SERMO 89

DE VERBIS EVANGELII MT 21, 19-12, UBI IESUS ARBOREM AREFECIT;
ET DE ILLIS
LC 24, 28 UBI FINXIT SE LONGIUS IRE.

 

Maledictio fici quid nos admoneat.

1. Lectio recentissima sancti Evangelii admonuit, terruit nos, ne folia habeamus et fructum non habeamus. Hoc autem breviter exponitur: ne verba adsint, et facta desint. Magnus terror! Quis non timeat, cum in ipsa lectione oculis cordis aridam arborem videt, et sic ut ei dicatur: Nunquam ex te fructus nascatur in aeternum 1. Terror corrigat, correctio fructus proferat. Sine dubio enim Dominus Christus praevidebat arborem quamdam merito aridam fieri, quod haberet folia, et fructus non haberet. Ea est Synagoga, non vocata, sed reprobata. Nam et inde vocatus populus Dei, qui veraciter et sinceriter in Prophetis exspectabat salutare Dei Iesum Christum. Et quoniam fideliter exspectabat, meruit cognoscere praesentem. Inde enim Apostoli, inde tota turba praecedentium iumentum Domini et dicentium: Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini 2. Turba erat magna fidelium Iudaeorum, ante fusum pro se sanguinem in Christo credentium magna turba erat. Non enim frustra Dominus ipse non venerat, nisi ad oves quae perierant domus Israel 3. In aliis autem crucifixus, iam in coelo exaltatus, invenit poenitentiae fructum: nec aridos fecit, sed in agro excoluit, et verbo irrigavit. Inde erant illa quatuor millia Iudaeorum, qui crediderunt, posteaquam Sancto Spiritu impleti discipuli, et qui cum eis erant, linguis omnium gentium loquebantur 4, et per omnes gentes futuram Ecclesiam illa linguarum diversitate quodam modo praenuntiabant. Crediderunt tunc, et ipsae oves erant quae perierant domus Israel; sed quia venerat Filius hominis quaerere et salvare quod perierat 5, etiam ipsos invenit. Sed nescio ubi tamquam a lupis depraedati latebant in vepribus; et quia latebant in vepribus, ideo ad eos inveniendos non pervenit, nisi spinis passionis dilaceratus: tamen pervenit, invenit, redemit. Illi occiderant; non magis ipsum, quam se. Salvi facti sunt per occisum pro se. Loquentibus enim Apostolis compuncti sunt qui pupugerant lancea, compuncti sunt conscientia: compuncti autem consilium quaesierunt, datum receperunt 6, poenitentiam egerunt, gratiam invenerunt, et credentes sanguinem biberunt quem saevientes fuderunt. Qui autem remanserunt mala et sterili progenie usque in hodiernum et usque in finem, in illa arbore figurati sunt. Modo venis ad eos, et invenis apud eos omnia eloquia Prophetarum. Sed ista folia sunt: Christus esurit: fructum quaerit; sed ideo in eis fructum non invenit, quia se in eis non invenit. Non enim habet fructum, non habet Christum. Non autem habet Christum, qui Christi non tenet unitatem, qui non habet caritatem. Ergo per hanc connexionem non habet fructum qui non habet caritatem. Audi Apostolum Fructus autem spiritus, caritas 7; commendaturus quasi botrum, hoc est, fructum. Fructus autem, inquit, spiritus, caritas, gaudium, pax, longanimitas 8. Noli mirari sequentia, ubi coepit caritas.

Mons in mare missus ab Apostolis.

