DE VERBIS EVANGELII LC 11, 5-13:
" QUIS VESTRUM HABET AMICUM " ET CETERA
DE ORATIONE
1. Sanctum Evangelium, quod modo cum legeretur audivimus, exhortatur nos ad orationem. Dat magnam spem quia non recedit inanis a Domino qui petit, quaerit et pulsat. Non enim quosdam dixit petere et non accipere, sed Omnis, inquit, qui petit accipiet, et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur 1. Similitudinem autem posuit e contrario; si veniat amicus ad amicum, et petat tres panes propter quod hospes ei venerit, et ea hora petat qua iam molestum est surgere et dare; respondeat ille dare se non posse eo quod iam requiescat et pueri sui cum illo in cubiculo sint; ille tamen non desinat petere: Dico vobis, ait, quia non propter amicitiam sed propter taedium quod ab eo patitur, surget et dabit ei quotquot habet necessarium 2. Si non negat qui vincitur taedio, quomodo negat qui hortatur ut petas? Ad hoc posita est illa similitudo. Si tres panes petenti non negat quod amicus est, et non propter amicitiam dat sed ne patiatur molestiam, non dabit nobis seipsum petentibus Deus qui est Trinitas? Puto autem quod non daret ille amicus amico suo tres panes ut unus esset candidus, alter cibarius, alter hordeacius. Quia ergo Deus Iesus Christus, Unigenitus Dei Filius, magnam spem dedit impetrandi cum hortaretur orare, scire nos oportet quid debemus orare. Quis enim non rogat Deum? Sed quid roget intuendum est. Dare paratus est dator, sed emendandus est precator. Surgis et rogas Deum ut habeas divitias. Hoc pro magno filii Dei petere deberent a Deo? Ideo ipse Deus voluit divitias et hominibus pessimis dare, ut non pro magno eas petant filii a Patre suo. Ipsis quippe operibus suis quodammodo nos alloquitur Deus, et dicit nobis: Quid a me petitis divitias? Hoc est totum quod pro magno dabo vobis? Attendite quibus dederim, et erubescite hoc petere. Petit fidelis quod habet histrio. Petit et matrona Christiana quod habet meretrix. Nolite ista petere in orationibus vestris. Det illa si vult; non det si vult. Oportet enim ut credamus ei dicenti: Non enim in abundantia est hominis vita eius 3. Quare? Multis offuerunt divitiae. Nescio autem utrum inveniri possit cui profuerint. Forte invenimus cui non offuerint. Nescio utrum possit inveniri cui profuerint. Fortassis aliquis dicat: Non ergo profuerunt divitiae ei qui bene illis usus est pascendo esurientes, vestiendo nudos, suscipiendo peregrinos, redimendo captivos? Quisquis hoc facit, id agit ne illi obsint divitiae. Quid si enim non haberet easdem divitias de quibus ista faceret, et tamen sic esset ut faceret si haberet? Non attendit Deus opulentissimas facultates sed piissimas voluntates. Numquid Apostoli divites erant? Retia sola et naviculam dimiserunt et Dominum secuti sunt 4. Multum dimisit qui spem saeculi dimittit, quomodo et illa vidua de duobus minutis quae misit in gazophylacium 5. Nulla, inquit, plus dedit; et multi multa dederunt qui divites erant; non dederunt amplius quam ista vidua in dona Dei, hoc est, in gazophylacium. Multi divites multa mittebant et ipse attendebat 6, non quia multa mittebant. Illa vero intravit cum duobus minutis. Quis illam vel videre dignatus est? Ille illam vidit qui non attendit manum plenam sed cor. Ille eam et attendit et ostendit; ostendens autem illam, dixit quod nemo tantum misit. Nulla enim tantum misit quam quae sibi nihil dimisit. Si ergo modicum habueris, modicum dabis; si plus habueris, plus dabis. Numquid tamen, quando de modico modicum dabis, minus habebis, aut minus accipies quia minus dedisti? Si discutiantur quae dantur, alia sunt magna, alia parva, alia multa, alia pauca. Si discutiantur autem corda eorum a quibus dantur, invenies aliquando in multis cor egenum, in paucis cor opulentum. Attendis enim multa data et non attendis quantum sibi dimiserit qui multum dedit, quantum postremo erogaverit, quantum alienorum abstulerit qui dat inde aliquid pauperibus, quasi Deum iudicem corrupturus. Hoc ergo agis dando, ut sic tibi non obsint divitiae, non ut prosint. Nam et si pauper esses, et de modico modicum dares, tantum tibi imputaretur quantum diviti multa danti, aut etiam plus sicut illi mulieri. Putemus enim tamquam praetiis eleemosynarum regnum caelorum esse venale. Proposita est nobis emenda quaedam fertilis et opulentissima possessio, quam cum acquisiverimus, ad quam cum pervenerimus, non eam, decedentes, succedentibus relinquamus, sed eam semper possideamus, numquam illam relicturi, numquam ex illa penitus migraturi. Magna possessio, emenda possessio! Restat ut quaeras quanti