SERMO 97/A

DE EO QUOD SCRIPTUM EST IN LC 5, 31-32:
"
NON EST OPUS SANIS MEDICUS SED MALE HABENTIBUS "
ET UT CATECHUMENI NE DIFFERANT VENIRE AD GRATIAM

Vocat Christus peccatores ne semper sint peccatores.

1. Non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare iustos, sed peccatores 1. Domini vox est; ad hoc autem vocat peccatores, ne semper sint peccatores; ne forte putent homines, quia amavit Dominus peccatores, et semper velint habere peccata, ut amet illos Christus. Sic amat Christus peccatores, quomodo amat medicus aegrotum, sed ut occidat febrem, et salvet illum. Non illum vult semper aegrotare, ut habeat quem semper visitare; sed vult illum sanare. Ergo Dominus non venit vocare iustos sed peccatores, ut iustificaret impium. Ex idolatra fecit fidelem, ex ebrioso sobrium, ex luxurioso parcum, ex avaro non donantem venatoribus, plaudentem diabolo, sed donantem pauperibus et coronandum a Christo, et acquirentem sibi illud quod transire non possit. Difficilius erat quod fecit Dominus; qui enim ex impio fecit pium, pio non reddet praemium? Attendite, fratres mei; quid est incredibilius, ex impio facere pium, an ex pio facere angelum? Impius et pius contraria sunt sibi; pius et angelus non sunt contraria. Ex vicino te non implebit, qui ex contrario te commutavit? Iam enim cum pius esse coeperis, imitari incipis vitam angelicam; cum autem impius esses, remotus eras a vita angelorum. Veniente autem fide iustificaris, et humiliaris Deo, qui blasphemabas Deum; et qui conversus eras ad creaturam, iam desideras Creatorem.

Vocatio ad fidem in Ecclesia et baptisma.

2. Ecce quid tibi praestitit: exhibuit in orbem terrarum Ecclesiam; sicut eam promisit, ita exhibuit. Praedicta est idolatria aliquando interficienda et auferenda; legerunt eam maiores nostri, et non viderunt; nos autem legimus et videmus. Qui enim videt, numquid credit? Ille credit, qui non videt; aliud est credere, aliud est videre. Crede quia non vides, ut credendo quod non vides merearis videre quod credis. Meritum visionis, fides est; merces fidei, visio est. Quid quaeris ante opus mercedem? Crede ergo, et ambula in fide; salus tua in spe est. Coepit ergo te curare optimus Medicus, cui nullus morbus est insanabilis. Noli timere scelera tua praeterita, quamvis immania, quamvis incredibilia, quae forte gessisti; morbi sunt magni, sed maior est Medicus. Noli ergo curare de praeteritis; uno sacramenti momento dimittentur, et omnino omnia dimittentur. Audi de hac re quid ab Apostolis dictum sit Iudaeis, qui crucifixerunt Dominum: Agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi, et dimittuntur vobis peccata vestra 2. Factum est: baptizati sunt, crediderunt, accesserunt corpori dominico, accesserunt ad bibendum sanguinem quem fuderunt. Omnibus reis factis indulgentiam dat dimissor peccatorum, non laudator peccatorum; qui non venit vocare iustos, sed peccatores.

Vana excusatio baptisma differentium.

3. Breviter ergo dicimus Sanctitati vestrae: unusquisque Christianus det operam, si adhuc cathecuminus est, dimittantur illi peccata. Iam enim signum Christi gerit in fronte, iam intrat ecclesiam, iam per eum tantum nomen invocatur; sed adhuc sarcinam peccatorum suorum portat; nondum dimissa sunt, quia non dimittuntur nisi in sancto baptismate. Et non dicat sibi: Timeo fieri fidelis, ne peccem postea. Ut enim non peccet postea, habet in potestate; ut non peccaverit, numquid habet in potestate? Habet quod faciat, ut non peccet; quid facit, ut non peccaverit? Quod enim factum est, factum est; praeterita non potes facere non facta; quae autem futura sunt, potes non facere. Quare ergo perverso consilio a diabolo seducitur? Futura peccata timet, quae nondum admittit; praeterita non timet, quae portat commissa. Illa nondum fecisti, ista iam premunt te; forte illa non facies, immo si noles non facies, haec et si velis delere potes. Non possum, inquis. Confuge ergo ad eum, qui illa delet.

4. Veni ad gratiam. Accepisti enim potestatem, quia scriptum est: Dedit eis potestatem filios Dei fieri 3. Incipe ergo esse filius, qui eras malus servus, iam tamen in domo magna esse coeperas. Ubi coepisti esse servus, affecta esse filius; donentur tibi peccata quae portas. Quid times quae non sunt, et non times quae sunt? Cum autem per remissionem peccatorum fueris innovatus, dimissis omnibus praeteritis, si accipis hic largum spatium vivendi, ut fidem tuam bona opera consequantur, sic vive, tamquam factus filius de familia tanti patris familias, quasi super quem invocatur nomen Dei. Sic vive: profice, contemne praesentia, spera futura; vilescant tibi temporalia, clarescant aeterna. Faciamus Medici praecepta, ut aeterna sanitate perfrui mereamur: quia qui fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quomodo ei Deus manet in aeternum 4.