SERMO 98

DE VERBIS EVANGELII LC 7, 11-15,
ET DE TRIBUS MORTUIS QUOS
DOMINUS SUSCITAVIT

Miracula Domini in corporibus et in animis.

1. Miracula Domini nostri et Salvatoris Christi Iesu, omnes quidem audientes et credentes movent: sed alios atque alios aliter et aliter. Quidam enim corporalia eius miracula stupentes, maiora intueri non norunt: quidam vero ea quae gesta audiunt in corporibus, nunc amplius in animis admirantur. Dicit ipse Dominus: Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat 1. Non utique alios Filius, alios Pater; sed eosdem Pater et Filius: quia omnia Pater per Filium. Nemo ergo dubitet qui christianus est, etiam nunc mortuos suscitari. Sed omnis homo habet oculos, quibus videre potest mortuos resurgere ita, ut resurrexit filius huius viduae, qui modo ex Evangelio recitatus est: unde autem videant homines resurgere mortuos in corde, non omnes habent, nisi qui iam resurrexerunt in corde. Amplius est resuscitare semper victurum, quam suscitare iterum moriturum.

Mortuorum duo genera.

2. De iuvene illo resuscitato gavisa est mater vidua 2: de hominibus in spiritu quotidie suscitatis gaudet mater Ecclesia. Ille quidem mortuus erat corpore; illi autem mente. Illius mors visibilis visibiliter plangebatur: illorum mors invisibilis nec quaerebatur, nec videbatur. Quaesivit ille qui noverat mortuos: ille solus noverat mortuos, qui poterat facere vivos. Nisi enim ad mortuos suscitandos Dominus venisset, non Apostolus diceret: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 3. Dormientem audis, cum dicit: Surge, qui dormis: sed mortuum intellege, cum audis: Et exsurge a mortuis. Dicti sunt saepe dormientes et mortui visibiliter. Et plane omnes, ei qui potest excitare, dormiunt. Mortuus enim tibi mortuus est, qui quantumlibet pulses, quantumlibet vellices, quantumlibet lanies, non expergiscitur. Christo autem ille dormiebat, cui dictum est: Surge 4; et continuo surrexit. Nemo tam facile excitat in lecto, quam facile Christus in sepulcro.

Tres mortui a Domino suscitati.

3. Tres autem mortuos invenimus a Domino resuscitatos visibiliter, millia invisibiliter. Quot autem mortuos visibiliter suscitaverit, quis novit? Non enim omnia quae fecit scripta sunt: Ioannes hoc dicit: Multa alia fecit Iesus, quae si scripta essent, arbitror totum mundum non posse libros capere 5. Multi ergo sunt alii sine dubio suscitati: sed non frustra tres commemorati. Dominus enim noster Iesus Christus ea quae faciebat corporaliter, etiam spiritaliter volebat intellegi. Neque enim tantum miracula propter miracula faciebat: sed ut illa quae faciebat, mira essent videntibus, vera essent intellegentibus. Quemadmodum qui videt litteras in codice optime scripto, et non novit legere, laudat quidem antiquarii manum admirans apicum pulchritudinem; sed quid sibi velint, quid indicent illi apices nescit; et est oculis laudator, mente non cognitor: alius autem et laudat artificium, et capit intellectum; ille utique qui non solum videre quod commune est omnibus potest, sed etiam legere; quod qui non didicit, non potest. Ita qui viderunt Christi miracula, et non intellexerunt quid sibi vellent, et quid intellegentibus quodam modo innuerent, mirati sunt tantum quia facta sunt: alii vero et facta mirati, et intellecta assecuti. Tales nos in schola Christi esse debemus. Qui enim dicit Christum propterea tantum fecisse miracula, ut non essent nisi miracula, potest illum dicere etiam nescire quod non esset tempus pomorum, quando ficus quaesivit in arbore 6. Non enim erat illius pomi tempus, sicut Evangelista testatur: et tamen esuriens poma quaesivit in arbore. Christus nesciebat, quod rusticus sciebat? Quod noverat arboris cultor, non noverat arboris creator? Cum ergo esuriens poma quaesivit in arbore, significavit se aliquid esurire, et aliquid aliud quaerere: et arborem illam sine fructu foliis plenam reperit, et maledixit; et aruit. Quid arbor fecerat fructum non afferendo 7? Quae culpa arboris infecunditas? Sed sunt qui fructum voluntate dare non possunt. Illorum est culpa sterilitas, quorum fecunditas est voluntas. Erant ergo Iudaei habentes verba Legis et facta non habentes, pleni foliis et fructus non ferentes. Hoc dixi, ut persuaderem Dominum nostrum Iesum Christum ideo miracula fecisse, ut aliquid illis miraculis significaret, ut excepto eo quod mira et magna et divina erant, aliquid inde etiam disceremus.

