TRACTATUS DE MARTHA ET MARIA SIGNIFICANTIBUS DUAS VITAS
1. Sanctum Evangelium cum legeretur, audivimus a femina religiosa susceptum esse Dominum hospitio, eaque Martha vocabatur. Et cum esset ipsa occupata in cura ministrandi, soror eius Maria sedebat ad pedes Domini, et audiebat verbum eius. Laborabat illa, vacabat ista; illa erogabat, haec implebatur. Verumtamen Martha, multum laborans in illa occupatione et negotio ministrandi, interpellavit Dominum, et de sorore sua conquesta est, quod eam laborantem non adiuvaret. Dominus autem pro Maria respondit Marthae; et ipse eius factus est advocatus, qui iudex fuerat interpellatus. Martha, inquit, circa multa es occupata, quando unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea 1. Audivimus et interpellationem iudicis, et sententiam; quae sententia interpellanti respondit, susceptam defendit. Erat enim Maria intenta dulcedini verbi Domini. Intenta erat Martha, quomodo pasceret Dominum; intenta Maria, quomodo pasceretur a Domino. A Martha convivium Domino parabatur, in cuius convivio Maria iam iocundabatur. Cum ergo Maria suaviter audiret verbum dulcissimum, et corde intentissimo pasceretur, interpellato Domino a sorore sua, quomodo putemus eam timuisse, ne diceret ei Dominus: Surge, adiuva sororem tuam? Mira enim suavitate tenebatur, quae profecto maior est mentis quam ventris. Excusata est, sedit securior. Quomodo autem excusata? Attendamus, inspiciamus, perscrutemur quod possumus; pascamur et nos.
2. Quid enim? putamus reprehensum esse ministerium Marthae, quam cura hospitalitatis occupaverat, quae ipsum Dominum hospitio receperat? Quomodo recte reprehendebatur, quae tanto hospite laetabatur? Hoc si verum est, dimittant homines quod ministrant egentibus; eligant sibi partem meliorem, quae non auferetur ab eis. Vacent verbo, inhient doctrinae dulcedinis, occupentur circa scientiam salutarem; nihil eis curae sit, quis peregrinus in vico sit, quis egeat pane, quis indumento, quis visitandus, quis redimendus, quis sepeliendus; vacent opera misericordiae, uni instetur scientiae. Si melior pars est, quare non omnes arripimus, quando ipsum Dominum in hac causa patronum habemus? Non enim timemus in hac re, ne offendamus eius iustitiam, cum patronam teneamus eius sententiam.
3. Et tamen ita non est; sed sicut dixit Dominus, ita est. Quomodo intellegis, non est; est autem, quomodo intellegere debeas. Ecce adverte. Circa multa es occupata, quando unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit 2; non tu malam, sed ista meliorem. Unde meliorem? Quia tu circa multa, illa circa unum. Praeponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno. Multa sunt, quae facta sunt; unus, qui fecit. Caelum, terra, mare, et omnia quae in ipsis sunt, quam multa sunt! Quis ista numeret? quis horum multitudinem cogitet? Quis haec fecit? Et fecit Deus omnia, et ecce bona valde 3. Bona valde quae fecit: quanto melior ille qui fecit? Attendamus igitur occupationes nostras circa multa. Ministerium necessarium est corpora refecturis. Quare hoc? Quia esuritur, quia sititur. Misericordia miseriae necessaria est. Frangis panem esurienti, quia invenisti esurientem. Tolle famem, si potes: cui frangis panem? Tolle peregrinationem: cui exhibes hospitalitatem? Tolle nuditatem: cui praeparas vestem? Non sit aegritudo: quem visitas? Non sit captivitas: quem redimis? Non sit rixa: quem concordas? Non sit mors: quem sepelis? In illo saeculo futuro non erunt ista mala: ergo nec ista ministeria. Bene ergo Martha circa corporalem Domini, quid dicam nescio, necessitatem, an voluntatem, an necessitatis voluntatem? ministrabat carni mortali. Sed quis erat in carne mortali? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 4. Ecce quod Maria audiebat. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 5. Ecce Martha cui ministrabat. Ergo Maria meliorem partem elegit, et non auferetur ab ea; hoc enim elegit, quod semper manebit: ideo non auferetur ab ea. Circa unum se voluit occupari; iam tenebat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 6. Sedebat ad pedes capitis nostri; quanto humilius sedebat, tanto amplius capiebat. Confluit enim aqua ad humilitatem convallis; denatat de tumoribus collis. Non ergo Dominus opus reprehendit, sed munus distinxit. Circa multa es, inquit, occupata; porro unum est necessarium. Iam hoc sibi Maria elegit; transit labor multitudinis, et remanet caritas unitatis. Ergo quod elegit, non auferetur ab ea; a te autem, quod elegisti - utique hoc sequitur, hoc subintellegitur - a te, quod elegisti, auferetur. Sed bono tuo auferetur, ut quod melius est detur. Auferetur enim a te labor, ut requies detur. Tu navigas, illa iam in portu est.
