SERMO 94/A

DE MARTIRIO IOANNIS BAPTISTAE
ET DE PERSECUTIONE QUAE ETIAM TEMPORE PACIS
SUSTINENDA EST CHRISTIANIS

Unde Ioannes sit martyr.

1. De praesenti capitulo, fratres dilectissimi, sancti Evangelii, quod nos Dominus docere voluit, certe Ecclesia Christi non ambigit quod martyr sit Ioannes. Et ante passionem Domini martyrium meruit; ante natus, ante passus non tamen salutis auctor, sed iudicis praecursor. Praeibat enim ante Dominum sumens ipse obsequium humile, dans altitudinem caelesti Magistro. Unde dicimus martyrem esse Ioannem? Numquid a persecutoribus Christianorum comprehensus, adductus, interrogatus, Christum confessus, et passus est? Hoc enim ceteri martyres post Christi passionem possunt dici. Iste ergo unde martyr? Quia decollatus est? Non enim facit martyrem poena, sed causa. Quia offendit potentem mulierem? Unde offendit? qua de re offendit? Dicendo verum regi, marito eius facto, quia non liceret ei habere uxorem fratris sui 1. Veritas odium meruit, et odium merendo ad passionem coronamque pervenit. Hi sunt fructus futuri saeculi. Saltat denique luxuria, et damnatur innocentia; sed ab hominibus damnatur, a Deo omnipotente coronatur.

Martyr quia pro veritate, quae Christus est, mortuus.

2. Nemo ergo dicat: Non possum esse martyr, quia persecutio non est Christianis. Audis quia Ioannes martyrium tulit; et, si verum consideres, pro Christo mortuus est. Quomodo, inquis, pro Christo, qui non est interrogatus de Christo, nec coactus negare Christum? Audi ipsum Christum dicentem: Ego sum via, et veritas, et vita 2. Si Christus est veritas, pro Christo patitur, quisquis pro veritate damnatur, et legitime coronatur. Nemo ergo se excuset: omnia tempora patent martyribus. Nec aliquis dicat, persecutionem non fieri Christianis. Sententia Pauli apostoli vacuari non potest, quia vera est; Christus per eum est locutus, non est mentitus. Ait enim: Omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur 3. Omnes, ait: neminem exclusit, neminem separavit. Si verum vis probare quod dixit, incipe pie vivere in Christo, et videbis verum esse quod dicit. Numquid, quia persecutio a terrenis regibus conquievit, ideo diabolus non saevit? Ille hostis antiquus semper contra nos vigilat: non dormiamus. Illecebras suggerit, insidias, cogitationes malas immittit; ut deteriori lapsu provocet, lucra ponit, damna minatur. Venitur ad articulum eius, et cum labore malum suggestionis respuitur, ut praesens mors libenter suscipiatur. Intellegite, fratres. Si quis te cogat, verbi gratia nobilis quidam, et habens in potestate sanguinem tuum, cogat te falsum dicere testimonium, et non tibi dicat: Nega Christum, quid putas, eligere falsum, an mori pro vero? Et tamen nihil tibi aliud dicit persecutor quam: Nega Christum. Si enim Christus est veritas, ut iam diximus, profecto Christum negat qui veritatem negat. Omnis autem negat verum, qui mendacium loquitur. Ipse qui dicit falsum testimonium, unde? Quia timet, certe. Non est persecutio omnibus Christianis, quando pro veritate certantur? Modo singuli probantur, et in causa sua unusquisque temptatur.

Se ipse occidit qui falsum testimonium dicit.

