SERMO 91

DE VERBIS EVANGELII MT 22, 42-46: UBI DOMINUS INTERROGAVIT
IUDAEOS, CUIUS FILIUM DICERENT ESSE CHRISTUM

Christum esse Messiam probatur contra Iudaeos.

1. 1. Interrogati Iudaei, sicut nunc ex Evangelio, cum recitaretur, audivimus, quomodo esset Dominus noster Iesus Christus filius David, quem Dominum suum dixerit ipse David, respondere non potuerunt. Hoc enim in Domino noverant, quod videbant. Apparebat enim eis filius hominis: occultus autem erat Filius Dei. Hinc est quod eum et superari posse crediderunt, et ligno suspensum irriserunt, dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce, et credimus in eum 1. Aliud videbant, aliud non cognoscebant. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 2. Sciebant tamen Christum filium David. Nam etiam nunc ipsum sperant esse venturum. Latet eos quod venerit, sed volentes latet. Neque enim si pendentem non agnoverunt, et regnantem agnoscere non debuerunt. In cuius enim nomine vocantur et benedicuntur omnes gentes, nisi in eius quem putant Christum non fuisse? Ipse enim filius David, utique ex semine David secundum carnem, filius est Abraham. Si autem dictum est ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes 3, et vident iam in Christo nostro benedici omnes gentes; quid exspectant quod iam venit, et non timent quod venturum est? Lapidem enim se dixit ipse Dominus noster Iesus Christus, prophetico ad se asserendum utens testimonio. Lapidem autem talem, ut si quis in eum offenderit, conquassetur; super quem autem lapis ille venerit, conterat eum 4. Quando enim in eum offenditur, humilis iacet: iacendo humilis quassat offendentem, veniendo excelsus conterit superbientem. Iam ergo Iudaei illa offensione quassati sunt: restat ut eius praeclaro adventu etiam conterantur, nisi forte cum vivunt, agnoverint, ne moriantur. Patiens enim est Deus, et illos quotidie invitat ad fidem.

Iesus Christus filius simulque Dominus David.

2. 2. Sed cum Iudaei respondere non possent Domino proponenti quaestionem et dicenti, cuius filium dicerent Christum; atque illi responderent, Filium David: addendo et proponendo: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David, inquit, in spiritu dicit eum Dominum, quomodo est filius eius5 Non dixit: Non est filius eius; sed: Quomodo est filius eius? Quomodo cum dicit, verbum quaerentis est, non negantis: tamquam si hoc eis diceret, Bene quidem dicitis Christum filium David, sed ipse David Dominum eum dicit; quem dicit ille Dominum, quomodo est filius? Dicerent Iudaei, si instructi essent fide Christiana, quam nos tenemus; si contra Evangelium corda non clauderent, si vitam spiritalem in se habere voluissent, responderent instructi ecclesiastica fide huic quaestioni, et dicerent, Quoniam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 6; ecce quomodo est Dominus David. Sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 7; ecce quomodo est filius David. Sed nescientes obmutuerunt, nec ore saltem clauso aures aperuerunt, ut quod respondere non potuerunt interrogati, nossent edocti.

Incarnati Verbi mysterium.

3. 3. Sed quia magnum est nosse mysterium, quomodo sit Dominus David et filius David: quomodo sit una persona homo et Deus: quomodo sit in forma hominis minor Patre, in forma Dei aequalis Patri: quomodo iterum dicit, et: Pater maior me est 8; et: Ego et Pater unum sumus 9: quia magnum est sacramentum, ut capi possit, mores informandi sunt. Indignis enim clausum est, promerentibus aperitur. Nec lapides, nec vectes, nec pugni, nec calces sunt quibus pulsamus ad Dominum. Vita pulsat, vitae aperitur. Corde petitur, corde quaeritur, corde pulsatur, cordi aperitur. Cor autem hoc quod recte petit, recte pulsat et quaerit, pium esse debet. Primo amare Deum gratis; haec est enim pietas: nec sibi extra illum ponere mercedem, quam exspectet ex illo. Illo enim melius est nihil. Et quid carum petit a Deo, cui Deus ipse vilis est? Terram dat, et gaudes, amator terrae, et factus terra. Si gaudes, quando dat terram; quanto amplius gaudere debes, cum se ipsum tibi dat, qui fecit coelum et terram? Gratis ergo amandus est Deus. Nam diabolus hoc sancto Iob nesciens quid in illo intus ageretur, magnum crimen obiecit, dicens: Numquid gratis colit Iob Deum?  10

Diabolus calumniosus adversarius.