valeat, ne forte non valeas quantum valet et eam emere non possis, quamvis concupiscis habere. Ad quod non putes pervenire dico praetium eius; tanti valet quantum habes. Addo aliud unde gaudeas, si invidus non es. Cum te huius possessionis emendae Deus fecerit possessorem, alium non excludes emptorem. Emerunt Patriarchae; numquid Prophetas beatissimos excluserunt? Emerunt Prophetae; numquid Apostolos ad emendum non admiserunt? Emerunt Apostoli, et eis tamen alii emptores martyres accesserunt. Postremo, tot emerunt et adhuc venalis est. Videamus ergo si eam divites emere potuerunt et non potuerunt emere pauperes. Recentiora videamus, omittamus antiquissimos huius possessionis emptores. Dimidio rerum suarum dato pauperibus, cum esset multum dives, emit Zacchaeus, maior publicanorum 7, qui multa acquisierat. Publicani autem non quasi populares dicebantur sed qui vectalia conducebant. Exponit hoc vobis sanctum Evangelium quando vocatus est apostolus quidam de quo scriptum est: Vidit hominem quemdam sedentem in telonio Matthaeum nomine 8. Iste quem vocavit de telonio alio loco Matthaeus publicanus 9 est dictus. Ergo Zacchaeus ille, posteaquam ad eum Dominus ingressus est quem suscipit inopinatissime - pro magno cum cupiebat videre; quia parvus statura erat, in turba non poterat; ascendit arborem et inde vidit transeuntem; ut videret eum qui pro illo erat pensurus in ligno, se suspendit in ligno - ergo, cum ad illum esset Dominus ingressus, repletur gaudio, quia prius iam eius intraverat cor: Dimidium rerum mearum do 10. Sed multum sibi servavit. Attende quare alterum dimidium servaverit: Et si cui, inquit, per fraudem abstuli, quadruplum reddo 11. Servata sunt multa, non ut possiderentur, sed unde rapinae redderentur. Magnus emptor multum dedit. Paulo ante dives, subito pauper. Numquid quia de tam magno emit, ideo de retibus et navicula Petrus non emit pauper? Utrique tantum valuit quantum quisque habuit. Post istos emit et illa vidua. Duo minuta dedit et emit. Estne aliquid vilius? Est. Invenio huius tam magnae possessionis vilius praetium quam fuerunt duo illa minuta. Ipsum venditorem audi Dominum Iesum. Si quis, inquit, calicem aquae frigidae dederit uni ex minimis meis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam 12. Quid vilius calice aquae, et hoc frigidae, ne vel ligna emere cogeretur? Nescio utrum arbitremini aliquid tantillo isto praetio posse vilius inveniri. Et tamen, est. Non habet quantum Petrus habuit, multo minus non habet quantum Zacchaeus habuit, nec duo minuta invenit. Calix aquae frigidae ad horam deest? Pax in terra hominibus bonae voluntatis 13. Non ulterius discutiatur praetiorum illa diversitas. Si intellegamus, si veraciter cogitemus, bona voluntas est praetium illius possessionis. Ipsa emit in Petro, ipsa emit in Zacchaeo, ipsa emit in illa vidua, ipsa emit in illo qui porrigit aquae calicem frigidae. Sola emit ipsa, si nihil habuerit praeter ipsam.
2. Quare ista diximus? Quid proposueramus? Quia debemus discere quid petamus ex Evangelii capitulo ubi nobis Dominus magnam spem dedit dicens: Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis, omnis enim qui petit accipit, et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur 14. Quia magnam spem dedit, scire debemus quid petere debeamus. Inde factum est ut admonerem vos ne, quando oratis, pro magno divitias petatis, quaeratis, pulsetis. Qui pulsat intrare vult. Angustum est quo intras. Quid multum portas? Debes ergo quod portas ante praemittere ut per angustum facile sine onere possis intrare. Nolite ergo pro magno a Domino Deo divitias postulare. Quid times ne minus habeas et illam possessionem non emas? Non dixi tibi tantum valere quantum habueris? Et si nihil habueris, praetium eius tu eris, quia et si multum habueris, non emes nisi et te dederis. Respondetis mihi fortasse: Quid ergo debemus petere a Deo? Nolite petere etiam mortem inimicorum. Malevolae sunt preces istae. Nescio utrum bono tuo exaudiaris quando de inimici morte laetaris. Quis enim non est moriturus? Quis novit quando sit morituras? Gaudes quia mortuus est alius. Unde nosti ne, dum gaudes, expires postremo? Disce orare ut inimicus tuus; ipsae inimicitiae moriantur. Homo est inimicus tuus. Duo sunt nomina: homo et inimicus. Vivat homo; moriatur inimicus. Nonne recolis quomodo Christus Dominus inimicum suum Saulum, acerrimum persecutorem membrorum suorum, una de caelo voce percussit, stravit, occidit 15. Prorsus occidit, nam mortuus est persecutor, erectus est praedicator. Si mihi non credis eum mortuum fuisse, ipsum