3. Quid tibi autem, minans caedem, sitiens sanguinem, inflatus potestate, elatus ut fumus, quid tibi facturus fuerat inimicus tuus, qui te ad periurium et falsum testimonium compellebat, quid erat facturus? Respondet infirmitas: Occideret me, inquit. - Non te occideret. - Prorsus ego scio, occideret. Si ita est, et ego respondebo: Tu, frater, occidis, qui falsum testimonium dicis. Occideret autem ille, sed corpus tuum: quid faceret animae tuae? Domus deiceretur, coronaretur habitator. Ecce quod tibi facturus fuerat inimicus tuus, si stetisses in veritate, et falsum testimonium non dixisses: occideret utique, sed corpus, non animam. Audi Dominum tuum dantem sollicite securitatem: Nolite, inquit, timere eos qui occidunt corpus, et postea non habent quid faciant; sed eum timete, qui habet potestatem, corpus et animam occidere, et in gehennam mittere. Ita, dico vobis, hunc timete 4. Hunc timuit Ioannes: noluit tacere veritatem, et pertulit malorum hominum iniquitatem; meruit per impudicam mulierem regis odium, et pervenit ad martyrium.

Martyres veri quomodo discernuntur.

4. Omnes enim, qui volunt in Christo pie vivere, tali persecutione concutiuntur. Nam persecutionem patiuntur pro lucro saeculi, aut pro timore damni; aut pro vita praesenti, aut pro comminatione mortis; quia hoc saeculum sine persecutione non est. Sed discernendum est, quis pro quo patiatur; et erunt martyres veri, si pro veritate, quod est Christus, certentur, et legitime coronantur. Nam qui pro hoc saeculo, quod in malo est, patitur persecutionem, supplicium temporale sustinere potest.

Cupiditas et timor, duo tela inimici.

5. Ergo, fratres, quoniam hoc didicimus in lectione praesenti, pro veritate usque ad mortem dimicare, et falsum testimonium non dicere, non periurare, tenere iustitiam in periculis nam non est magnum, tenere iustitiam in securitate aut in deliciis semper existimemus vigilare adversum nos diabolum, temptatorem et persecutorem nostrum; et in nomine et in adiutorio Domini Dei nostri vigilemus ferventius contra illum, ne in aliquo nos per cupiditatem, qua solet temptare, superet; quia quem non vincit cupiditas et timor, quae sunt tela inimici, unde homines, qui in hoc saeculo spem habent, variis laqueis implicantur, ita ut non praevaleant obtinere veritatem? Duas denique ianuas habet diabolus, per quas pulsat ut intret; primo per cupiditatem, postea per timorem. Si ambas ianuas clausas apud fideles invenerit, transit. Et quae est, inquis, cupiditas, quid timor? Audi quae est, ut non cupias quod praeterit, et non timeas quod in tempore deficit et perit; et tunc demum nidum, ubi inimicus inhabitet, non inveniet; quia certamen nobis positum est usque in finem; non solum nobis, qui de superiori loco stamus vel sedemus et ad vos loquimur, sed in omnibus membris Christi certamen positum est.

Alius alibi modus adiurandi.

6. Qua de re usque hodie in Numidia consuetudo est sic adiurare servos Dei: Si vincas. Vides quia non sine causa pugnantis talis coniuratio dicitur. Nam et hic ubi loquimur, apud Carthaginem, et in omni provincia proconsulari et Bizacena, sed et Tripoli, iste est sermo consuetudinis adiurare se invicem servos Dei: Per coronam tuam. Quam coronam nullus accipiet, nisi vicerit. Et ego vos adiuro per coronam vestram, ut contra diabolum toto corde pugnetis; et, si simul vicerimus, simul et coronamur. Ut quid nobis dicitis: Per coronam vestram, et male agitis, male vivitis? Bene vivite, bene agite, et foris et intus bonam conversationem habete, et corona nostra vos eritis. Plebem Dei, quod estis vos, Apostolus instruebat, cum dicit: Gaudium et corona mea, state in Domino 5. Quod si prosperitas temporum arriserit, state in Domino; quod si adversitas temporum fremuerit, stabiles estote in Domino. Nolite ab illo cadere, qui semper stat, et stans pugnantem expectat, et adiuvat vos, ut stando et putando vincatis, et demum ad illum coronandi veniatis.