4. Videtis ergo, carissimi, et quantum arbitror iam intellegitis, in his duabus mulieribus, quae ambae fuerant Domino gratae, ambae amabiles, ambae discipulae; videtis ergo, et magnum aliquid intellegitis, quicumque intellegitis, quod audire et scire debetis, etiam qui non intellegitis; in his duabus mulieribus duas vitas esse figuratas, praesentem et futuram, laboriosam et quietam, aerumnosam et beatam, temporalem et aeternam. Duae sunt vitae, quas descripsi breviter ut potui: iam de illis vos copiosius cogitate. Quid habeat haec vita - non dico malam, non iniquam, non nefariam, non luxuriosam, non impiam; sed laboriosam, aerumnis plenam, timoribus castigatam, temptationibus sollicitam; hanc ipsam innocentem vitam dico, qualem decebat habere Martham - hanc ergo, quantum potestis, inspicite, et de hac, ut dixi, copiosius quam loquimur cogitate. Vita vero iniqua deerat ab illa domo, nec cum Martha erat, nec cum Maria; et si aliquando fuit, Domino intrante fugit. Remanserunt ergo in illa domo, quae susceperat Dominum, in duabus feminis duae vitae; ambae innocentes, ambae laudabiles; una laboriosa, altera otiosa; nulla facinerosa, nulla desidiosa. Ambae innocentes, ambae, inquam, laudabiles; sed una laboriosa, ut dixi, altera otiosa; nulla facinerosa, quam cavere debet laboriosa; nulla desidiosa, quam cavere debet otiosa. Erant ergo in illa domo istae duae vitae, et ipse fons vitae. In Martha erat imago praesentium, in Maria futurorum. Quod agebat Martha, ibi sumus; quod agebat Maria, hoc speramus; hoc agamus bene, ut illud habeamus plene. Nam quid inde habemus, in quantum habemus, quamdiu hic sumus? Quantum est, quod inde habemus? Quid est, quod inde habemus? Nam et modo inde aliquid agitur. Remoti a negotiis, sepositis familiaribus curis, convenistis, statis, auditis; in quantum hoc agitis, Mariae similes estis. Et facilius vos quod agit Maria, quam ego quod Christus. Si quid tamen dico Christi, ideo vos pascit, quia Christi est, quia panis communis, unde et ego vivo, si vivo. Nunc autem vivimus, si vos statis in Domino 7; non in nobis, sed in Domino; quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 8.
5. Quantum tamen est, quod de illa vita audiendo et intellegendo sumitis et capitis, cuius vitae imaginem Maria gerebat, quantum est hoc? Transeat nox ista saeculi. Mane astabo tibi, et contemplabor 9. Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exultabunt ossa humiliata 10. Humiliata ossa, tamquam haerentis membra. Hoc agebat Maria: humiliabatur, et implebatur. Sedebat; quid est ergo quod dixi: Mane astabo et contemplabor? Quomodo astanti similis sedet, si mane significat futurum saeculum? Praesentis saeculi nocte transacta: Astabo, inquit, et. videbo, astabo et contemplabor. Non dixit: Sedebo. Quomodo huius tantae rei imaginem Maria sedens gerit, si, astabo et contemplabor? Ne vos ista conturbent, carnalis inopia est; non potest utrumque exigi de corpore, ut simul uno tempore et stet et sedeat. Si enim sedet, non stat; si stat, non sedet; simul utrumque non potest corpus. Sed si probavero quia potest animus, numquid erit unde dubitemus? Quia si modo aliquid tale potest, multo facilius tunc poterit homo, omni difficultate finita. Ecce unde capiatis exemplum. Ipse ait Paulus: Nunc vivimus, si vos statis in Domino 11. Tantus Apostolus, immo per Apostolum Christus, stare nos iussit. Quomodo item ipse Apostolus, immo ipse per Apostolum Christus, dicit nobis: Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus 12? Hic stare, hic ambulare; parum est ambulare, sic currite, ut comprehendatis 13. Attendite itaque, carissimi, et intellegite; et ambulare nos iubet, et stare nos iubet; non ut, quando stamus, ambulare desinamus, aut, quando ambulamus, stare cessemus; sed simul utrumque, et stemus, et curramus. Quid est: et stemus, et curramus? Et permaneamus, et proficiamus. Vias tuas, Domine, notas fac mihi 14. Utique per vias Domini notas factas quid iubemur, nisi ambulare? Deduc me, Domine, in via tua 15; quid optamus, nisi ambulare? Et rursus quasi figi uno loco: Ne des ad movendum pedes meos 16. Et gratulans alio agensque gratias: Et non dedit in motum pedes meos 17. Si ei diceretur: Quomodo vias Domini optasti notas fieri tibi, quomodo te ab illo in via eius deduci voluisti, et optas non moveri pedes tuos, gratiasque agis non datos in motum pedes tuos? quomodo ambulasti, qui pedes non movisti? responderet tibi: Et ambulavi, quia feci; et steti, quia non recessi. Nolite ergo mirari, fratres; ecce, quod non potest corpus, potest animus. Secundum corpus, quando ambulas, non stas; quando stas, non ambulas; secundum animum, secundum fidem, secundum mentis intentionem, et sta et ambula, et permane et profice, quia Nunc vivimus, si vos statis in Domino, et sic currite, ut comprehendatis. Sic ergo, carissimi, et sedebitis, et stabitis. Sedebimus, quia humiliter Creatorem conspiciemus; stabimus, quia in aeternum manebimus.
