SERMO 103

DE VERBIS EVANGELII LC 10, 38-42:
"ET MULIER QUAEDAM MARTHA NOMINE EXCEPIT
ILLUM IN DOMUM SUAM" ET CETERA

Tendendum est ad unum aliquid.

1. 1. Verba Domini nostri Iesu Christi, quae modo ex Evangelio recitata sunt, admonent nos, esse unum aliquid quo tendamus, quando in huius saeculi multitudine laboramus. Tendimus autem adhuc peregrinantes, nondum manentes; adhuc in via, nondum in patria; adhuc desiderando, nondum fruendo. Tamen tendamus, et sine pigritia et sine intermissione tendamus, ut aliquando pervenire valeamus.

Christus pascendum se praebere dignatur.

1. 2. Martha et Maria duae sorores erant, ambae non solum carne, sed etiam religione germanae; ambae Domino cohaeserunt, ambae Domino in carne praesenti concorditer servierunt. Suscepit eum Martha, sicut solent suscipi peregrini. Sed tamen suscepit famula Dominum, aegra Salvatorem, creatura Creatorem. Suscepit autem Spiritu pascenda, in carne pascendum. Voluit enim Dominus formam servi accipere, et accepta forma servi in illa pasci a servis, dignatione, non conditione. Nam et ista dignatio fuit, se praebere pascendum. Habebat carnem, in qua esuriret quidem, et sitiret: sed nescitis quia in eremo esurienti Angeli ministrabant 1? Ergo quod pasci voluit, pascenti praestitit. Quid autem mirum, si et de sancto Elia praestitit viduae, quem prius corvo ministrante pascebat 2? Numquid pascendo defecerat, quando ad viduam mittebat? Nequaquam, sed religiosam viduam, per obsequium exhibitum servo suo, benedicere disponebat. Sic ergo susceptus est Dominus, tamquam hospes, qui in sua propria venit, et sui eum non receperunt: sed quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri 3; adoptans servos, et fratres faciens; redimens captivos, et faciens cohaeredes. Ne quis tamen vestrum forsitan dicat: O beati qui Christum suscipere in domum propriam meruerunt! Noli dolere, noli murmurare quia temporibus natus es, quando iam Dominum non vides in carne: non tibi abstulit istam dignationem. Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 4.

Marthae et Mariae officium utrumque bonum, melius tamen Mariae.

2. 3. Haec de Domino pascendo in carne, sed pascente in spiritu, pauca pro tempore dixerimus: veniamus ad causam, quam de unitate proposui. Martha Dominum pascere disponens et praeparans, circa multum ministerium occupabatur: Maria soror eius pasci a Domino magis elegit. Deseruit quodam modo sororem suam circa multum ministerium laborantem, et sedit ipsa ad pedes Domini, et vacans audiebat verbum eius. Auris fidelissima audierat: Vacate, et videte, quoniam ego sum Dominus 5. Illa turbabatur, ista epulabatur: illa multa disponebat, ista unum aspiciebat. Utrumque officium bonum: sed tamen quod sit melius, quid nos dicamus? Habemus quem interrogemus, pariter audiamus. Quid sit melius, iam cum legeretur audivimus, et me commemorante iterum audiamus. Interpellat Martha hospitem, ad iudicem deponit postulationem piarum querelarum, quod eam soror deseruerit, et sic laborantem in ministerio adiuvare neglexerit. Non respondente illa, sed tamen praesente, iudicat Dominus. Maria causam suam tamquam otiosa iudici maluit committere, nec in respondendo voluit laborare. Si enim pararet respondenti sermonem, remitteret audiendi intentionem. Respondit ergo Dominus, qui in verbo non laborabat, quia Verbum erat. Quid ergo dixit? Martha, Martha, Repetitio nominis indicium est dilectionis, aut forte movendae intentionis: ut audiret attentius, bis vocata est: Martha, Martha, audi: Tu circa multa es occupata, unum autem opus est 6: id est, unum necessarium est. Non unum opus quasi singulare opus: sed opus est, expedit, necessarium est; quod unum hoc elegerat Maria.

Unum necessarium.