2. Ideo discipulis mirantibus arboris ariditatem, commendavit fidem, et ait illis: Si habueritis fidem, et nihil discriminaveritis, id est in omnibus Deo credideritis: non dixeritis, Hoc potest Deus, hoc non potest; sed de Omnipotentis omnipotentia praesumpseritis: non solum hoc facietis, sed et monti huic si dixeritis, Tollere et mittere in mare, fiet. Et quaecumque oraveritis credentes, accipietis 9. Legimus miracula facta a discipulis, imo facta a Domino per discipulos: Quia sine me, inquit, nihil potestis facere 10. Potuit Dominus multa sine discipulis, nihil discipuli sine Domino. Qui potuit facere et ipsos discipulos, non utique est adiutus ab ipsis ut faceret ipsos. Legimus Apostolorum miracula, nusquam autem legimus arborem ab his arefactam, aut montem in mare translatum. Quaeramus ergo ubi factum sit. Non enim verba Domini vacare potuerunt. Si attendas istas usitatas et notas arbores et istos montes, non est factum. Si attendas arborem de qua dixit, et montem ipsum Domini de quo propheta dixit: Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini 11: si haec attendas, si haec intellegas; et factum est, et per ipsos factum est. Arbor gens Iudaea, sed iterum dico, reprobata, non vocata: arbor illa, quam commemoravimus, gens Iudaea. Mons sicut docuit propheticum testimonium, ipse Dominus. Arida arbor, gens Iudaea sine honore Christi: mare, saeculum hoc omnibus Gentibus. Vide iam Apostolos loquentes ad arborem arefaciendam, et mittentes montem in mare. Loquuntur in Actibus Apostolorum ad Iudaeos contradicentes et verbo veritatis resistentes, hoc est, folia habentes, et fructum non habentes, et dicunt illis: Vobis primum oportebat annuntiare verbum Dei, sed quoniam repulistis illud 12: Prophetarum verba loquimini, et non agnoscitis quem praenuntiarunt Prophetae, hoc est, folia habentes: Ecce convertimus nos ad Gentes 13. Hoc enim etiam per prophetam praedicatum est: Ecce posui te in lucem Gentium, ut sis salus usque in fines terrae 14. Ecce aruit arbor; et Christus ad Gentes, mons translatus in mare. Quomodo enim arbor non aresceret posita in vinea, de qua dictum erat: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem 15?

Arboris maledictionem futurum aliquid praefigurasse.

3. Hoc ut Dominus commendaret prophetice se fecisse, de hac scilicet arbore non solum voluisse exhibere miraculum, sed futurum aliquid miraculo commendasse; multa sunt quae nos admonent nobisque persuadeant, imo ab invitis extorqueant. Primo, quid arbor peccaverat, quoniam fructus non habebat? quae si suo tempore, hoc est, illorum pomorum, fructus non haberet, nulla esset utique ligni culpa; quia lignum sine sensu non habebat culpam. Huc accedit, quia sicut in alio evangelista hoc ipsum narrante legitur: Tempus pomorum illorum non erat 16. Id enim tempus erat, quo ficus folia profert tenera, quae novimus nasci ante fructus: hoc ideo probamus, quia passionis Domini dies propinquabat, et scimus quo tempore passus sit; et si hoc non attenderemus, Evangelistae utique dicenti: Non erat tempus ficorum, credere deberemus. Ergo si miraculum fuerat tantummodo commendandum, et non aliquid prophetice figurandum, multo clementius Dominus, et sua misericordia dignius, si quam arborem aridam inveniret, viridem redderet; sicut languentes sanavit, sicut leprosos mundavit, sicut mortuos suscitavit. Tunc vero a contrario, quasi adversus regulam clementiae suae, invenit arborem virentem, praeter tempus nondum fructum habentem, non tamen fructum agricolae suo negantem, et aridam fecit: tamquam diceret homini. Non me ariditas huius arboris delectavit, sed tibi volui insinuare non sine causa hoc me facere voluisse, nisi quia tibi quod plus attenderes volui commendare. Non istam arborem maledixi, non arbori non sentienti poenam inflixi; sed te terrui, si quis advertis, ut esurientem Christum non contemneres, et fructu potius opimari quam foliis obumbrari diligeres?

Tripliciter intellegi potest quidquid in Scriptura dicitur vel fit.