6. Nam plus addo: et discubituri sumus, quod utique nec sedere nec stare est. Discumbemus. Non auderem dicere, nisi promitteret Dominus: Faciet eos discumbere. Promittens magnum praemium servis suis: Faciet eos discumbere, inquit, et transiens ministrabit eos 18. Haec nobis vita promittitur, quia faciet nos discumbere Dominus, et transiens ministrabit nobis. Hoc etiam dictum est, cum esset filius centurionis fides mirata atque laudata: Amen dico vobis, quia multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum 19. Magna promissio, felix, redditio. Agamus ut mereamur, adiuvemur ut valeamus illo pervenire, ubi nobis discumbentibus Dominus ministrabit. Quid enim, erit discumbere, nisi requiescere? et quid erit ministrare, nisi pascere? Quis ille cibus est? quis ille potus est? Nimirum ipsa veritas. Ille cibus reficit, nec deficit: pascit, et pascendo integros facit; nec consumitur in eum quem pascit, sed manens integer integrat. Non credis quoniam sic potest pascere Deus, cum modo ab isto lumine sic pascatur oculus tuus? Oculus tuus pascitur luce. Multi videant, tanta est illa; pauci videant, tanta est illa; et illi reficiuntur oculi, et ipsa non deficit. Sumit inde, nec minuit; carpit, nec praecidit. Haec lux potest oculo, et Deus non potest homini commutato? Potest, plane potest; quare nondum capitis? Quia circa multa occupati estis; negotium Marthae vos occupavit, immo omnes nos. Quis enim ab hoc ministerio subveniendi vacat? quis ab hac cura respirat? Innocenter hoc agamus, caritate agamus; veniet etiam illud, ut discumbamus, et transit, et ministrabit nobis. Non enim tunc nobis ministraret, nisi hinc ad Patrem transiret; hic enim erat, quando promittebat. Et ne tale aliquid nobis exhibiturum arbitraremur, qualem formam servi contemplabamur: Transiens, inquit, ministrabit eis 20. Et Evangelista de hoc transitu: Cum autem venisset hora, ut Iesus transiret de hoc mundo ad Patrem 21. Tanto tempore, ait, vobiscum sum, et non cognovisti me? 22 Si sciret quid audiret, responderet: Non cognovi, quia nondum transisti. Unde et Mariae dicitur post resurrectionem: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem 23.
7. Ergo, carissimi, obsecro vos, hortor vos, moneo, praecipio, rogo, illam vitam simul desideremus, ad eam simul veniendo curramus, ut in ea perseverando sistamus. Venit hora, et sine fine erit illa hora, quando Dominus faciat nos discumbere, et ministret nobis. Quid, nisi se? Quid quaeritis quid manducetis? Ipsum Dominum habetis. Quid enim erit unde pascamur, quid, nisi In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 24? Quid erit discumbere, nisi requiescere? quid erit pasci, nisi illius contemplatione ineffabiliter delectari? Delectatio in dextera tua 25. Unam petii a Domino, hanc requiram; non multa, circa quae sum occupatus: sed unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini 26. Non est ista beatitudo laborantium. Vacate et videte: quid? quoniam ego sum Dominus 27. Magna visio, felix contemplatio. Quid est autem aliud: Discumbite et manducate, nisi: Vacate et videte? Non ergo carnaliter sapiamus, nec venerales, ut ita dicam, epulas cogitemus. Transibunt ista: toleranda sunt, non amanda. Si vis in eis implere officium Marthae, adsit modestia, adsit misericordia; modestia in temperando, misericordia in erogando. Transit labor, et veniet requies; sed ad requiem non nisi per laborem. Transit navis, et venit in patriam; sed ad patriam non nisi per navem. Navigamus enim, si attendamus fluctus tempestatesque huius saeculi. Nec dubito quod ideo non mergimur, quia crucis ligno portamur.
[Explicit tractatus de Martha et Maria significantibus duas vitas].