DE EISDEM VERBIS EVANGELII MT 22, 42-46
1. Quaestionem propositam Iudaeis debent solvere Christiani. Dominus enim Iesus Christus, qui eam Iudaeis proposuit, ipse non solvit, sed Iudaeis, nobis autem solvit. Et commemorabo Caritatem vestram, et invenietis quia solvit. Primo nodum videte quaestionis. Quaesivit a Iudaeis quid eis videretur de Christo, cuius esset filius: quia et ipsi sperant Christum. In Prophetis legerunt, venturum exspectaverunt, praesentem occiderunt: quia ubi legebant venturum Christum, ibi legebant quia occisuri erant Christum. Sed illius futurum adventum sperabant in Prophetis: nam futurum suum facinus non videbant. Sic ergo eos interrogavit de Christo, non quasi de incognito, aut cuius nomen nunquam audissent, aut cuius adventum nunquam sperassent. Nam quoniam adhuc eum sperant, ideo errant. Equidem et nos speramus eum; sed venturum iudicem, non venturum iudicandum. Prophetae autem sancti utrumque prophetaverunt, venturum eum iniuste prius iudicandum, venturum postea iuste iudicaturum. Quid ergo, inquit, vobis videtur de Christo? cuius filius est? Responderunt illi: David 1. Prorsus de Scripturis. At ille: Quomodo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? 2
2. Hic cavendum est, ne putetur Christus se negasse filium esse David. Non se filium David negavit, sed modum quaesivit. Dixistis filium esse David, non nego: sed ille eum Dominum vocat; dicite mihi quomodo sit filius, qui est et Dominus: dicite quomodo. Illi non dixerunt, sed tacuerunt. Dicamus nos, exponente ipso Christo. Ubi? Per Apostolum suum. Prius unde probamus quia ipse Christus exposuit? Apostolus dicit: An vultis experimentum accipere eius qui in me loquitur Christus? 3 Ergo in Apostolo istam dignatus est solvere quaestionem. Primum per Apostolum loquens Christus, quid dixit ad Timotheum? Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum 4. Ecce Christus filius est David. Quomodo est et Dominus David? Dic, Apostole: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 5. Agnosce Dominum David. Si agnoscis Dominum David, Dominum nostrum, Dominum coeli et terrae, Dominum Angelorum, aequalem Deo in forma Dei si agnoscis: unde filius David? Attende quod sequatur. Apostolus Dominum David tibi ostendit dicendo: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Filius David unde? Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit 6. Resurrexit Christus ex semine David, filius David, quia exinanivit se. Quomodo exinanivit? Sumendo quod non erat, non perdendo quod erat. Exinanivit se, humiliavit se. Cum esset Deus, homo apparuit. Contemptus est in terra ambulans, qui coelum fecit. Contemptus est quasi homo, quasi nullius virtutis. Non solum contemptus, sed insuper et occisus. Lapis erat iacens, offenderunt in eum Iudaei, et quassati sunt. Quid autem ait ipse? Qui offenderit in lapidem istum, conquassabitur: super quem venerit autem lapis iste, conteret eum 7. Prius iacuit, et offenderunt: veniet desuper, et conteret quassatos.
3. Accepistis et filium David, et Dominum David: Dominum David semper, filium David ex tempore: Dominum David natum de substantia Patris, filium David natum ex Maria virgine conceptum de Spiritu sancto. Utrumque teneamus. Unum horum nobis erit aeterna habitatio; alterum horum nobis est a peregrinatione liberatio. Dominus enim noster Iesus Christus nisi dignatus esset fieri homo, perisset homo. Factus est quem fecit, ne periret quem fecit. Homo verus, Deus verus: Deus et homo totus Christus. Haec est Catholica fides. Qui negat Deum Christum, Photinianus est: qui negat hominem Christum, Manichaeus est. Qui confitetur Deum aequalem Patri Christum et hominem verum, passum vere, sanguinem fudisse verum: non enim veritas nos liberaret, si falsum pretium pro nobis daret: utrumque qui confitetur, Catholicus est. Habet patriam, habet viam. Habet patriam: In principio erat Verbum 8; habet patriam: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse aequalis Deo 9. Habet viam: Verbum caro factum est 10: habet viam: Semetipsum, exinanivit formam servi accipiens 11. Ipse est patria quo imus, ipse via qua imus. Per ipsum ad ipsum eamus, et non errabimus.