus est, non foris. Unde dicitur et legitur in Actibus Apostolorum: Fide mundans corda eorum 2. Et apostolus Petrus in Epistola sua ita loquitur: Sic, inquit, et vobis dedit similitudinem de arca Noe, quomodo octo animae salvae factae sunt per aquam. Et adiunxit: Sic et vos simili forma Baptisma salvos faciet; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio 3. Hanc conscientiae bonae interrogationem Pharisaei contemnebant, et quod erat foris lavabant: intus inquinatissimi permanebant.
2. 2. Et quid eis ait postea? Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis 4. Laudata est eleemosyna, facite et probate. Sed paulisper attendite: Pharisaeis dictum est. Pharisaei isti Iudaei erant, quasi egregii Iudaeorum. Nobiliores enim atque doctiores tunc Pharisaei vocabantur. Baptismo Christi abluti non erant: in Christum Filium Dei unigenitum, qui inter illos ambulabat, et ab eis non agnoscebatur, nondum crediderant. Quomodo ergo eis dicit: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? Si audirent illum Pharisaei, et darent eleemosynas, iam secundum verbum eius munda illis essent omnia; quid opus erat ut crederent in eum? Si autem mundari non possent, nisi credentes in eum qui fide mundat cor; quid est: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? Attendamus, et forte ipse exponit?
2. 3. Cum haec dixisset, sine dubio cogitaverunt illi quia dabant eleemosynas. Et quomodo dabant? Omnia sua decimabant, de omnibus suis fructibus decimam partem detrahebant, et ipsam dabant. Non facile hoc aliquis facit Christianus. Ecce quod faciebant Iudaei. Non triticum solum, sed et vinum et oleum: neque hoc solum, sed etiam et res contemptibiles propter praeceptum Dei, cuminum, rutam, mentam et anethum totum decimabant: id est, decimam partem detrahebant, et eleemosynas dabant 5. Credo ergo quia revocaverunt ad se, et putaverunt Dominum Christum inaniter loqui, quasi eis qui non facerent eleemosynas: cum ipsi scirent opera sua, quod et minutissima et contemptibilia fructuum suorum decimabant, et eleemosynas dabant. Irriserunt illum apud se talia dicentem, quasi hominibus qui eleemosynas non facerent.
3. 3. Hoc Dominus sciens, continuo subiunxit: Verumtamen vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui decimatis mentam, cuminum et rutam, et omne olus 6. Ut sciatis, novi eleemosynas vestras. Certe istae sunt eleemosynae vestrae, istae sunt decimae: etiam minuta quaeque et contemptibilia fructuum vestrorum decimatis: Et relinquitis graviora Legis, iudicium et caritatem 7. Attendite. Reliquistis iudicium et caritatem, et decimatis olera. Non est hoc facere eleemosynam. Et haec, inquit, oportet facere, et illa non omittere. Quae facere? Iudicium et caritatem, iustitiam et misericordiam; et illa non omittere. Facite illa: sed ista praeponite.
4. 4. Si haec ita sunt, quid illis dixit: Facite eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis 8? Quid est: Facite eleemosynam? Facite misericordiam. Quid est, Facite misericordiam? Si intellegis, a te incipe. Quomodo enim es misericors alteri, si crudelis sis tibi? Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Facite veram eleemosynam. Quid est eleemosyna? Misericordia. Audi Scripturam: Miserere animae tuae placens Deo 9. Fac eleemosynam, miserere animae tuae placens Deo. Mendicat ante te anima tua, redi ad conscientiam tuam. Quicumque male vivis, quicumque infideliter vivis, redi ad conscientiam tuam: et ibi invenis mendicantem animam tuam, invenis egentem, invenis pauperem, invenis aerumnosam, invenis forte nec egentem, sed egestate obmutescentem. Nam si mendicat, esurit iustitiam. Quando inveneris talem animam tuam (intus in corde tuo sunt illa), fac prius eleemosynam, da illi panem. Quem panem? Si Pharisaeus interrogaret, diceret illi Dominus: Fac eleemosynam cum anima tua. Hoc enim illi dixit; sed ille non intellexit, quando enarravit illis eleemosynas quas faciebant, et putabant latere Christum; et ait illis: Novi quia facitis; decimatis mentam et anethum, cuminum et rutam: sed ego alias eleemosynas loquor: contemnitis iudicium et caritatem. In iudicio et caritate fac eleemosynam cum anima tua. Quid est in iudicio? Respice, et inveni; displice tibi, pronuntia in te. Et quid est caritas? Dilige Dominum Deum in toto corde tuo, et tota anima tua, et tota mente tua; dilige proximum tuum tamquam te ipsum 10; et fecisti misericordiam prius cum anima tua, in conscientia tua. Hanc autem eleemosynam si praetermittis, da quod vis, dona quantum vis; retrahe de fructibus tuis, non decimas, sed dimidias; novem partes da, et unam tibi dimitte: nihil facis, quando tecum non facis, et tecum pauper es. Anima tua vescatur, ne fame pereat. Da illi panem. Quem panem, inquit? Ipse tecum loquitur. Tu si audires, et intellegeres, et crederes Domino, ipse tibi diceret: Ego sum panis vivus, qui descendi de coelo 11. Nonne istum panem primum dares animae tuae, et faceres cum illa eleemosynam? Si ergo credis, debes facere, ut prius pascas animam tuam. Crede in Christum; et mundabuntur quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt. Conversi ad Dominum, etc.