4. 4. Ergo si adversarius hoc obiecit, timere debemus ne hoc nobis obiciatur. Cum magno enim calumnioso habemus negotium. Si quaerit fingere quod non est, quanto magis obiicere quod est? Gaudeamus tamen, quia talis est iudex, qui falli ab accusatore nostro non potest. Nam si hominem haberemus iudicem, huic quidquid vellet fingeret inimicus. Nemo est diabolo astutior ad fingendum. Nam et nunc omnia falsa crimina de sanctis ipse confingit. Sic suas criminationes valere non posse apud Deum, inter homines illas spargit. Et hoc ei quid prodest, cum dicat Apostolus: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae 11? Putatis tamen quia ille falsa crimina nulla astutia confingit? Novit quid inde mali agat, nisi ei resistat vigilantia fidei. Ideo enim et de bonis mala spargit, ut infirmi non putent aliquos esse bonos, et tradant se rapiendos libidinibus et dissipandos, dicentes apud se ipsos: Quis est enim qui servat mandatum Dei? aut quis est qui servat castitatem? Dum putat quia nemo, ipse fit nemo. Hoc ergo agit diabolus. Sed talis erat vir Iob, de quo nihil posset confingere: nota enim erat et nimis clara vita eius. Sed quia multas habebat divitias, hoc obiecit, quod et si esset, in corde esse posset, in moribus apparere non posset. Colebat Deum, faciebat eleemosynas; et quo corde faciebat, nemo sciebat, nec ipse diabolus: sed Deus noverat. Perhibet Deus testimonium servo suo: diabolus calumniatur servo Dei. Permittitur ille tentari, probatur Iob, confunditur diabolus. Invenitur Iob gratis colere Deum, gratis diligere: non quia aliquid dedit, sed quia se ipsum non abstulit. Ait enim: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 12. Ignis tentationis accessit; sed aurum, non stipulam invenit: abstulit sordes, non convertit in cinerem.

Post quaestionem de Christo, cur de moribus agitur.

5. 5. Quia ergo ad sacramentum Dei intellegendum, quomodo Christus et homo et Deus sit, cor mundandum est; mundatur autem moribus, vita, castitate, sanctitate, dilectione, et fide quae per dilectionem operatur 13 (hoc autem quod loquor, totum tamquam arbor est, quae radicem habet in corde: neque enim facta procedunt nisi de cordis radice; ubi si plantaveris cupiditatem, spinae procedunt; si plantaveris caritatem, fructus procedunt): statim Dominus post istam quaestionem propositam Iudaeis, illis respondere non valentibus, subiecit de moribus loqui, ut ostenderet quare illi indigni fuerint intellegere quod interrogavit. Miseri enim superbi cum respondere non possent, utique debuerunt dicere: Nescimus nos; Magister, dic nobis. Obmutuerunt in propositione, nec os aperuerunt ad inquisitionem. Et statim Dominus de superbia illorum: Cavete, inquit, ab Scribis, qui amant praesidere in synagogis, et diligunt primum locum in conviviis 14. Non quia accipiunt, sed quia diligunt. Hic enim cor eorum accusavit, Accusator autem cordis esse non posset, nisi cordis inspector. Oportet enim ut servo Dei habenti aliquem honorem in Ecclesia deferatur primus locus: quia si non deferatur, malum est illi qui non defert: non tamen bonum est illi cui defertur. Oportet itaque ut in congregatione Christianorum praepositi plebis eminentius sedeant, ut ipsa sede distinguantur, et eorum officium satis appareat: non tamen ut inflentur de sede; sed ut cogitent sarcinam unde sunt reddituri rationem. Quis autem novit, utrum hoc ament, aut non ament? Res ista cordis est, iudicem habere non potest nisi Deum. Ipse autem Dominus admonebat suos, ne inciderent in tale fermentum: quod alio loco dicit: Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum 15. Et cum putarent illi propterea hoc eum dicere, quia panes non intulerant; respondit eis: Excidit vobis, quot millia saturati sunt ex quinque panibus? Tunc intellexerunt, inquit, quia fermentum doctrinam eorum dicebat 16. Amabant enim illi ista temporalia: aeterna vero nec timebant mala, nec diligebant bona. Clauso corde intellegere non poterant quod Dominus interrogavit.

Unde fit animus capax ad intellegenda mysteria.

6. 6. Quid autem faciat Ecclesia Dei, ut possit intellegere quod prima meruit credere? Faciat capacem animum ad recipiendum quod dabitur. Quod ut fieret, id est, ut capax animus esset, Dominus Deus noster suspendit promissa, non abstulit. Ideo suspendit, ut nos extendamus: ideo nos extendimus, ut crescamus: ideo crescimus, ut attingamus. Vide apostolum Paulum in suspensa extensum. Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim. Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu 17. Ille in terra currebat: palma de coelo pendebat. In terra ergo currebat: sed in Spiritu ascendebat. Vide ergo extentum, vide ad suspensa pendentem. Sequor, inquit, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu.