4. Hoc unum est quod Dominus commendat se aliquid significare voluisse. Quid aliud? Esuriens accedit ad arborem, et quaerit poma. Nesciebat tempus nondum esse? Quod cultor arboris sciebat, Creator arboris nesciebat? Quaerit ergo fructum in arbore, quem nondum habebat. Quaerit, an potius quaerere se fingit? Nam si vere quaesivit, erravit. Sed absit ut erraret. Ergo finxit. Timens ne fingat, confiteris errasse. Aversaris errorem, incurris in fictionem. Aestuamus in medio. Si aestuamus, optemus pluviam, ut virescamus, ne aliquid indignum dicentes de Domino, potius arescamus. Evangelista quidem: Venit, inquit, ad arborem, et fructum in ea non invenit 17. Utique non invenit, non diceretur de illo, nisi qui vel vere quaesiverat, vel quaerere se finxerat, quem ibi non esse noverat. Unde non dubitamus, errantem Christum nullo modo dicamus. Quid, finxisse dicimus? Anne hoc dicimus? Quomodo hinc exibimus? Dicamus, ne quid Evangelista dixerit de Domino alio loco, non auderemus dicere nos ex nobis ipsis. Quod Evangelista scripsit, dicamus; et cum dixerimus, intellegamus. Sed ut intellegamus, prius credamus. Nisi enim credideritis, non intellegetis 18, ait propheta. Post resurrectionem Dominus Christus ambulabat in via cum duobus discipulis suis, a quibus nondum agnoscebatur, quibus velut viator tertius comitabatur. Ventum est ad locum, quo illi tendebant, et ait Evangelista: Ipse autem finxit se longius ire 19. Illi autem tenebant eum more humanitatis dicentes quod iam vesperasceret, rogantes ut cum eis ibi maneret: susceptus hospitio, frangit panem, benedicto et fracto pane cognoscitur. Non ergo iam timeamus dicere, finxit quaerere, si finxit se longius ire. Sed alia quaestio oboritur. Hesterna die diu commendavimus in Apostolis veritatem; quomodo invenimus in ipso Domino fictionem? Dicendum ergo, fratres, et insinuandum vobis pro mediocribus viribus nostris, quas Dominus pro vobis donat nobis, et commendandum est vobis quod in omnibus Scripturis regulariter teneatis. Omne quod dicitur sive fit, aut per suam proprietatem cognoscitur, aut significat aliquid figurate; aut certe habet utrumque, et propriam cognitionem, et figuratam significationem. Tria proposui, exempla danda sunt, et unde nisi de sanctis Scripturis? Dictum quod proprie accipiamus, quia passus est Dominus, quia resurrexit et ascendit in coelum, quia resurrecturi sumus in fine saeculi, quia cum illo in aeternum, si eum non contemnimus, regnaturi. Hoc dictum proprie accipe, noli figuras inquirere: sicut est dictum, ita et est. Sic etiam facta. Ascendit Apostolus Ierosolymam videre Petrum 20, fecit hoc Apostolus, factum est, ipsius proprium est. Narrat tibi rem gestam: gestum ipsum secundum proprietatem. Per figuram dictum: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli 21. Si lapidem proprie intellegamus, quem lapidem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli? Si angulum proprie accipiamus, in cuius anguli capite factus est lapis iste? Si figurate dictum admittamus, et capias figurate; lapis angularis Christus; caput anguli, caput Ecclesiae. Quare angulus Ecclesia? Quia hinc Iudaeos, hinc Gentes vocavit, et quasi duos parietes de diverso venientes et in se convenientes suae pacis gratia colligavit. Ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum 22.

Factum figuratum.