3. 4. Unum cogitate, fratres mei, et videte in ipsa multitudine si delectat, nisi unum. Ecce Deo propitio quam multi estis: quis vos ferret, nisi unum saperetis? Unde in multis quies ista? Da unum, et populus est: tolle unum, et turba est. Quid est enim turba, nisi multitudo turbata? Sed audite Apostolum: Obsecro autem vos, fratres. Multitudini dicebat: sed omnes unum facere volebat. Obsecro autem vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia 7. Et alio loco: Unanimes, unum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam 8. Et Dominus ad Patrem de suis: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus 9. Et in Actibus Apostolorum: Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum 10. Ergo magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in unum 11. Quia unum est necessarium, unum illud supernum, unum ubi Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unum. Videte nobis commendari unitatem. Certe Trinitas est Deus noster. Pater non est Filius, Filius non est Pater, Spiritus sanctus nec Pater est, nec Filius, sed amborum Spiritus: et tamen ista tria non tres dii, non tres omnipotentes, sed unus Deus omnipotens, ipsa Trinitas unus Deus: quia unum necessarium est. Ad hoc unum non nos perducit, nisi multi habeamus cor unum.

Bonum Marthae, ministerium at Mariae pars melior.

4. 5. Bona sunt ministeria circa pauperes, et maxime circa sanctos Dei servitia debita, obsequia religiosa. Redduntur enim, non dantur, dicente Apostolo: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus12 Bona sunt, exhortamur ad haec, et in verbo Domini aedificamus vos, nolite pigri esse ad suscipiendos sanctos. Aliquando nescientes, suscipiendo quos nesciebant, Angelos susceperunt 13. Bona sunt haec: melius est tamen quod elegit Maria. Illud enim habet ex necessitate occupationem: istud autem ex caritate suavitatem. Vult homo occurrere quando ministrat; et aliquando non potest: quaeritur quod deest, paratur quod adest; distenditur animus. Nam si Martha ad illa sufficeret, adiutorium sororis non posceret. Multa sunt, diversa sunt, quia carnalia sunt, quia temporalia sunt: etsi bona sunt, transitoria sunt. Marthae autem quid ait Dominus? Maria meliorem partem elegit 14. Non tu malam, sed illa meliorem. Audi unde meliorem: Quae non auferetur ab ea. A te auferetur aliquando onus necessitatis: aeterna est dulcedo veritatis. Non auferetur ab ea quod elegit. Non aufertur, sed tamen augetur. In hac autem vita augetur, in alia vita perficietur, nunquam auferetur.

Marthae ministerium ad Mariae quietem tendit.

5. 6. Caeterum tu Martha, pace tua dixerim, in bono ministerio benedicta, pro isto labore tuo mercedem quaeris, quietem. Modo occupata es circa multum ministerium, pascere vis mortalia corpora, licet sanctorum: numquid cum veneris ad illam patriam, invenies peregrinum, quem suscipias hospitio? invenies esurientem, cui panem frangas? sitientem, cui potum porrigas? aegrum, quem visites? litigantem, quem concordes? mortuum, quem sepelias? Omnia ista ibi non erunt: sed quid ibi erit? Quod Maria elegit: ibi pascemur, non pascemus. Ideo hoc ibi erit plenum atque perfectum, quod hic elegit Maria: de illa mensa opulenta, de verbo Domini micas colligebat. Nam vultis nosse quid ibi erit? Dominus ipse dicit de servis suis: Amen dico vobis, quia faciet eos recumbere, et transibit, et ministrabit illis 15. Recumbere quid est, nisi vacare? Recumbere quid est, nisi requiescere? Quid est: Transibit, et ministrabit illis? Prius transit, et sic ministrat. Sed ubi? In illo convivio superno, de quo dicit: Amen dico vobis, multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno coelorum 16. Ibi Dominus pascit, sed prius hinc transit. Nam ut noveritis, Pascha Transitus interpretatur. Venit Dominus, fecit divina, passus est humana. Numquid adhuc conspuitur? numquid adhuc expalmatur? numquid adhuc spinis coronatur? numquid adhuc flagellatur? numquid adhuc crucifigitur? numquid adhuc lancea vulneratur? Transivit. Denique et Evangelium sic loquitur, quando Pascha fecit cum discipulis suis. Quid dicit Evangelium? Cum autem venisset hora, ut Iesus transiret de hoc mundo ad Patrem 17. Ergo ille transivit, ut pascat: nos sequamur, ut pascamur.