DE VERBIS EVANGELII MC 13, 32:
" DE DIE AUTEM ILLO VEL HORA NEMO SCIT, NEQUE ANGELI
IN CAELO, NEQUE FILIUS, NISI PATER "
1. Fratres, quod audistis modo monentem Scripturam atque dicentem, ut propter diem novissimum vigilemus, unusquisque de novissimo suo die cogitet, ne forte, cum senseritis vel putaveritis longe esse novissimum saeculi diem, dormitetis ad novissimum vestrum diem. De die novissimo saeculi huius audiatis quid dixerit: Quia nesciunt eum, neque Angeli caelorum, neque Filius, nisi Pater 1. Ubi quidem magna quaestio est, ne carnaliter sapientes putemus aliquid Patrem scire quod nesciat Filius. Nam utique cum dixit: Pater scit; ideo hoc dixit, quia in Patre et Filius scit. Quid enim est in die, quod non in Verbo factum est, per quem factus, est dies? Nemo, inquit, quaerat novissimum diem, quando futurus sit; sed vigilemus omnes bene vivendo, ne novissimus dies cuiuscumque nostrum nos inveniat imparatos, et qualis quisque hinc exierit suo novissimo die, talis inveniatur in novissimo saeculi die. Nihil te adiuvabit quod hic non feceris. Unumquemque opera sua iuvabunt, aut opera sua pressura sunt.
2. Et quomodo in psalmo cantavimus Domino? Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo 2. Homo dicitur, qui secundum hominem vivit. Denique illis qui secundum Deum vivunt, dicitur: Dii estis, et filii Excelsi omnes 3. Reprobis autem, qui vocati sunt ut essent filii Dei, et esse potius homines voluerunt, id est, secundum hominem vivere: Vos autem, inquit, sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis 4. Etenim quod mortalis est homo, ad disciplinam illi debet valere, non ad iactantiam. Unde se iactat vermis crastino moriturus? Dico Caritati vestrae, fratres: de diabolo debent erubescere mortales superbi. Ille enim etsi superbus, tamen immortalis est; spiritus est, etsi malignus. Illi dies novissimus paenalis servatur in finem, tamen mortem quam nos patimur, ille non patitur. Audivit autem homo: Morte morieris 5. Utatur bene poena sua. Quid est quod dixi: Utatur bene poena sua? Non inde eat ad superbiam, unde accepit poenam; agnoscat se mortalem, et frangat elationem. Audiat sibi dici: Quid superbit terra et cinis? 6 Etiamsi superbit diabolus, non est terra, non est cinis. Ideo dictum est: Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis 7. Non attenditis nisi quia mortales estis, et sicut diabolus superbi estis. Utatur ergo homo poena sua, fratres; bene utatur malo suo, ut proficiat bono suo. Quis nescit quia poena est, necesse esse ut moriamur; et quod est gravius, quando nescimus? Poena certa est, hora incerta; et de ista poena sola certi sumus in rebus humanis.
3. Cetera nostra et bona et mala incerta sunt; sola mors certa est. Quid est quod dico? Conceptus est puer; forte nascitur, forte aborsum fit. Ita incertum est: forte crescit, forte non crescit; forte senescit, forte non senescit; forte dives erit, forte pauper; forte honoratus, forte humiliatus; forte habebit filios, forte non habebit; forte ducet uxorem, forte non ducet; et quidquid aliud nominaveris in bonis. Respice et ad mala: forte aegrotat, forte non aegrotat; forte a serpente percutitur, forte non percutitur; forte a bestia devoratur, forte non devoratur. Et respice omnia mala: ubique est, forte erit, forte non erit. Numquid potes dicere: Forte moritur, forte non moritur? Quomodo medici, quando inspexerint valetudinem, et mortiferam esse cognoverint, hoc pronuntiant: Moritur, inde non evadit. Ex quo nascitur homo, dicendum est: Non evadit. Quando natus est, aegrotare coepit. Quando mortuus fuerit, finit quidem aegritudinem; sed nescit utrum pergat in peiorem. Finierat dives ille aegritudinem deliciosam, venit ad tortuosam. Pauper vero ille finiit aegritudinem, et pervenit ad sanitatem 8. Sed quod postea haberet hic elegit; et quod ibi messuit, hic seminavit. Ideo cum vivimus, vigilare debemus, et eligere debemus quod in futuro teneamus.
4. Mundum non amemus. Premit amatores suos, non eos ad bonum adducit. Laborandum est in eo potius ne capiat, quam timendum ne cadat. Ecce cadit mundus: stat Christianus, quia non cadit Christus. Nam quare dicit Dominus: Gaudete, quia ego vici mundum 9? Respondeamus ei, si placet: Gaude, sed tu! Si tu vicisti, tu gaude. Quare nos? Quare nobis dicit: Gaudete; nisi quia nobis vicit, nobis pugnavit? Ubi enim pugnavit? Quia hominem suscepit. Tolle quod de virgine natus, tolle quod semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo 10; tolle hoc, ubi luctamen? ubi certamen? ubi tentatio? ubi victoria, quam non praecessit pugna? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 11. Numquid hoc Verbum Iudaeus crucifigeret? numquid huic Verbo impius insultaret? numquid hoc Verbum colaphis caederetur? numquid hoc Verbum spinis coronaretur? Ut autem ista pateretur, Verbum caro factum est 12; et ista passus resurgendo vicit. Ergo nobis vicit, quibus securitatem resurrectionis ostendit. Dicis ergo Deo: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo 13. Tu te noli conculcare, et noli te vincit homo. Ecce enim homo potens terret te. Unde te terret? Spolio, damno, torqueo, occido. Et clamas tu: Miserere mei, Domine; quoniam conculcavit me homo. Si verum dicis, te ipsum attendis; quia times minas hominis, mortuus te conculcat; et quia non timeres, nisi esses homo, conculcat te homo. Quod est ergo remedium? O homo, haere Deo, a quo factus es homo: illi adhaere, in ipso praesume, ipsum invoca, virtus tua ipse sit. Dic illi: In te, Domine, virtus mea 14. Et a comminationibus hominum cantabis; et quod postea cantes, ipse Dominus dicit: In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo 15.