interroga; ipse audiatur, ipse legatur. Audi vocem eius in epistula eius: Vivo autem, iam non ego 16. Vivo, inquit, non ego. Ergo ipse mortuus est. Et quomodo loquebatur? Vivit autem in me Christus 17. Ora ergo, quantum potes, ut tuus inimicus moriatur, sed ecce quomodo moriatur. Si enim mortuus fuerit et non corpore exierit, tantummodo inimicum perdidisti et amicum acquisisti. Nolite ergo orare et a Deo petere etiam visibiles mortes inimicorum vestrorum. Quid, inquies, petituri sumus? Honores saeculi? Fumus est transiens. In humili tutior eras. In excelso periclitari disponis? Et honores quidem non dat nisi Deus, sicut divitias; sed ut contemneretis divitias, admonuit etiam qualibus dentur; dantur bonis ne putes eas aliquod malum; dantur et malis ne putes eas magnum bonum. Sic sunt etiam honores: accipiunt digni; accipiunt et indigni, ne pro magno eos habeant digni. Iam ergo dic, inquis, quid petere debeamus. Non vos mitto per multas exclamationes quando testimonium evangelicum commemoravi: Pax in terra hominibus bonae voluntatis 18. Petite ipsam bonam voluntatem. Divitiae, honores et quaecumque sunt talia, numquid faciunt vos bonos? Etsi bona sunt, minima bona sunt, quibus bene utuntur boni, mali autem male. Bona voluntas bonum te facit. Itane non erubescis si bona vis habere et malus esse? Habes multa bona: aurum, argentum, gemmas, praedia, familias, armenta, greges. Erubesce bonis tuis. Esto et tu bonus. Quid enim te infelicius si bona sit villa tua, tunica tua, ovis tua, postremo gallica tua, et mala erit anima tua? Discite ergo petere bonum, ut ita dicam, bonificum, id est: bonum quod faciat bonos. Si habetis bona quibus utuntur boni, petite bonum unde sitis boni. Bona voluntas vos facit bonos. Nam, et illa bona sunt, sed non faciunt bonos. Ut sciatis illa bona esse, inter illa sunt quae Dominus commemoravit: panis, piscis, ovum 19; ut sciatis bona esse, ipse ait: Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris 20. Mali estis et bona datis. Petite ut boni sitis. Ideo enim admonuit et dixit: Si vos cum sitis mali, ut admoneret quid petere deberent, id est, ut non essent mali, sed essent boni. Ipse ergo nos doceat quid petere debeamus. Ibi, in ipso capitulo Evangelii consequentia verba eius audite. Si vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, et tamen remansuri estis mali; ergo ne remaneatis mali, audite quod sequitur: Quanto magis Pater vester de caelo dabit Spiritum bonum petentibus se 21. Ecce bonum unde sitis boni! Spiritus Dei bonus facit in hominibus bonam voluntatem. Praetium illius possessionis, quae possessio vocatur vita aeterna, ipse Deus est. Vita aeterna, quid nobis erit ditius? Quid nobis, inquam, erit ditius, quando nostra possessio Deus erit? An forte iniuriam feci quia dixi Deum nostram possessionem futurum? Non feci. Didici quod dixi. Inveni hominem sanctum orantem et dicentem: Domine, pars hereditatis meae 22. Extende sinum cupiditatis tuae, o avare, et inveni Deo aliquid maius, inveni Deo aliquid pretiosius, inveni Deo aliquid melius. Quid non habebis quando ipsum habebis? Sed collige ad te aurum, argentum, quantum potes. Exclude vicinos; posside dilatando possessionem; perveni ad terminos terrae. Terris acquisitis, adde maria. Tua sint quae vides; tua sint sub aquis quae non vides. Cum haec omnia habueris, quid habebis si Deum non habebis? Si ergo Deum habendo pauper dives est, et Deum non habendo dives mendicus est, noli ab ipso petere praeter ipsum. Quid non dabit cum se dabit? Quid dabit, si se non dabit? Petite ergo Spiritum bonum; inhabitet in vobis, et eritis boni. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hii filii sunt Dei 23. Et quid sequitur? Si autem filii et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi 24. Quid est quod divitias desiderabas? Ergo, heres Dei pauper erit? Alicuius opulentissimi senatoris heres, dives esses; et heres Dei pauper eris? Coheres Christi, pauper eris? Quando hereditas tua ipse Pater erit, pauper eris? Pete Spiritum bonum, quoniam iam de ipso bono Spiritu petis Spiritum bonum. Habes enim aliquid de ipso Spiritu ut petas ipsum Spiritum. Si enim nihil inde haberes, nihil peteres. Quia vero non tantum quantum sufficiat habes, et habes et petis, donec fiat quod scriptum est: Qui satiat in bonis desiderium tuum 25, donec fiat quod in alio loco scriptum est: Satiabor dum manifestabitur gloria tua 26. Beati ergo qui esuriunt et sitiunt iustitiam, non istum panem terrenum, non aquam terrenam, non vinum terrenum sed iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 27.