Trium mortuorum resurrectio.

4. Videamus ergo quid nos discere voluit in tribus mortuis, quos suscitavit. Resuscitavit filiam mortuam Archisynagogi, ad quam aegrotantem petebatur, ut eam de aegritudine liberaret. Et cum pergit, mortua nuntiatur; et quasi iam frustra fatigaretur, renuntiatum est patri eius: Puella mortua est, quid adhuc fatigas Magistrum8 Ille autem perrexit, et ait patri puellae: Noli timere, tantummodo crede 9. Venit ad domum, et invenit iam obsequia funeri debita praeparata: et dicit illis: Nolite flere, non enim est mortua puella, sed dormit 10. Verum dixit: dormiebat, sed illi a quo poterat excitari. Hanc excitans, reddidit vivam parentibus. Excitavit et hunc iuvenem viduae filium, de quo nunc admoniti sumus, ut hinc ista quae ipse largiri dignatur, cum vestra Caritate loqueremur. Modo audistis quomodo excitatus est 11. Appropinquabat Dominus civitati; et ecce efferebatur mortuus iam extra portam. Misericordia commotus, quod flebat mater vidua et destituta unico filio, fecit quod audistis, dicens: Adolescens, tibi dico, surge. Surrexit ille mortuus, coepit loqui; et reddidit illum matri suae 12. Excitavit et Lazarum de sepulcro. Et ibi cum aegrotantem scirent discipuli cum quibus loquebatur (diligebat autem illum): Lazarus, inquit, amicus noster dormit 13. Illi putantes aegri somnum salubrem: Si dormit, inquiunt: Domine, salvus est 14. Et ille: Dico vobis, apertius iam loquens: Lazarus amicus noster mortuus est 15. Utrumque verum dicens: Mortuus est vobis, dormit mihi.

Tria peccatorum genera, tribus illis mortuis figurata.

5. Ista tria genera mortuorum, sunt tria genera peccatorum, quos hodieque suscitat Christus. Illa enim mortua filia Archisynagogi intus erat in domo, nondum erat de secretis parietibus elata in publicum. Ibi intus suscitata est, viva parentibus reddita. Iste autem iam quidem non in domo, sed tamen nondum in sepulcro, parietibus elatus erat, terrae mandatus non erat. Qui suscitavit mortuam nondum elatam, suscitavit mortuum iam elatum, nondum sepultum. Tertium restabat, ut et sepultum suscitaret: et hoc fecit in Lazaro. Sunt ergo qui peccatum intus in corde habent, in facto nondum habent. Nescio quis commotus est aliqua concupiscentia. Dicit enim ipse Dominus: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo 16. Nondum accessit corpore, consensit in corde: mortuum intus habet, nondum extulit. Et ut fit, ut novimus, ut quotidie homines in se experiuntur, aliquando audito verbo Dei, tamquam Domino dicente, Surge; condemnatur consensus ad iniquitatem, respiratur in salutem atque iustitiam. Surgit mortuus in domo, reviviscit cor in cogitationis secreto. Facta est ista resurrectio animae mortuae intus intra latebras conscientiae, tamquam intra domesticos parietes. Alii post consensum eunt in factum, tamquam efferentes mortuum, ut quod latebat in secreto, appareat in publico. Numquid iam isti, qui in factum processerunt, desperati sunt? Nonne et illi iuveni dictum est: Tibi dico, surge 17? Nonne et ille redditus est matri suae? Sic ergo et qui iam fecerit, si forte commonitus et commotus verbo veritatis ad Christi vocem resurgit, vivus redditur. Potuit progredi, in aeternum perire non potuit. Qui autem faciendo quod malum est, etiam mala consuetudine se implicant, ut ipsa consuetudo mali non eos sinat videre quia malum est, fiunt defensores malorum factorum suorum: irascuntur cum reprehenduntur; in tantum ut Sodomitae quondam dicerent viro iusto reprehendenti nequissimam voluntatem: Habitare venisti, non leges dare 18. Tanta ibi nefandae turpitudinis consuetudo erat, ut iam nequitia esset iustitia, et prohibitor potius reprehenderetur quam factor. Tales consuetudine maligna pressi, tamquam sepulti sunt. Sed quid dicam, fratres? Ita sepulti, ut de Lazaro dictum est: Iam putet 19. Moles illa imposita sepulcro, ipsa est vis dura consuetudinis, qua premitur anima, nec surgere, nec respirare permittitur.