5. Audistis dictum proprium, factum proprium, dictum figuratum: exspectatis factum figuratum. Multa sunt, sed interim quod occurrit ex admonitione lapidis angularis, quando unxit lapidem Iacob, quem ad caput posuerat cum dormiret, in quo somno magnum somnium viderat, scalas a terra in coelum surgentes et Angelos ascendentes et descendentes, incumbente super scalas Domino, intellexit quid debuerit figurare, unde nobis probaret ab illius visionis et revelationis intellectu se alienum non fuisse, lapidem pro Christo figuravit 23. Noli ergo mirari quod unxit, quia Christus ab unctione nomen accepit. Dictus autem erat Iacob iste in Scriptura homo sine dolo. Ipse Iacob, nostis, appellatus est Israel 24. Ideo Dominus in Evangelio quando vidit Nathanael: Ecce, inquit, vere Israelita, in quo dolus non est 25. Et ille Israelita nesciens adhuc qui cum illo loqueretur, respondit: Unde me nosti? Et Dominus ad eum: Cum esses sub arbore fici, vidi te: tamquam diceret: Cum esses in umbra peccati; praedestinavi te. Et ille, quia meminerat se fuisse sub arbore fici, ubi Dominus non erat, agnovit in illo divinitatem, et respondit: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Ille sub arbore fici non factus est arida ficus: agnovit Christum. Et Dominus ad illum: Quia dixi: Cum esses sub arbore fici, vidi te, ideo credis; maiora horum videbis 26. Quae sunt ista maiora? Amen dico vobis 27. Quia Israelita ille, in quo dolus non est; respice ad Iacob in quo dolus non est; et recole, unde loquitur, lapidem ad caput, visionem in somno, scalas a terra in coelum, descendentes et ascendentes; et vide quid Dominus dicat Israelitae sine dolo: videbitis coelum apertum: Audi, Nathanael sine dolo, quid vidit Iacob sine dolo: videbitis coelum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes; ad quem? ad Filium hominis 28. Ergo ille unctus erat ad caput Filius hominis; quia caput mulieris vir, caput viri Christus 29. Nec tamen dixit: Ascendentes a Filio hominis et descendentes ad Filium hominis, quasi tantummodo sursum esset: sed, ascendentes et descendentes ad Filium hominis. Audi sursum clamantem Filium hominis: Saule, Saule. Audi deorsum Filium hominis: Quid me persequeris?  30

Factum vere gestum et nihilominus figuratum.

6. Audisti dictum proprium, quia resurrecturi sumus: factum proprium, quia sicut dictum est, ascendit Paulus Ierosolymam videre Petrum 31. Dictum est figuratum: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes 32; factum figuratum, unctus lapis, qui fuit ad caput Iacob. Debetur exspectationi vestrae quod ex utroque sit, et proprie gestum est et significat figuratum. Novimus Abraham duos filios habuisse, unum ex ancilla, alium ex libera; proprie gestum, non solum narratum, sed et factum: figuratum ibi exspectas? Haec sunt duo Testamenta 33. Quod ergo figurate dicitur, quodam modo fingitur. Sed quoniam habet exitum significationis, et ipsa significatio tenet fidem veritatis, vitat crimen falsitatis. Ecce exiit seminans seminare; et seminando cecidit in via, cecidit super petrosa loca, cecidit inter spinas, cecidit in terram bonam. Quis exiit seminare, aut quando exiit, aut in quas spinas, aut in quos lapides, aut in quam viam, aut in quem agrum? Si audis fictum, intellegis significative: fictum est. Si enim vere homo seminator exiret, et semina, sicut audivimus, per haec diversa iactaret, non erat fictum, sed nec mendacium. Nondum autem fictum, sed non mendacium. Quare? Quia significat aliquid, quod fictum est, non te decipit. Quaerit intellegentem, non facit errantem. Hoc volens commendare Christus, poma quaesivit, figuratam ibi, non fallacem commendabat fictionem; ac per hoc laudabilem, non criminosam fictionem; non qua discussa eas in falsitatem, sed perscrutata invenias veritatem.

Tenendus Christus ad factionem panis.

7. Video quod dicturus sit: Expone mihi hoc quod significabat, quod finxit se longius ire. Si enim non significabat, fallacia est, mendacium est. Expositionibus nostris et discretissimis regulis debemus hoc dicere, quid significabat affictio quaedam longius eundi: finxit se longius ire, et tenetur, ne longius eat. Quantum igitur ad praesentiam corporalem absens putabatur Dominus Christus; absens putabatur, velut longius ibit. Tene fideliter, tene illum ad fractionem panis. Quid dicam? agnovistis? Si agnovistis, ibi Christum invenistis. Diutius de sacramento loquendum non est. Qui hoc sacramentum nosse differunt, longius ab eis Christus. Id teneant, non dimittant; invitent ad hospitium, et invitantur ad coelum