Non ascendit in coelum nisi qui Christo inhaeret.

6. 7. Ambulandum ergo est, nec pedes ungendi, nec iumenta quaerenda, nec navis providenda. Affectu curre, amore ambula, caritate ascende. Quid quaeris viam? Inhaere Christo, qui descendendo et ascendendo se ipsum fecit viam. Vis ascendere? Ascendentem tene. Etenim per te ipsum levari non potes. Quia nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo 18. Si nemo ascendit, nisi qui descendit, ipse autem est Filius hominis Dominus noster Iesus; vis et tu ascendere? Membrum ipsius esto, qui solus ascendit. Etenim ille caput cum caeteris membris unus homo est. Et cum ascendere nemo potest, nisi qui in eius corpore membrum ipsius factus fuerit; impletur, Quia nemo ascendit, nisi qui descendit. Non enim potes dicere: Ecce quare ascendit, verbi gratia, Petrus, quare ascendit Paulus, quare ascenderunt Apostoli, si nemo ascendit, nisi qui descendit? Respondetur tibi: Petrus, Paulus et caeteri Apostoli, et omnes fideles, quid audiunt ab Apostolo? Vos autem estis corpus Christi, et membra ex parte 19. Si ergo corpus Christi et membra unius sunt, noli facere duos. Reliquit enim ille patrem et matrem, et adhaesit uxori suae, ut essent duo in carne una 20. Reliquit patrem, quia non hic se ostendit aequalem Patri: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 21. Reliquit et matrem Synagogam, de qua carnaliter natus est. Adhaesit uxori suae, id est, Ecclesiae suae. Quod testimonium et ipse cum commemoraret, quod separari non liceret coniugium demonstravit: Non legistis, inquit, quia Deus qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? Erunt duo, inquit, in carne una. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet 22. Et quid est: Duo in carne una? Sequitur, et dicit: Igitur iam non duo, sed una caro 23. Nemo ascendit, nisi qui descendit 24.

Christus et Ecclesia unus homo.

7. 8. Nam ut noveritis, quia unus homo est sponsus et sponsa, secundum carnem Christi, non secundum divinitatem: nam secundum divinitatem quod est ille, nos esse non possumus; quia ille creator, nos creatura; ille effector, nos facti; ille conditor, nos conditi: sed ut essemus cum illo unum in illo, caput nostrum esse voluit, accipiendo carnem ex nobis, in qua moreretur pro nobis: ut noveritis ergo quia hoc totum unus est Christus, per Isaiam dixit: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam induit me ornamento 25. Ipse sponsus, ipse sponsa. Ipse plane sponsus in capite, sponsa in corpore. Erunt enim, inquit, duo in carne una: et non iam duo, sed una caro 26 est.

Fide ac bonis operibus ad Dei visionem pervenimus.

7. 9. Itaque ad membra ipsius pertinentes, ut hoc sacramentum intellegamus, ut dixi, fratres, pie vivamus, Deum gratis diligamus. Ipse autem qui ostendit peregrinantibus formam servi, servat pervenientibus formam Dei. De forma servi stravit viam, de forma Dei condidit patriam. Quia ergo multum est ad nos capere hoc, sed non est multum credere hoc: Nisi enim credideritis, ait Isaias, non intellegetis 27: ambulemus per fidem quamdiu peregrinamur a Domino, donec perveniamus ad speciem, ubi videbimus facie ad faciem 28. Ambulantes per fidem, bene operemur. In bonis operibus gratuita sit dilectio Dei, benefica sit dilectio proximi. Deo enim quod praestemus non habemus: sed quia proximo habemus quod praestemus, praestando indigenti promerebimur abundantem. Inde unusquisque quod habet, praestet alteri: quidquid plus habet largiatur inopi. Alius habet pecuniam: pascat pauperem, vestiat nudum, aedificet ecclesiam, operetur de pecunia quidquid boni potest. Alius habet consilium: regat proximum, pellat tenebras dubitationis luce pietatis. Alius habet doctrinam: eroget de cellario Domini, ministret conservis cibaria, confortet fideles, revocet errantes, quaerat perditos, quantum potest faciat. Est quod sibi erogent etiam pauperes: alius claudo pedes accommodet, alius caeco suos oculos duces praebeat; alius visitet infirmum, alius sepeliat mortuum. Sunt ista in omnibus, ut prorsus difficile inveniatur aliquis qui non habeat unde aliquid alteri praestet. Et illud extremum et magnum quod ait Apostolus: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi 29.