Quattuor peccatis progressus.

6. Dictum est autem: Quatriduanus est 20. Revera ad istam consuetudinem de qua loquor, quarto quodam progressu pervenit anima. Prima est enim quasi titillatio delectationis in corde; secunda, consensio; tertium, factum; quarta, consuetudo. Sunt enim qui res illicitas obvias cogitationibus suis prorsus ita abiciunt, ut nec delectentur. Sunt qui delectantur, et non consentiunt: nondum perfecta mors est, sed quodam modo inchoata. Delectationi accedit consensio: iam est illa damnatio. Post consensionem in factum proceditur: factum in consuetudinem vertitur: et fit quaedam desperatio, ut dicatur: Quatriduanus est, iam putet. Venit ergo Dominus, cui utique facilia erant omnia; et difficultatem quamdam ostendit tibi. Infremuit spiritu, ostendit multo clamore obiurgationis opus esse ad eos qui consuetudine duruerunt. Tamen ad vocem clamantis Domini, rupta sunt vincula necessitatis. Tremuit inferni dominatio, redditus est Lazarus vivus. Liberat enim et de mala consuetudine Dominus quatriduanos mortuos: nam et ipse quatriduanus Christo volenti resuscitare dormiebat. Sed quid ait? Videte genus resuscitationis. Processit de monumento vivus, et ambulare non poterat. Et Dominus ad discipulos: Solvite eum, et sinite abire 21. Ille suscitavit mortuum, illi solverunt ligatum. Aliquid pertinere videte ad propriam maiestatem Dei suscitantis. Increpatur aliquis in mala consuetudine positus, verbo veritatis. Quam multi increpantur et non audiunt! Quis ergo agit intus cum illo qui audit? Quis vitam inspirat intrinsecus? Quis est qui secretam pellit mortem, secretam dat vitam? Nonne post obiurgationes, post increpationes dimittuntur homines cogitationibus suis, et incipiunt secum volvere quam malam vitam gerant, quam pessima consuetudine premantur? Deinde displicentes sibi, mutare vitam instituunt. Resurrexerunt isti; revixerunt quibus displicet quod fuerunt: sed reviviscentes ambulare non possunt. Haec sunt vincula ipsius reatus. Opus est ergo ut qui revixit, solvatur, et ire permittatur. Hoc officium discipulis dedit, quibus ait: Quae solveritis in terra, soluta sunt et in coelo 22.

Resurgendum celeriter a peccato.

7. Haec ergo, carissimi, sic audiamus, ut qui vivunt, vivant; qui mortui sunt, reviviscant. Sive adhuc peccatum in corde conceptum est, et non processit in factum; poeniteat, corrigatur cogitatio, surgat mortuus intra domum conscientiae. Sive iam quod cogitavit admisit; nec sic desperetur. Non surrexit mortuus intus, surgat elatus. Poeniteat facti, de proximo reviviscat: non eat in profundum sepulturae, non accipiat desuper consuetudinis molem. Sed forte iam illi loquor, qui iam duro sui moris lapide premitur, qui iam urgetur consuetudinis pondere, qui iam quatriduanus putet. Nec ipse desperet: profundus mortuus est, sed altus est Christus. Novit clamando terrena onera rumpere, novit intrinsecus per se ipsum vivificare, solvendum discipulis tradere. Agant etiam tales poenitentiam. Neque enim Lazaro resuscitato post quatriduum ullus putor in vivente remanserat. Ergo qui vivunt, vivant: quicumque autem mortui sunt, in quacumque harum trium morte se invenerint, agant ut celeriter iam resurgant.